Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE ORDINE SENTENTIARUM AUT RERUM.

De ordine sententiarum, quod ad materias ipsas attinet, methodi est disserere, de quo aliquid diximus, in tractatu De ratione cognoscendi sacras Literas: nunc de eo ordine ac sententiis dicemus, quae magis ad elocutionem sunt referendae.

Sicut actiones, ita et cogitationes ac sermo hominum sana mente praeditorum, a certo initio incipit, et ad aliquam certam metam, aut finem scopumve proprio compendiarioque tramite contendit. Habet etiam certas ac primarias quasdam sententias, vel vere, vel verisimiliter saltem instar hamorum, aut catenae cohaerentes, per quas a suo principio ad finem rite gradatimque progreditur, non aliter ac linea aut profectio a certo initio in certam metam trahitur. Ac in Geometricis quidem, ubi sola ipsius subiectae materiae ab omnibus aliis rebus ac circumstantiis abstractae noticia consideratur et traditur, hic ordo nativarum et sibi invicem connexarum sententiarum optimo iure facileque observari solet ac potest, exclusis omnibus aliis accidentariis aut extrariis sensibus.

Sequuntur hanc nativam rerum sensuumque connexionem aliquatenus etiam aliae Philosophorum scholasticae disputationes vel tractationes rerum. Historici quoque non admodum impediuntur, quin tolerabiliter hanc eandem nativam seriem rerum sensuumque legitime naturaliterve inter sese copulatorum consequantur, praesertim vero, ubi nudae narrationes rerum gestarum, ut fit in Commentariis Caesaris, recensentur. At in orationibus, concionibus et epistolis, crebro illis principalibus aut substantialibus sententiis aliae quasi accidentariae, ob varias causas, occasionesque, ut vel declarationis vel subiti alicuius motus aut affectus gratia, vel ornatus, vel amplificationum, vel denique occurrentium obiectionum causa adiiciuntur.

In eas ergo aliquando scriptor etiam longius extra illam naturalem genuinorum sensuum connexionem ac linean digreditur. Cumulantur saepe et verba diverso consilio, quibus nonnunquam valde illae principales sententiae earumque connexio turbatur et obscuratur, quod certe in Paulo admodum crebro accidit.

Quare lectorem, qui diligenter sensum scriptoris cognoscere ac expendere velit, valde operaeprecium est, perinde omnia illa quasi accidentaria, aut superflua amovere, et principales scriptoris sententias quam simplicissimo ac tenuissimo sermone recensere, ac anatomi solent cutem et carnem ab ossibus et nervis ea colligentibus removere, et clare nudam cohaerentiam ossium, nervorum, aliarumque partium hominum oculis subiicere. Sic enim demum et in oratione Paulina et quavis alia, tum illud quasi fundamentum aedificii recte contemplari, quale ac quam firmum sit, et quorsum tendat, quidve sibi velit, possunt: tum etiam cernere, qua ratione aut consilio unumquodque illorum accersitorum suae veluti basi, ossibus aut nervis accommodatum sit, et quam commode sint illa primaria hisce accersitis convestita.

Quam utilissimam admonitionem prolixius exposui in regulis De ratione cognoscendi sacras Literas. Etsi aut tales quasi digressiones et accidentaria vestimenta verborum sensuumque sunt etiam aliis linguis usitata: tn nescio quom peculiariores et obscuriores sunt Hebraeis, ut merito Hebraismi dici queant.

Nec loquor nunc de iis, quae proprie digressiones aut evagationes sunt, plane extra rem propositam susceptae: sed de connexione istius admirabilis varietatis sententiarum, quae in istas communes scriptiones praesertim in sacris Literis incidunt, quarum certe aliae sunt minus nativae aut veluti essentiales propositae materiae, quam aliae, quibus tamen aliquando veluti semineglectis illis principalibus, vacari necesse est.

-- 1006 --

243 Cum enim variae sint res ac sententiae in sermone, quae inter se connecti, ac sese invicem consequi deberent, ut sunt propositio, indicatio, illius correctio, declaratio, rationes, antithesis, obiectio, causae, effectus, institutum, conatus, fructus, eventus, refutationes, illationes, vota, gratiarum actiones, et similes innumerae: alias aliae inter sese coniungi, et et praecedentibus adglutinari solent.

