Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Faciendum ergo idem est, quod in cognoscendis parvis artificiosissimisque picturis aut sculpturis fit, ubi plurima singularique arte expressa congestaque sunt: quarum alia ita valde eminent, ut mox conspiciantur: alia contra sunt remotiora obscuriusque expressa, ut non nisi ab attentissime considerante animadvertantur, ut quae subinde alia atque alia deprehendantur: ita et Scriptura attentam, diuturnam ac intelligentem scrutationem lectoremque requirat. Atque huc proprie pertinet quod Dominus dicit, Scrutamini Scripturas: non omnia mox in primo aspectu aut facie cernuntur. Quare de eo libro verissime dicetur, quod lectio eius decies repetita placebit.

|