Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Crebro sane ista figura Hysteron proteron in narrationibus praesertim admittitur. Est aut haec figura talis, cum ea, quae vel natura, vel etiam ratione temporis, quo acciderunt, aut denique ob intellectum auditoris prius ponenda essent, posterius ponuntur: aut contra, quae posterius, prius. Prioris seu neglectae intelligentiae aut perspicuitatis exemplum sit illud Genes. 6, ubi prius de arca praecipitur, quam dilunium futurum praedicatur. Est aut quidem naturae ordine prius navis quam navigatio, priusque arca fabricanda fuit quam diluvium veniret: sed intellectus ratione de diluvio prius dici debebat quam de arca, ut Noe constaret, cur Deus arcam fieri praeciperet. Quorsum enim opus est structura arcae in terra arida procul a mari, si talis submersio mundi futura ignoretur? Prius ergo periculum aut malum narrandum est, postea demum remedium ei opponendum. Textus hoc modo habet: Finis universae carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis levigatis, mansiunculas in arca facies, et bitumine linies extrinsecus et intrinsecus, et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius. Ostium aut arcae pones in latere deorsum, coenacula et tristega facies in ea. Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, et interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum, et universa quae in terra sunt, consumentur: ponamque foedus meum tecum, et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum, et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.