Nec raro illae veluti litigant inter se, quaenam ut proxima pedissequa, priori adiungi debeat. Quin etiam saepe fit, ut ipsemet scriptor, qui veluti iudex de earum ordine sedet, dubitet, quamnam praecedentibus proxime adhaerere ac consequi permittere velit. Aliam enim interdum videt rei ipsius naturam poscere, aliam sermonis ordinem, aliam denique animum auditoris, qui cito explicari cuperet (aut alioqui id fieri utile esset) ex aliquo dubio aut cogitatione. Quare si non apponatur praecedentibus ea, quae vel pro rei natura, vel sermonis concinnitate commodissime adiungi posset deberentue: exoritur quasi quaedam perturbatio et etiam obscuritas, aliquando quoque ambiguitas sermonis. Exempla quaedam huius rei proponam. Rom. 1, inquit Paulus: Nolo vos ignorare fratres, quod saepe proposui venire ad vos, sed prohibitus sum huc usque, ut fructum aliquem haberem inter vos quoque, sicut et inter reliquas gentes. Propositum aut conatus Pauli et finis eius conatus, (nempe, Volui ad vos venire, ut aliquem fructum apud vos haberem) commodissime inter se naturaliterque cohaesissent. Quare illud interpositum (Sed prohibitus sum) turbat tum sermonem, tum et cogitationem auditoris. Alius scriptor postposuisset dicendo: Saepius proposui venire ad vos, ut aliquem bonum fructum haberem inter vos, sed impeditus sum hisce ac illis difficultatibus aut causis: hoc fuisset longe magis perspicuum.

Cur igitur Paulus praeponit aut potius interserit hoc quasi externum inter illa duo coniunctissima? quea vult cito auditoris animum expedire cogitantem et tacite illi obiicientem. Si conatus es venire, cur non venisti? Quia etiam vult sententiae scopum aut finem sui propositi indicanti, nempe ut aliquid boni inter vos effice rem, plura ac maxime necessaria porro adiungere, videlicet, quam sit sui muneris omnibus prodesse Evagelio, et quam res praestans ac efficax sit Evangelion. Qua ratione commodissime ad suum principale institutum progressus est. Illud vero de causis impedientibus profectionem, non ita valde necesse est prolixius exponere: quare id obiter interserit, aut quasi interiicit. Quod si illud de impedimentis postposuisset, privasset se hac tam concinna transitione ad principalem propositionem.

Talia vero interserta, commodissime per Parenthesin excluduntur. Sic enim tum ordo rerum ac sententiarum necessario cohaerentium, tum et sermonis vis illustratur, sensusque fit perspicuus. Sed crebro fit, ut sint non tam orbiter interiectae Parentheses, quam longiores veluti digressiones in aliquas minus principales sententias, ut sequentia exempla ostendent. Quorum primum sit illa celebris epigraphe Rom. 1, Paulus Apostolus Romanis scribit, digreditur primum ad descriptionem Apostolatus sui: secundo ad descriptionem Evangelii: tertio ad descriptionem humanitatis et divinitatis Christi: quarto incipit redire ad descriptionem sui Apostolatus: ac tandem ad institutum prorsus reversus, indicat quis cui scribat. Sic Isaias cap. 49, digreditur primum ad descriptionem suae functionis: deinde paulo post iterum ad descriptionem Dei et sui contempti populi, cum alioqui proprie ac directe Meschiam velit alloqui. Sic Ier. 33, ad descriptionem extremae vastitatis Hierusalem et totius Iudaeae. Sic initio Ephes. 2, ad descriptionem spiritualis mortis Ethnicorum: et porro initio 3, ad descriptionem sui Apostolatus inter gentiles: in qua digressione perseverat ferme usque ad finem eius capitis. Talis digressio circularis est etiam Col. 1. De qua re mox plenius dicam, ubi ex professo de hoc genere circularis scriptionis agetur.

