Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE VARIIS PROPHETIARUM FORMIS.

Prophetiae de Christo ac omnino de rebus futuris, ut et rei ipsius natura postulat, et consuetudo Graeci Latinique sermonis obtinuit, deberent proponi per futurum indicativi, idque oratione propalam, et non dissimulanter id agente: ut fit Genes. 49, Non discedet sceptrum de Iuda, nec legislator, etc. Deut. 18, Prophetam de medio tui deque fratribus tuis, sicuti me, excitabit tibi Dominus, etc. Et Isa. 2, Et erit in postremis diebus mons domus Domini, etc. Sic Matth. 24, 25. Act. 21. 2 Thessal. 2. 2 Timoth. 3, 4.

Verum apud prophetas multum in praeterito proponuntur. Isa. 51, Quoniam consolatus est Dominus Sion, etc. Eiusdem 60, Surge, exciteris, quoniam venit lux tua, et gloria Domini super te orta est. Causam dicunt esse, quia prophetis tam certa ea fuere, ac si iam facta fuissent, eoque praeterito illas expresserunt. Phalereus dicit praeteritum esse vehementius praesenti aut futuro. Sic Terent. Periisti, pro, peribis.

Praeterea prophetant prophetae in alia atque alia forma orationis, saepe non prae se ferentes, tanquam aliquid sint de futuro praedicturi, ac quasi aliquid aliud agentes. Ut Psal. 2, tanquam si obiurget quosdam impios, qui olim verae religioni restiterunt, praedicit in posterum fore tales; qui Christo repugnent, et ab eo puniantur.

Saepe in forma consolationis aut adhortationis. ut Isa. 52, Exciteris, exciteris, et induere fortitudine tua Sion. Et 54, Iubila sterilis, quae non peperisti. Eiusdem 55, O vos sitientes venite omnes ad aquas.

Aliquando in forma poenae. Ponam inimicitias inter te et mulierem, inter semem tuum et semen eius; et ipsum conteret caput tuum.

Aliquando in forma precationis. Psal. 22, Deus meus, Deus meus; quare me dereliquisti? Psal. 79; 68, 69. Item, Gratiarum actionis: ut Psal. 95, 97, 98.

Observandum quoque in prophetiis res diversissimas simul aut de diversissimis temporibus praedici. Isa. 7. Matth. 24. exempla mox sequentur.

Saepe dum de alia re praesenti loqui videtur, τυπικῶς veluti per typum de futuris aliquid significat: ut Exod. 12, Nec os confringetur in eo: dum videtur eos docere modum edendi agni paschalis, praedicit formam passionis Christi. Sic Exod. 25, Vide ut facias omnia secundum exemplar, quod ostensum est tibi. Dum videtur Deus instruere Mosen, qua ratione debeat fabricare tabernaculum, praedicit eum cultum esse umbram caelestis tabernaculi et futurorum bonorum. Sic Oseae 11, Ex Aegypto vocavi filium meum. In typo Israelis praedicit, Christum filium Dei ex Aegypto revocandum. Isa. 7, Ecce virgo concipiet et pariet: dum videtur promittere aliquod miraculum, quo praesentis liberationis promissionem confirmet, aliud longe maius agit: praedicit enim Christum nasciturum ex virgine. Sic proponitur serpens aeneus, Num. 21. Sic sub specie promissionis terrae Canaan, promittitur regnum caelorum: sub promissione posteritatis, praesertim nascituri Isaaci, praedicit benedicti seminis aut Meschiae adventum. Promiscue igitur interdum de utroque Christi adventu prophetae praedicunt, et quae promiscue praedicuntur, successive, suoque tempore ac loco implentur.

Aliquando aliqua praedici videntur, per quae tamen alia proprie denotantur. Apprehendent septem mulieres virum unum: id est, erunt bella, et magna paucitas virorum. Coquent septem mulieres panem in uno furno: id est, erit magna penuria. Vae praegnantibus et lactantibus: id est, erit tristis et periculosa calamitas, quam tales non bene evadere poterunt.

Aliquando in prophetiis non habetur ratio temporis eventuum. In Isaia praedicitur destructio Babylonis, antequam captivitas Babyl. praedicatur: quod forte tunc multos contra Ieremiae praedictiones ac minas armavit, qui putaverunt cito secuturam Babylonis eversionem.

