Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DENSITAS SENSUUM AC RERUM IN SACRIS LITERIS.

Primum igitur inquiramus causas, cur sacrae Literae sint adeo refertae sententiis ac rebus: seu unde tandem illa tanta copia oriatur, ac veluti in unum cumulum aut congeriem confluat, cum tamen id in aliis scriptoribus ac materiis non perinde accidere soleat.

Primum aliae materiae minus habent rerum aut circumstantiarum, quam aliae. Mathematicae res, cum sint in ἀϕαιρέσει , ut vocant, omnibusque circumstantiis careant, facile simplicissimo sermone exponi possunt: ut, Totum est maius sua parte, punctum est id, linea, superficies, corpus est illud, etc. Omnes trianguli tres anguli sunt duobus rectis aequales: Externus angulus trianguli est duobus oppositis aequalis. Non sunt ibi ulla accidentaria aut externa, nihil ibi datur locis, temporibus aut personis aliisve circumstantiis: non subinde occurrunt aliqua nova vocabula aut res suis explicationibus indigentes.

Porro hisce proxime accedunt aliae disputationes philosophicae, sive de moribus, sive de physicis, sive de logicis, quae licet magis iam sint compositae cum aliis rebus ac circumstantiis, habentque suas materias, subiecta et causas, eoque maiorem sententiarum copiam recipiant, tamen cum tantum in genere ac thesi tractentur, adhuc multis circumstantiis personarum, locorum ac temporum carent.

Ultimae sunt in externis aut temporariis, quae de singulis individuis agunt: ut sunt orationes forenses, epistolae, iudicia et consilia de singularibus casibus, vel iuridicis litium, vel medicis morborum. Ubi quidem multae sunt circumstantiae variarum rerum: sed non etiam sua copia obruunt auditorem aut lectorem: quia cum de quotidianae istius vitae rebus agant, ut sint etiam experientia usuque ac perpetua institutione notae, ad haec menti humanae facile perceptibiles, non est necesse eas omnes auditori simul explicare: aut si etiam explicentur, facile tamen auditor eas a suo primario subiecto, aut quasi ab illis substantialibus verbis ac rebus distinguit.

Huc accedit amplitudo aut quasi laxitas quaedam sermonis in aliis scriptoribus: ut cum omnia separatim proponantur, ac quasi extendantur, explicenturque, facile oculis mentis nostrae perspici queunt. Alia enim sententia aut verbis primaria illa quaestio eiusque subiectum ac praedicatum, aliae eius circumstantiae plerunque proponuntur, ut singula separatim recte inspici expendique possint, non confundentibus sese invicem rebus, nec copia confertaque densitate humanum ingenium obruentibus.

At sacra doctrina abundat prorsus rebus ac circumstantiis dubiisque non tantum propriis, innatis, seu naturalibus, sed et accidentariis, accersitis ac externis: ut sunt quae veniunt a mille artifice adversario, a vetere Adamo et mundo. Sunt etiam illae tum nativae tum externae sacrarum rerum articulorumve ac capitum circumstantiae ita et ignotae ac plane peregrinae et etiam obscurae difficilesque nostro intellectui, ut eas nobis singillatim exponi valde opus sit, ac propemodum necessitas postulare videatur, ut quot voces proferuntur, tot mox singularum definitiones interdum adhibeantur, dum singulae nostrae caecutientis intelligentiae culpa suam declarationem flagitant.

Huc accedit etiam, praeter extremam necessitatem auditoris, aliquando exultans spiritus sacrorum doctorum, qui ex ingenti thesauro optimarum ac preciosissimarum rerum cupidissime effundunt in copia illas salutiferas divitias, non aliter ac ingenti incendio intra angustas aliquas cavernas incluso maxima vi ingens densissimeque compacta copia flammae fumique quacunque datur, erumpit.

Unde nam sit ista ingens rerum copia in sacris, nunc ostendi: at condensatio et conferta compactio

-- 1003 --

240 earum suas quoque causas habet: de quarum aliquibus forte postea aliquid ad detur: sed non est minima illa quasi propria quaedam styli sacri consuetudo, ut dum summae brevitati studet, etiam cum copiose rem quampiam eloqui vult, ita etiam arcte intra illas laconismi sui (de quo postea prolixius agetur) metas cogat constringatque, ut eas quasi in unum cumulum congerere, et non ordine disponere ac proponere minus oculato videri queat.

