Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Sic forte et illud accipi exponique posset, cum Christus fatetur, se venisse mittere ignem et gladium in terram, venisse disiungere filium a patre, et filiam a matre sua: cum tale dissidium occasione Evangelii satan, non Christus excitet, qui vult nos pacem habere cum omnibus. Item illud, Quid est facilius dicere, Remittuntur tibi peccata tua: aut, Surge et ambula? Iugulat igitur eos suo gladio: argumentatur non secundum rei exactam veritatem, sed secundum proprias cogitationes aut sententiam de rebus: quia cogitabant illi impossibile esse sanare illum paralyticum. Sic nonnunquam quasi ironice vocat Iudaeos
-- 1000 --
237
iustos et sanos, Luc. 5. et videntes aut oculatos, Iohan. 9. Sic Baptista dicit, oportere dehinc Christum crescere, se vero imminui, scilicet apud homines, et in opinione hominum, nimis magnifice de se hactenus sentientium, qui putabant eum esse Messiam: non apud Deum, aut in re ipsa: seu sicut luna et alia sydera obscurantur a sole superveniente, cum noctu eximia esse videantur.

|