Adhortationes, praecepta ac consolationes saepe prophetizant. Adhortatio ad luctum, praedicit calamitates: adhortatio ad laeticiam, res laetas. Mich. 1, Decalva teipsam, et tonde comam super filios deliciarum tuarum. quasi dicat, habebis iustam causam lugendi. Isa. 47. Descende, et sede in pulvere virgo filia Babel, sede in terra, etc. Sic Isaias saepissime hortatur ad laetitiam, praedicens adventum regni Meschiae. Sic cap. 54, Exulta sterilis, quae non paris, prorumpe, et iubila. Sic 60 cap. Surge et illuminare, etc. Sic exponunt aliqui illud dictum Christi Luc. 22, Nunc qui habet sacculum, tollat et peram, et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium: ut sit prophetia multiplicium difficultatum. Adhortatio ad paranda remedia praeindicat futuras necessitates: sic, Orate, ne fiat fuga vestra hyeme.

Aliquando per formam admirationis ac percontationis tanquam in re praesente. Isaiae 63, Quis est iste, qui venit de Edom rubens vestibus?

Huc referatur quod interdum ad confirmandas promissiones aut affirmationes praesentium aut mox secuturarum rerum Deus dat futura signa, quae postid tempus, imo et aliquando post mortem eorum accidunt, quibus dantur: ut Achaziae de partu virginis: mors duorum filiorum Eli, de aliis poenis: resurrectio Christi, de veritate eius doctrinae. Causa est, quia non ipsis singulis hominibus, sed toti posteritati illa signa dantur. Propter nos enim, teste Paulo et Petro, non propter illos tantum ea scripta sunt.

Adventus Meschiae primus alias valde humilis, simul et laetus, ac hominibus blandus et salutaris describitur. Zach. 9, Dicite filiae Sion: Ecce venit Rex tuus iustus et servator, equitans super pullum. Isa. 61. et Luc. 4, Spiritus Domini super me, quia inunxit me, ut Evangelizem afflictis; etc. In qua ipsa tam iucunda et amoena descriptione personae adventus et officii Christi, inseritur admodum austera vox: Ad praedicandum diem ultionis Dei nostri. Talibus amoenis et salutaribus descriptionibus adventus Meschiae plena est Scriptura.

Alias contra idem adventus pingitur gloriosus, potens ac terribilis. Malach. 3. Veniet repente ad templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et angelus foederis, quem vos desideratis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. Et quis potest sustinere diem adventus eius? et quis stare poterit, cum ille apparuerit? Est enim veluti ignis exco quens, et veluti lixivium lavantium. Sic Ioel 2, Sed et super servos et ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo. Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas

-- 995 --

232 nubis. Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et terribilis. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, servabitur. Quoniam in monte Sion erit salutatio, et in reliquiis, quas Dominus vocabit, sicut Dominus dixit. Quem locum Petrus Act. 2, de primo adventu Christi exponit. Sic etiam Isa. 2, post praedictionem laeti et amabilis adventus, quod stabit mons Sion, et omnes ad eum confluent, ac dicent: Venite ascendamus, etc. mox simul etiam terribili specie eundem describit, inquiens: Quoniam dies Domini exercituum erit super omne excelsum et superbum, ac super omne elevatum, etc. Talis quasi militaris aut etiam hostilis descriptio primi adventus Meschiae est et Isa. 59, Induet iustitiam sicut loricam, et galeam salutis capiti suo adhibuit, induens vestimentum ultionis, et amiciens se pallio zeli, quasi propter retributiones, et quasi propter vindictam reddendam hostibus suis, etc. Sequitur ibi longa eiusmodi terribilis speciei descriptio, quam tandem concludit in quiens: Et veniet redemtor ad Sion, et ad eos, qui resipuerint, in Iacob.

Ut vero recte haec quasi contrarietas Scripturae et diversa unius adventus Domini descriptio intelligatur, observanda est diversitas personarum. Aliis enim erit hic adventus terribilis, ut praesertim principi huius mundi, qui iudicatus eiicietur foras, ipsi mundo, quem vincet Meschias: peccato, morti et inferno, quibus erit pestis et mors: omnibus idolis, quae abolebit: erroribus ac seductoribus, et simul falsis pastoribus, quos refutabit, et flagello verbi et ministerii sui ex suo templo et grege eiiciet: omnibus securis vel Epicureis et iustitiariis, quos malleo legis suae veluti durissimas quasdam petras confringet: veteri Adamo, quem lege ac spiritu suo conteret et mortificabit: et denique omnibus adversariis, quos non tantum verbo expugnabit, sed etiam paulatim reipsa ac tristi exitio, teste Psal. 2 et 11, veluti testacea vasa ferreo sceptro contundet.

Contra autem expectantibus regnum eius, esurientibus et sitientibus, oneratis et laborantibus, humiliatis denique et contritis veniet mansuetus et servator, ut eos consoletur, liberet, satiet et reficiat. Non enim venit iudicare, non clamare, non confringere arundinem contritam, aut lignum fumigans extinguere. Hac igitur diversitate personarum aut rerum, quibus Meschias etiam in primo adventu veniet, observata ac diligenter distincta, facile istae tam diversae descriptiones unius adventus Domini intelligi et concordari poterunt.