Est vero ea mentis humanae natura, ut praesertim in prima perceptione, perinde singula separatim intueri et accipere velit, sicut de visu Optici scribunt oculos tantum unum quid uno momento intueri, quin nec alii quidem sensus duo diversa recte simul ac semel percipiunt. Quare cum intelligentiae ita conferta rebus oratio proponitur, dum ei tam varia uno quasi momento ac impetu obtruduntur ac ingeruntur, turbatur ac obruitur eis, ut non recte percipere ac cognoscere omnia possit, pluraque ei quasi praeterfluant, quam influant, iuxta illud: Pectoraque nostra duas non recipientia curas.

Non solum vero vult tum oculus tum mens diversas res separatim sibi proponi: sed etiam cupit sibi eas mediocri quodam spacio ac distantia a se invicem disponi, ut et singula separatim considerate et quasi interposita quadam mora ab alio ad aliud contemplandum progredi possit, quod magis praestant alii scriptores, laxiore sermone loquentes. Sicut enim, si merces quaepiam etiam bono aptoque ordine sint in loco nimis angusto digestae ac distributae, non satis bene considerari, pleneque examinari possunt, sicut in nimium angustis tabernis plurimis mercimoniis repletis accidit. Quod si in loco ampliore, apto ordine, liberisque spaciis laxaque serie disponantur, facile perspiciuntur ac examinantur.

Maxima ergo difficultas ac quasi quaedam obscuritas illius sacri copiae cornu inde proficiscitur, quod tam ingentes tamque variae opes intra summas angustias tum librorum tum et sermonis coarctantur, ut cum etiam singulae illae quasi gemmae, smaragdi, adamantes, carbunculi, preciosissimique uniones a se invicem divisi sunt, nec tantum divisi, sed etiam ordine optimo collocati: tamen ob illas tantas angustias, vel potius ob nostram ruditatem, stupiditatemque ac caecutientiam in tantis rebus eas percipere non possimus.

Faciendum ergo idem est, quod in cognoscendis parvis artificiosissimisque picturis aut sculpturis fit, ubi plurima singularique arte expressa congestaque sunt: quarum alia ita valde eminent, ut mox conspiciantur: alia contra sunt remotiora obscuriusque expressa, ut non nisi ab attentissime considerante animadvertantur, ut quae subinde alia atque alia deprehendantur: ita et Scriptura attentam, diuturnam ac intelligentem scrutationem lectoremque requirat. Atque huc proprie pertinet quod Dominus dicit, Scrutamini Scripturas: non omnia mox in primo aspectu aut facie cernuntur. Quare de eo libro verissime dicetur, quod lectio eius decies repetita placebit.

In tali igitur sententiarum rerumque ac verborum copia, praesertim intra breves metas conclusa (ut solet Paulus totaque Scriptura, nihilominus etiam in copia ac plenitudine brevitati studere) oritur quasi quaedam perturbatio ac confusio: certe lector minus exercitatus et attentus non potest cito seipsum explicare, suasque cogitationes expedire, ita ut quandam summam ideamque noticiarum inde sumptarum conficiat, nisi saepius eadem repetat, ac cogitatione eis immoretur.

Scaliger percommode in quit, Parenthesis omnis modi προσβολὴ , aut (ut Hermogenes) πρόσληψις accessio aut adiectio, περιβολή amictus aut complexio, quae rem nudam vestit circumstantiis: ut cum additur aut genus, aut species, aut circumscriptio, aut totum, aut pars, aut persona, aut locus, aut tempus, aut modus, aut instrumentum, aut causa quaecunque: interdum quidem obscurant rem, haud ita quidem, ut ne intelligatur, sed ne tam facile. Animus enim ad plura attentus distrahitur. Interdum vero explanant: circumstantiae enim vel maxime rem perspicuam efficiunt. Haec ille.