Naturalis vero ordo est teste Aristot. in scriptis asserentibus aut negantibus aliquid, ut primum aliquid certi proponamus, quod affirmamus aut negamus. Deinde illud idem certis testimoniis aut probat omnibus constabiliamus. Id sane idem fit etiam in sacris Literis, ut in Psalmis, Prophetis, et epistolis, et in concionibus Christi. Quare hic solet plerumque primum propositio esse, deinde eius confirmatio. Quas duas partes naturales esse, non immerito ille testatur.

Nec vero tantum in toto aliquo scripto aut oratione vel concione una aliqua propositio est cum suis rationibus sed etiam in singulis eius partibus nisi enim sit simplex narratio, plerunque in omnibus partibus aliquid affirmatur aut negatur, quid mox suis probationibus constabiliendum est, quo nostrae assertioni aut negationi fides habeatur. Plerumque enim conamur sermone auditori persuadere aliqued ita sese habere, aut non habere.

Accedit autem aliquando exordium, tum ante illam (ut ita dicam) capitalem propositionem, tum etiam in singulis partibus, quo benevolentia, docilitas et attentio auditorum captatur. Quae pars crebro adhibetur in epistolis Apostolicis, idque plerunque coniuncta cum ipsa subscriptione, inscriptione et salutatione, quae tamen posset magis quaedam insinuatio dici. Aliquando etiam novum exordium post talem insinuationem adhibetur, ut est videre in epist. Pauli Rom. Cor. et Gal.

Psalmi, praesertim ad Deum directi, plerunque sine omni exordio habent statim ab initio propositionem vel petentem aliquid, vel Deum celebrantem, vel etiam homines monentem aut docentem. Ea propositio aliquando repetitur aut explicatur vel illustratur: postea sequuntur rationes, quibus suam propositionem stabilit ac confirmat. In prophetarum concionibus non captatur ferme alio exordio attentio, benevolentia aut docilitas, quam quod testantur prophetae se esse a Deo missos, seque auditoribus illis verbum aut mandatum afferre.

In propositionibus, praesertim particularioribus, est in Apostolicis scriptis interdum ea difficultas, quod non mox plene liquidoque appareant.

Cum vero in legendis gravioribus autoribus summa cura adhibenda sit, ut videamus, in qua parte sermonis versemur, quis sit principalis scopus eius loci, in quo iam existimus, quomodo explicetur, ubi sit eius initium, ubi finis: perdifficile profecto est hoc interdum in Scriptura praestare. Ita enim sensim et veluti furtim ex alia materia in aliam serpit, ut difficilimum sit animadvertere, quando aliquam materiam inchoet aut finiat: de qua re etiam paulo post aliquid dicetur.

Id autem accidit, quia non semper sic membra orationis secat, sicut res ipsae vel sententiae disiunctae sunt: sed saepe in eodem membro fini praecedentium, brevissime sequentium initium vel praepositionem

-- 1007 --

244 annectit. ut 1. Cor. 1, Non enim misit me Christus baptizare, sed Evangelizare (propositio sequentium breviter praecedentibus alligata) non in sapienti sermone, ne evacuetur crux Christi. 1. Cor. 3, Sed ne iam quidem potestis, adhuc enim carnales estis. Hae proximae voces sequentium propositio sunt, in quibus declarat et probat, quod sint carnales. 1. Cor. 12, Quemadmodum enim corpus est unum, et membra habet multa, omnia aut membra corporis unius multa cum sint, unum corpus sunt: sic et Christus, etc. In hoc exemplo, Sic et Christus, est propositio sequentium breviter praecedentibus adiuncta: quam propositionem sequentia declarant et illustrant. Huc referri possunt exempla duo, alterum ex Gal. 2, ubi non facile est divinare, quousque se extendat sermo Pauli ad Petrum habitus. Alterum ex Isa. 3, ubi itidem obscurum est, ubi sermo seditiosorum desinat. Sic Gen. 2, dubitare possis, an Deus aut Adamus dicat illa verba: Propterea deseret vir patrem ac matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Sed Christus Matth. 19, id dictum tribuit creatori.