Consideretur quque duplex rerum natura, corporalis et spiritualis. In corporalibus rebus aut specie externa non fuit ei decor aut forma ulla, eoque non est refutatus, ut habetur Esa. 53. At in spiritualibus contra satanam, peccatum, iram Dei et legem accusantem fuit praepotens, efficax et terribilis, ubi feliciter ac victoriose omnia peregit. Quare saepe illae terribiles minae non proprie ipsis peccatoribus, sed tantum peccato exitium minantur: quin potius peccatoribus suaves et salutares sunt.

Posset aliquis dicere ad talium descriptionum conciliationem, videri aliquo modo in iisdem locis aut prophetiis duos diversos eius adventus, priorem illum mansuetum et humilem, cum posteriori illo glorioso ac terribili coniungi, eoque talia dicta aut prophetias partim ad priorem, partim ad posteriorem adventum referri debere. Quod quidem alicubi est verum, et aliquas ex illis sententiis feliciter explicat: sed tamen prior solutio in pluribus descriptionibus necessario adhibenda est.

Haec porro quae dicuntur de primo adventu Christi in carnem, intelligenda sunt etiam de perpetuo adventu in verbo, in quo venit, alia ratione, ut det pacem, et relinquat eam piis: alia, ut bellum inferat impiis, et ignem ac gladium immittat in terram. Qualem enim se exhibuit in suo adventu incarnationis, talem se etiam praebet in suo adventu verbi. Multa ergo dicta tum veteris, tum novi Testamenti, praesertim Evangelistarum, quae videntur proprie dici de illo incarnationis adventu, exponi possunt ac etiam debent de isto perpetuo adventu per verbum, et praesertim per instaurationes celebriore religionis, aut per propagationes eius ad alias gentes, quin etiam ad singulos homines. ut est illud, Lex et prophetae usque ad Ioannem: non tantum de illo tempore praesentiae Christi loquens, sed etiam de singulorum hominum conversione. Donec enim non vere eis est monstratus agnus Dei, sub lege sunt, lex eos accusat, et ut paedagogus serviliter tractat: quaerunt etiam futurum aliquem servatorem, nondum habent praesentem: sed veniente in cor per fidem Meschia, desinit lex nos accusare: nec etiam futurum servatorem quaerimus, sed praesentem et exhibitum amplectimur. Tota eius vitae afflicta, despecta et abiecta sors aut species convenit etiam eius religioni, ministris et omnibus piis. Sic abrogatio legis, sic servilitas Iudaeorum consonat cum non vere conversis. Sicut vero illa eius corporea praesentia aliis quidem fuit terrifica, aliis vero amoena, suavis ac salutaris: sic et eius Evangelium aliis est odor mortis, et venit in iudicium, aliis salutis: positum est aliis in surrectionem, aliis in ruinam, ut videntes excaecentur, et caeci illuminentur, Ioan. 9.

Contrarietatis speciem in descriptionibus Christi et illud praebet, quod alias quidem Scriptura respicit in eius et circumstantiarum rerumque humilem et abiectam externam speciem, alias in eius internam gloriosamque efficaciam. Et quidem non tam in efficaciam complete homini iam facto ipso in hac vita exhibitam, quam ius ingentium thesaurorum ac bonorum, apud Deum nobis sua passione partum, quos spe possidemus ac expectamus.

Hanc contradictionis speciem augent Metaphorae, aliaeque figurae et splendida nomina ab externa specie et gloria regum huius mundi desumpta, adhibitaque ad pingendam illam internam gloriam, vim ac energiam Christi: quam non tantum non videmus externis ocuiis, sed nec pii quidem, etiam in spiritu satis experiuntur. Alia ergo in talibus locis ipsa Scriptura, alia sensus externi, imo et ipsa priorum experientia ac spiritualis gustus testari videntur: unde difficultas et veluti obscuritas talium descriptionum accumulatur, dum res tam grandibus ac fulgentibus verbis parum respondere videntur.

Hoc dubium Iudaeis occasionem dedit fingendi duos diversos Meschias: quorum errorem ac dubium alius quidam edita carta per duos diversos adventus dissolvere conatur. Verum id non sufficere, supra ostendi: quia unus ac idem adventus diversimode describitur, et pro diversitate personarum aut rerum, quibus

-- 996 --

233 amicus aut inimicus advenit, diversissimus et quasi sibimet contrarius fit, ut ex superioribus liquet. Sed age etiam illius cogitationes, praesertim cum et alio qui utiles esse queant, scituque dignae sint, adscribam.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.