Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Tractat vero Paulus non tantum bono, sed etiam prorsus necessario consilio in hac artificiosa inscriptione et subscriptione ea omnia, quae maxime erant initio necessaria, nempe descriptionem tum sui, tum et doctrinae, tum denique servatoris, quem eis proponere velit. Ut enim audiatur, idque cum attentione et quadam reverentia, aut religiositate, oportet eum indicare, se esse quasi quendam singularem legatum viventis Dei ad totum genus humanum: ut etiam ipsam doctrinam et servatorem tanto religiosius maiorique zelo accipiant et amplectantur, oportet indicare se eis ipsum viventis Dei filium Meschiam praedicare.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.