Videntur igitur interdum propositiones quasi studio occultari: ut Rom. 1, molliter aut quasi latenter, aliudve agendo transit ab exordio ad propositionem. ut Rom. 1, Non enim me pudet Evangelii. Est enim potentia Dei ad salutem omni credenti. Iustitia enim Dei revelatur per illud, Ex fide in fidem. Hoc ultimum membrum, quasi ex praecedentibus dependens, principalis propositio est totius epistolae. Sic Gal. 2, ex narratione sui certaminis cum Petro, transit ad propositionem principalem: Nos natura Iudaei scientes non iustificari hominem ex operibus legis, in Christum credidimus, etc.

Si Prophetae et Apostoli ac Evangelistae in concionibus diligenter accurateque separarent confirmationem a confutatione, ut solent Graeci Latinique oratores, facilius se lector ex eis expedire posset. Verum id sacri scriptores non faciunt, ob plures causas: primum propterea, quod confutatio magna ex parte in confirmatoriis argumentis continetur, aut certe inde haberi potest: secundo, quia cum sophistica sit infinita, impossibile est omnes calumnias adversariorum veritatis complecti: tertio, quia sacra volumina, non ad unius aetatis usum et contra unum aliquem seductorem scripta sunt, ut eius nugas redarguere deburint: quarto, quia brevitati studuerunt. Aliquas tamen generaliores, magisve perpetuas, aut communes obiectiones redarguunt, per occupationes obiectionum vel tacite, vel propalam factas.

Prophetae minus probationibus in sua confirmatione, quam Christus aut Apostoli utuntur: nam nec priora scripta perin de citant, nec alioqui ita multum argumentis pugnant, sed potissimum urgent Dei testimonium, ex cuius ore ac mandato ea quae afferant hauserint.

Dixi supra ex Aristotele maxime naturalem esse ordinem sententiarum, ut primum ponatur propositio aliqua affirmans aut negans aliquid, deinde eius ratio: nunc porro illis alia quoque etiam ad naturalem ordinem pertinentia addantur. Proposita igitur una aliqua probatione propositionis, mox aut nova ratio adscribitur, aut illa priore vel explicatur, vel confirmatur, vel amplificatur, vel defenditur, quod plerunque per quandam occupationem obiectionis vel expresse vel tacite fit. Unde porro fit progressio ad conclusionem. Horum vero aliquid potest interdum esse propositio nova, cui suae rationes subiungantur.

Naturali ergo ordine solent ista cohaerere. Propositio, cui additur interdum sua explicatio, vel per divisionem, circumscriptionem, aut similem formam, qualis est illa Rom. 3, ubi prolixe explicatur iustitia Dei, quae gratis offeratur.

Sequitur eam ratio, cui mox deberet naturae ordine etiam secunda ac tertia probatio adiungi: sed accidere potest, ut illa prima ratio vel explicanda sit, vel confirmanda, vel illustranda, ac etiam amplificanda, vel denique contra adversarium tuenda.

Fieri etiam potest, ut sit aliqua adversa obiectio aut cogitatio repellenda ac refutanda, quae non tam contra hanc ipsam rationem pugnat, quam alioqui quoquo modo nobis adversatur. Horum si quid interponatur, recte illi tandem conclusio additur propositionem veluti repetens. Quibus sensibus expolita ac veluti plane absoluta prima argumentatione, inchoatur nova ratio, cui simile quid attexi potest, cuiusmodi de prima dictum est.

Absolutis vero tandem omnibus, sequitur principalis conclusio, veluti peracta tota ea sermonis parte, aut etiam tota instituta oratione. Haec de naturali ordine nunc monuisse sufficiat. Exempla proponere nimis prolixum foret, et sunt cuivis obvia.

Ad observandam connexionem sententiarum Scripturae, utile est animadvertere discrimen huius voluminis ab aliis Ethnicorum aut philosophicis aut oratoriis scriptionibus. Nam illae omnes multo simplicioris subiecti aut materiae sunt. Si enim philosophicae disputationes sunt, tum proprie tantum docent, tractantque presse et apposite, placidoque ac humili sermone de rebus, nulla ferme prorsus habita ratione personarum aut circumstantiarum, nullisque admixtis affectibus. Si sunt orationes aut epistolae, plerunque proprie movere conantur, et unam tantum quampiam simplicem sententiam, quam propositionem vocant, veluti scopum quendam proponunt, eoque omnia sua argumenta dirigunt, ac veluti ad propositam notam collimant, adhibitisque suis circumstantiis et variis affectibus ac moribus omnia turbantes et concutientes, illuc auditorem propellere conantur.

