Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Est etiam illa perturbatio sensus crebra, cum rationales aut causales particulae non suis colis aut membris

-- 971 --

208 apponuntur: ut Ioan. 12, Ideo non potuerunt credere, quia rursus dixit Esaias, Excaecavit oculos eorum, induravit cor eorum: id est, quia excaecati fuerunt tum originali peccato, tum etiam nova induratione, ac reprobo sensu divinitus ob eorum peccata permisso. Ideo non potuerunt credere, et ideo etiam Isaias praedixit talia de eis, scilicet esse et fore eos caecos ac incredulos. Non prophetia Isaiae in causa est, sed res ipsa aut morb. eorum ab Isaia praedictus. Is morbus etiam est causa prophetiae. Sic et Io. 6, narratio miraculosae traiectionis et agnitionis eius miraculi per Hysteron proteron perturbata est. Textus habet hoc modo: Illi ergo homines cum vidissent, quod Iesus fecerat signum, dicebant: Hic est vere propheta ille qui venturus est in mundum. Iesus ergo cum cognovisset, quod venturi essent ac rapturi ipsum, ut facerent ipsum regem, secessit iterum in montem ipse solus. At ubi iam vespera esset, descendunt discipuli eius ad mare, et conscensa navi venerunt traiecto mari ad oppidum Capernaum: iamque tenebrae erant, nec venerat ad eos Iesus: mare autem vento magno flante, intumescebat. Cum remigassent ergo ferme stadia vigintiquinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare, et appropinquantem navi, ac timuerunt. Ille autem dicit eis: Ego sum, ne timete. Voluerunt ergo recipere eum in navim, et ilico navis erat in terra, ad quam ibant.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.