Caeterum cur alias circumstantiae istae obscurent, alias illustrent orationem: illam credo esse causam, quod in brevi quidem oratione nimium in unum congestae aut compactae circumstantiae onerant et obscurant sermonem, sed si essent commode digestae, illustrarent eum. Praeterea rem ipsam circumstantiae quidem semper illustrant, modo expendantur, sed sermonem obscurant, si sint in eo nimium arcta durioreque syntaxi aut compositione confarcinatae et compactae: quod admodum crebro in sacris Literis, praesertim in Psalmis, Prophetis et Epistolis fit. Nam historiae sunt liberiore filo sermonis conscriptae.

Verum age quo clarius fiat id quod dicimus, proferamus illustre exemplum unius sententiae tam multis intersertis aut iniectis oneratae, idque primum ex prophanis, deinde ex sacris, quas etiam inter sese invicem conferemus: plurimum. n. ad illustrationem sermonis facit diversorum authorum similia exempla conferre.

Maxima est, quod ad hanc proprietatem attinet, similitudo inter principium primae Eclogae Virgilii, et Epist. ad Rom. Utriusque enim prima sententia est nimium interiectis verbis aut rebus onerata, cum alio qui summa utriusque sit simplex ac brevissima. Virgilii haec est: Tu componis poema: Pauli vero haec, Paulus Romanis. Sed interseruntur multa quasi accidentaria, verum ad rem mirifice facientia, ut est in Virgiliano exemplo, primum nomen proprium in vocativo, O Tytire: postea interseritur gestus aut situs illius per participium Recubans: tertio locus, Sub fago: quarto additur loco qualitas, Sub patula fago: ut indicetur fuisse idoneam transpirationi aurae, ut et refrigeratio ab umbra et respiratione duplicetur praeter fragrantiae delectationem: quinto vox poematis figuratur nomine Musae: sexto additur quasi instrumentum, quo componit aut meditatur illud poema, nempe Avena: septimo additur utrique qualitas. Musae aut poemati, quod sit sylvestris, seu de rebus pastoralibus, et avenae seu stylo, quod sit tenuis, sitque humile quoddam dicendi genus: octavo etiam quaedam ordinis verborumque non ingrata perversio. Patulae sub tegmine fagi: cum naturalis ordo esset, Sub tegmine patulae fagi: nec nihil est quod addit vocem Tegminis, cum potuisset simpliciter dicere, Sub fago patula. Hic videmus multa esse congesta aut confarta in unicam sententiam, ex qua possent plures effici, si quis eas simplicissimo ac tenuissimo sermone diducere vellet: ut, Tu iaces sub fago, quae est patla ad respirationem: et componis aut cantillas rusticum poema, cuius sermo pertenuis simplexve est. Quae locutio videretur quidem illa, et esset sane perspicua, sed nec gratiam eam haberet, quam altera: quin potius prorsus langueret ita

-- 1004 --

241 resoluta, nec ita aperte exprimeret illud securum, laetumque, et quasi luxurians ocium rustici iacentis et cantillantis amatorium rusticumque carmen. Interseruntur igitur ibi quasi per accidens descriptio ociose voluptarieque iacentis ac cantillantis rustici, fagi, et praeterea materiae ac styli poematis, quae omnia praeter principalem sententiam sunt, eique quasi quaedam vestes circumpositae adhaerent.

Sic Paulus cum posset simpliciter scribere usitato more: Paulus Romanis, scilicet scribit, gravi consilio interponit statim initio, et veluti aliud agens nervosam descriptionem tum suae personae, tum functionis ac doctrinae, tum etiam subiecti doctrinae seu personae, de qua sua doctrina concionatur, tum denique etiam ipsorum Romanorum quibus scribit.

Antequam ergo veniat ad exordium, iam ita se quasi aliud agendo insinuavit, ut et benevolentiam, et attentionem, et docilitatem in auditoribus excitaverit.

Tractat vero Paulus non tantum bono, sed etiam prorsus necessario consilio in hac artificiosa inscriptione et subscriptione ea omnia, quae maxime erant initio necessaria, nempe descriptionem tum sui, tum et doctrinae, tum denique servatoris, quem eis proponere velit. Ut enim audiatur, idque cum attentione et quadam reverentia, aut religiositate, oportet eum indicare, se esse quasi quendam singularem legatum viventis Dei ad totum genus humanum: ut etiam ipsam doctrinam et servatorem tanto religiosius maiorique zelo accipiant et amplectantur, oportet indicare se eis ipsum viventis Dei filium Meschiam praedicare.