Quare scriptores prophanarum rerum facile in tanta simplicitate subiecti, tum ordinem certum observare, tum et perspicui esse possunt. At contra sacrum volumen plures materias quasi simul eodemque tempore tractare cogitur. Nam et docet, quod ferme est ei primarium, idque multa simul, quia res gravissimae et difficilimae ita in religione coniunctae sunt, ut aliae sine aliis intelligi nequeant, sicut Cicero de Philosophia in Tusculanis pronunciat, quod nec pauca quidem in ea sine multis cognosci possint: et redarguunt adversarium, et hortantur, consolantur, obiurgant, celebrant aut invocant Deum. Dum ergo iam docere, iam movere, idque varie conantur, et modo Deum, modo auditorem, modo adversarios multiplices, modo res ipsas, modo varias circumstantias respicere ac tractare coguntur: necessario varias sententias miscent, et crebro ex alio in aliud transire aut subito transilire coguntur. Haec igitur materiarum subiectarum in sacris libris multiiuga varietas diligenter observata ac expensa plurimum proderit ad observationem ordinis sententiarum.

-- 1008 --

245 D. Paulus quoque et alii sacri scriptores solent transire ab ignobilioribus materiis ad nobiliores, a personalibus ad realia, ab hypothesibus ad theses, ab externis ad interna: et contra. ut 2 Cor. 1, a suorum consiliorum constantia ad doctrinae et Dei ipsius veritatem. Eph. 5, a coniugii celebratione ad mysterium coniunctionis Christi et Ecclesiae.

Crebrae igitur sunt apud eos et interdum subitae ac quasi impraevisae mutationes austerae obiurgationis in amicam compellationem, laudationis in accusationem, perterrefactionis in consolationem, et contra, prout auditorum utilitas postulare videtur: ne, dum vel perpetuo in austeritate perseverat, aut nimium conterat, aut etiam a se absterreat abigatque, vel rursus eos perpetuo blandiendo in suis peccatis confirmet. ut Gal. 3, incipit austere eos obiurgare, O stulti et insensati Galatae: aliquanto post eos fratres appellat: paulo post filiolos, eorumque studium alacritatemque in recipiendo Evangelio praedicat.

Transeunt aliquando a sua persona ad functionem, inde ad doctrinam, a qua ad Christum: ut Paulus initio Rom. 1. Eph. 3. et 2 Cor. 4, ubi mirabiliter sui commendationem cum Christi laude temperat, adeo, ut ipsemet illam mixturam indicet, inquiens: Non enim nos ipsos praedicamus, sed Christum Iesum Dominum: nos autem servos vestros propter Iesum. Sic sequenti initio incipit a celebratione futurae gloriae, in quam ex hac imbecillitate immutabimur: circa medium se commendat: postremo desinit in expositionem legationis Dei de reconciliatione generis humani.

Non raro progrediuntur a doctrina ad invocationem, gratiarum actionem, ac celebrationem Dei: ut Eph. 1, ubi incipit a celebratione Dei, mox progreditur ad eorum institutionem, et denique sub finem capitis denuo redit ad celebrationem Dei ac precationem.

Interdum transeunt ab adhortatione ad precationem opis Dei, ut qui sciant, tum se frustra hortari, tum auditores sine profectu conari, nisi praesens Dei auxilium ubique adsit: ut Ephes. 3. versu 13. hortatur eos, ne relanguescant in studio pietatis: mox id ipsum illis a Deo precatur, inquiens: Huius rei gratia genua flecto, etc.

Precationes ac Dei celebrationes saepe obiter inseruntur, accidentibus subitis motibus spiritus, aut etiam tentationibus, turbationibus, aut aliis mutationibus spiritualibus. Sic Christus ipse iam subito exultat spiritu, et Deo gratias agit, Matth. 10. Lucae 10. Iam incipit contristari, seque ex illa hora eripi supplex petit, Ioan. 12.