Describit igitur se primum a causa formali, quia sit servus et Apostolus Meschiae: deinde a causa efficiente, quia sit divinitus vocatus, separatusque, et per Christum acceperit gratiam et Apostolatum: deinde a causa finali seu officio, nempe quod sit destinatus ad praedicationem Evangelii, iam olim in Prophetis promissi, ne illi novam suspectamque doctrinam esse putent. Porro, quia necesse fuit subiectum materiamve Evangelii indicare, quod sit doctrina de Christo: ideo describit Christum a causa formali, quod sit verus Deus et verus homo: a causa efficiente, quod ratione alterius naturae sit filius Dei, et ratione alterius, filius Davidis. Describit eum etiam a causa finali, quod det spiritum sanctificantem, sitque noster Dominus aut redemptor, ad hoc missus, ut omnes ad eum convertantur, seu in nomen eius credant. Eodem pertinet, quod dum eius resurrectionem probat, ostendit eum non sine ingenti fructu nostroque bono esse passum. Postremo describit et ipsos Romanos a causa efficienti, quod sint divinitus vocati: et a causa formali, quod sint sancti a Deo dilecti. Unde finalis ultro sequitur, quod ad aeternam vitam gloriamque et Dei celebrationem sint ordinati.

Haec vero omnia (ut dixi) non tantum prudenti, sed etiam necessario consilio dicit: dum enim se ostendit legatum Dei, seque eis proponere ipsum Dei filium, et eos iam ad hanc professionem religionemque divinitus vocatos: veluti vivis quibusdam catenis eos sibi alligat et subiicit, ut summa religiositate eius epistolam legant et amplectantur. Verum de hoc circulo Paulino, aliisque ei similibus, mox in ordine Sententiarum disseram.

Hic videmus, quomodo aliud sit, illa primaria simplicissimaque sententia, et aliud, illa tam multa tamque gravia ac varia obiter inserta per ἐμβολὴν iniectionem, ut eam vocat Aristoteles, aut προσβολὴν vel πρόσληψιν adiectionem, ut alii. Haec vero adiecta insertaque, mirifice quidem rem illustrant ipsam: at sermonem, praesertim apud minus intelligentem parumque attentum lectorem, non parum obscurant.

Potuisset quidem hoc initium Paulinae epistolae, haecque quasi unica oratio in valde multas resolvi: sed nec habuisset eam gratiam, nec amplius esset tecta insinuatio, et in prolixitatem nimiam sermo excrevisset, fuissentque revera duo exordia inepte ac cum fastidio facienda, aut alterum prorsus omittendum.

Ex hoc exemplo potes animadvertere, quomodo interdum scriptores, praesertim autem sacra Scriptura, in unam brevem orationem aliquando valde multa, quasi accidentaria inserant, aut infarciant. Quae diligenter observanda sunt: de quo genere forte aliquid etiam in capite De brevitate dicetur.

Ut igitur tanto melius intelligatur quod hactenus disserui, totam hanc rem aliquanto brevius repetam, veluti resumpto initio. In sermone igitur aliud sunt ipsae primariae sententiae inter sese cohaerentes, et hamorum instar filum orationis connectentes: aliud sunt, quae obiter ornatus, benevolentiae, occupationum, aut aliarum causarum vel circumstantiarum gratia adiectae. Singulae etiam sententiae nonnunquam habent duo quaedam diversa, quorum alterum est quasi substantia aut corpus orationis, et per nominativum ac verbum effertur: ut, Deus creavit caelum et terram: alterum vero quasi quaedam circumstantia, accidens, aut etiam vestis sententiae, qua vel subiectum vel praedicatum, nomen aut verbum, quasi ornatur, vestitur et circumscribitur: ut, Verus ac vivens Deus, unus ac trinus, creavit caelum ac terram: aut, Deus creavit immensa sapientia, bonitate ac omnipotentia caelum ac terram: Deus condidit solo verbo, ex nihilo caelum et terram. vel, Deus sponte ac volens creavit hoc pulcherrimum et amplissimum, totque optimis creaturis refertissimum caelum et terram, nostri, non sui alicuius commodi gratia.

Dialectici disserunt etiam de suis modalibus propositionibus: sed hae sunt quasi grammaticae quaedam modificationes, quae non addunt verbo vel negationem vel affirmationem.

Tales quasi vestes, ornamenta, circumstantias aut accidentia praecipuorum sensuum omnes linguae solent adiicere sententiis, vel per adiectiva, vel per participia, adverbia, praepositiones, aut alias rones.

Etsi autem verissime dicit Cicero, aures plenas sententias, plenumque sermonem requirere, eoque vel tenui, vel brevi offendi: tamen etiam contra illud Horatianum non minus verum est:
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis, lassas onerantibus aures. Neque vero tantum aures onerantur, sed etiam intellectus ipse perturbatur illa tanta multitudine rerum ac verborum, ut nec percipere, nec meminisse, nec ratiocinando complecti omnia quae audit, possit.

Est igitur quidem, ut dixi, omnibus linguis iste mos plures sensus ac res in unum cumulandi: sed Hebraea lingua in hac re duplici discrimine ab aliis differt. Nam et multo plures tales quasi vestes uni sententiae apponit, et valde varia constructione: cum contra Latina lingua pauciores, et plerunque una

-- 1005 --

242 quadam forma phraseos simul connectat, ut mollius fluant, et sibi invicem similes, sororesve esse agnoscantur, seu facile intelligantur.

Si liberet veluti quandam Hypotyposin huiusmodi sententiarum habere, diceres Latinas sententias incedere veluti ornatas suis vestibus puellas, Hebraeas vero, veluti oneratas, et quidem ita oneratas, ut in omni parte corporis aliquid oneris haereret, in capite, tergo, manibus, sinu, ex cingulo, etc. Causa huius densitatis rerum partim supra ostensa est, partim postea patebit luculentius.

Exemplo sit locus Ephes. 6, ubi principali orationi variis nominibus et participiis longam appendicem decem conditiones continentem alligat: Servi obedite iis, qui domini sunt iuxta carnem, cum timore et tremore, 2 cum simplicitate cordis vestri, 3 tanquam Christo, 4 non ad oculum servientes, 5 velut hominibus placere studentes, 6 sed tanquam servi Christi, 7 facientes quae vult Deus ex animo, 8 cum benevolentia, 9 servientes Domino, et non hominibus, 10 illud scientes, quod unusquisque quod fecerit boni, hoc reportabit a Deo.

Parit autem ista rerum copia obscuritatem ignaris et non attentis, ut discernere nequeant, quae nam sint illa primaria aut substantialia, et quae accidentalia. Adhibendum igitur est remedium anatomiae aut expoliationis, de quo mox suo loco dicam, et plene in tractatu De ratione cognoscendi sacras Literas dixi. Longa enim, ut ostendi, syrmata aut quasi caudas vestium saepe haec lingua trahit, aliae praesertim literatae multo expeditius incedunt.

Saepe igitur in una sententia sunt plures sensus, vel ob brevitatem, vel ob verborum praegnantiam, vel ob constructionis coactionem aut compactam violentiam, et appendices assutas, aut Parentheses insertas.

Causae huiusmodi dicendi sunt ingens rerum necessariarum copia, studium brevitatis, sermonis commoditas aut mollicies, εὐπλαστότης et energia. Aliae linguae coguntur tantam rerum copiam resolvere in multas orationes: quare efficiunt orationem minus nervosam, et tamen prolixiorem.

Sicut vero hac ratione ob nimiam rerum dicendarum copiam, et simul brevitatis studium, singulae sententiae aut orationes onerantur, gravantur, et obscurantur: ita etiam totus contextus sermonis quasi turget, et veluti gravidus est, confertis sententiis. Unde non unum genus obscuritatis ac difficultatis rudioribus et minus attentis oboritur. Quare nunc de altera propositi instituti parte, nempe de sententiarum in sacris Literis ordine ac connexione, agemus.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.