Tales subitae mutationes sententiarum ex subitaneis affectibus animi, sunt creberrimae in Psalmis, et etiam in Prophetis ac Apostolis, quas qui non novit ac considerat, saepe necessario a mente scriptoris aberrat, aut alioqui attonitus, tam subitam mutationem sermonis miratur.

Saepe posito genere aut toto, subiungunt species aut partes: et contra, propositis partibus aut speciebus, concludunt toto aut genere, ut in Merismo dictum est, et in hisce exemplis patet. Exemplum prioris est, quod Ro. 1, primum dicit idololatras traditos esse in suas cupiditates: postea illas foedas cupiditates recenset. Exemplum posterioris sit, quod cum Apostolus separatim varia peccata et peccatores, Rom 1 et 2, accusasset, tandem post principium tertii capitis omnes in genere simul accusat.

Aliquando vero a genere aut toto incipit, et in id etiam desinit, interposita enumeratione partium aut specierum: ut 1 Cor. 3, in fine incipit ac desinit sententia verbis, Omnia sunt vestra. Interponit autem enumerationem, sive Paulus, sive Apollo, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura, etc. Sic Col. 3, incipit a genere: Mortificate membra vestra terrestria: et desinit etiam in genus, exuere et induere novum hominem: interponit autem variorum peccatorum enumerationem.

Membra aliquando vel antecedentia, vel consequentia, vel etiam media desunt, ut non raro longius distantes sententiae sint coniunctae. De qua re in capite de Eclipsi et conciso stylo dictum est.

Quod crebro varias Parentheses interserant, alibi dictum est: id vero in summo brevitatis studio fieri necesse est, ne laxemus, et fusius omnia explicemus.

Appositiones quoque interdum appendunt, ut alibi exposui, quarum maxima est varietas.

Veteris Testamenti dicta, novum non semper aptissime conferruminat reliquo textui, sed quasi violentius affigit. Loquor autem non de sensus dissonantia, sed tantum de verborum quadam quasi confragositate: ut Rom. 15, Christus non placuit sibiipsi, sed sicut scriptum est, Opprobria opprobrantium tibi inciderunt in me. Dicendum forte fuisset. Christus non studuit sibi placere aut indulgere, verum omnia ea fecit ac passus est, quae voluntas ac gloria Dei ab eo requisivit, non habita ratione afflictionum, aut ullius ignominiae inde sibi provenientis. Accidit ergo ei id, quod iam olim Scriptura praedixerat, fore, ut impetus furorque impiorum Deo resistentium incideret in hunc eius legatum aut ministrum: ea hisce verbis pronunciat: Opprobria opprobrantium, etc. Sic et alias saepe dicta veteris Testamenti durius applicantur, quantum quidem ad sermonem attinet, ut in Eclipsi ostendi: tametsi idem interdum accidat etiam in aliarum sententiarum connexione.

Quod eam dem sententiam constabilire soleam, simul affirmative et negative, in cap. de Affirmatione dictum est.

Quod Antithesibus multum ea quae semel dixerunt, illustrent ac explicent, in capite de Ioannis stylo plenius ostendam. Interim observentur illa illustria exempla Matth. 6, qualem eleemosynam probet aut non probet Deus. Sic, qualem orationem, et denique quale ieiunium. Ubi per Antithesin tum vera tum falsa forma depingitur. Eadem forma ibidem indicatur, quales thesauros quaerere aut non quaerere debeamus. Sic, Qui confitebitur, Qui non confitebitur. Nolite tim ere occidentes corpus, sed timete, etc. Si remiseritis, Si non remiseritis.

Cum aliqua res, aut sententia primo loco, idque etiam cum voce primum ponitur, non semper adduntur sequentes. Ponitur igitur sententia aut res, tanquam primaria. Rom. 1, Primum gratias ago Deo meo, etc. ubi non sequitur, secundo. Sic Rom. 3, Primum quidem, quod concredita sunt eis oracula Dei: id est, Primarium et praecipuum est illud. Lucas Actorum primo incipit dicere de primo libro. quem composuerit de actis et dictis Christi, nec tamen facit mentionem secundi, sed simpliciter continuat

-- 1009 --

246 narrationem Apostolicorum actorum cum Christi gestis. Dicit igitur primum quidem librum, nec tamen addit Antapodoton: secundum autem vel alterum, hunc vero, etc.

Cum praecedit altera pars collationis, non semper sequens seu applicativa correspondet. Aliquando contra prior deest, praesertim cum facile ex praecedentibus subintelligi potest, De quo in Similitudinibus, et capite de Laconismo plenius dicetur.

Multae intermediae sententiae facile subintelligendae ac supplendae desunt. De qua re in capite de Eclipsi plenius actum est.

Multae Parentheses interiiciuntur tum verae, tum illis vicinae.

Saepe omisso instituto fit digressio ad aliud, quo explicato, reditur ad illud prius, intermissumque: ut Ephes. 3 fit digressio ad explicationem functionis Paulinae, sed sub finem eius reditur ad institutum. Sic toto 9 capite 1 Cor. videtur digredi ad suum exemplum, qui moderate sit sua libertate usus.

Cupide a personalibus et ignobilioribus ad realia, nobiliora et magis utilia ac generalia transit. Sic 2 Cor. 1 de suorum consiliorum ac profectionum ratione agendo, subito transit ad celebrandam veritatem ac certitudinem promissionum divinarum.

In institutoriis digressiones, admonitiones, praecepta et moralia, crebro fiunt, ut initio capitis fecundi Hebraeor. Sic mox totum tertium et 4 caput, et finis quinti, ac initium sexti eiusdem, sunt admonitiones de constantia et pia vita, cum quidem ex professo instituerit tractare sacerdotium Christi.

Explicationes variae rebus aut dictis obscurioribus adhibentur, idque vel per Parenthesin, vel addendo in fine sententiam integram, vel per Appositionem aut Epexegesin. Appositiones igitur sunt crebrae apud eos. Quod dixi de expositionibus insertis per Parenthesin, potest declarari multis exemplis: ut Rom. 1. Invisibilia Dei ex creationis operibus considerata perspiciuntur (nempe aeterna eius potentia ac divinitas) ad hoc, ut sint inexcusabiles. Dolendum vero est illas epexegeticas Parentheses interdum non plane suo loco, ut nos optaremus, poni. si enim dictum fuisset, Invisibilia Dei (nempe eius aeterna potentia ac divinitas,) dum ex creationis operibus considerantur, perspiciuntur, ad hoc, ut sint inexcusabiles: multo esset magis perspicuus sermo, sicut Germanica ibi eam Parenthesin ponit.

Copia rerum in uno aliquo necessario aut utiliter dicendorum, auditoris necessitas, aut alioqui aliquis pius affectus, aut etiam motus spiritus, vel zelus quoque, et denique adversariorum importunitas ita nonnunquam vel detinet in uno aliquo, vel ad vicina etiam abripit dicentem, ut non mox adiungat, quae necessario ei statim adiungenda essent, sed serius ponat, vel etiam ea prorsus omittat, neglecta occasione bene adiungendi reliquis. Sic Rom. 5 tamdiu immoratur in priore parte aut membro collationis, Sicut per unum hominem intravit peccatum et mors: ut non possit commode alterum adiungere. Quare id tantum duabus vocibus subindicat, Qui est typus futuri: ac mox festinat ad correctionem collationis. Verum illud relictum collationis membum facile potest ab attento auditore colligi ex illis pauculis vocibus, et ex praecedentibus ac sequentibus.

Post breves sententias sequi Exegeses et Epexegeses, hoc est, explicationes, easque aliquando iteratas, postea in hoc capite, et in stylo Ioannis prolixius ostendetur ac exponetur.

Quomodo in similitudinibus ac collationibus alias antecedens, alias consequens vel plane desit, vel mutilum tantum supplendumque sit, in capite de Similitudinibus dictum est prolixius.

Prolepsis et Anacephalaeosis, quarum priore quidem aliquid ante suum tempus aut locum dicitur, posteriore vero iam semel dictum serius ac non suo loco repetitur, alibi in hac parte exponuntur.

In eo capite cui est titulus, quod una sententia aut etiam res, ut plures, et contra tractentur, plura sunt, quae ad sententiarum ordinem recte referri queant: sicut et in capite De brevitate adhuc plura.

Cohaerentia membra ac sententiae, quae ob similitudinem quandam connexionemque sensuum deberent secundum Latinam consuetudinem simili quadam forma temporum, modorum, et aliarum etiam proprietatum efferri, aliquando mire a sese mutuo variant, ut supra in constructione Verbi exposui, ut propemodum earum connexionem agnoscere nequeas.

Sententia sequens, non semper simpliciter dependet ex antecedente, sed ab aliqua subintellecta: ut Philip. 2, Implete meum gaudium, ut idem sentiatis. Idem sentire, non effectus, sed causa gaudii est: pendet autem posterius colon ex subintellecta sententia, Oro ac obsecro vos, ut idem sentiatis.

Etsi autem sermo omnino ex diversis constet, et plerunque illae partes, aut etiam multi sensus a sese in vicem ita diversi sint, ut non ex sese mutuo pendeant, utque non raro sit quasi novum initium sermonis faciendum: artis tamen non vulgaris habetur, si molli quadam et ferme latente transitione ex alia iam absoluta materia aut tractatione in aliam transeas.

Hoc vero artificio dicendique virtute valde excellit Paulus, qui ita molliter et quasi latenter ab alio ad aliud transit, ut auditori, antequam animadvertat, sensa irrepant insinuenturve. Sic ostendimus eum statim in salutatione miro artificio ex alio in aliud labi. Sic maxima pars Epistolae ad Rom. inter se cohaeret. Primum in exordio dicit se cupere Romanos docere. Adfert rationem a praestantia Evangelii et eius iustitiae, quam ut ostendat omnibus esse necessariam, omnes coarguit peccati, primum Ethnicos, postea Iudaeos. Ostensa vero necessitate huius iustitiae, circumscribit ac explicat eam primum breviter, ac praesertim illud demonstrat evincitque, quod ea non veniat ex operibus, aut merito cuiusquam, sed ex sola gratia nobis contingat. Denique ut tanto magis haec iustitia agnoscatur, veluti per Analysin quandam totam hanc materiam resolvit, exponendo quid sit peccatum aut iniustitia, et unde veniat, quid efficiat, quove modo regnet: tum etiam quid lex, gratia ac iustitia sint aut agant: ac denique qui fiat, ut Iudaei eam non consequantur, gentiles vero ea potiantur. Quae rerum sententiarumque perpetua connexio mirabili artificio per integra 11 capita cohaeret.

Solet igitur hic Apostolus singulari quadam dexteritate ent ibi connexionem rerum aut sensuum reperire, ubi alioqui sua natura non habent alioquam cohaerentiam. Sed de hac re agitur plenius in lapsu styli et oratione pendente.

-- 1010 --

247 Quia vero de sententia Aristotelis diximus, naturalem quendam, ordinem esse, ut mox post propositionem rationes aut probationes cum suis quasi pedisse quis sequantur: contra etiam diximus, vetus Testamentum minus sua probare quam novum: ideo operaeprecium fuerit mentionem facere illius vulgati dicti, quod aiunt, Aristotelem lecto Moyse dixisse, eum multa dicere, pauca aut probare. Verum enim sane est, Moysen et totum vetus Testamentum potissimum testimonio et autoritate Dei omnia sua probare, subinde repetendo, Dominus dixit haec, Os Domini locutum est. De quo fundamento aut demonstratione assertionum Mosaycarum et propheticarum, in tractatu De ratione legendi sacras literas uberius disserui.

Verum enimvero aliquando etiam Christus et Paulus, qui alioqui plerunque sua dicta nervose constabiliunt, tantum simplices assertiones veluti plures quasdam propositiones inter sese connectere videntur: ferme ut solet fieri in scholarum disputationibus. Rom. 1, in exordio videntur hae simplices assertiones sese invicem consequi: Ago gratias Deo de vestra fide: Sancte affirmo me crebro vestri mentionem facere, orantem, ut possim ad vos venire: Cupio vos videre, ut vobis aliquod spirituale donum impertiar: id est, ut nos mutuo consolemur. Saepe proposui venire ad vos, ut aliquem fructum ex vobis perciperem, sed impeditus sum. Omnibus debitor sum. Paratus igitur sum et vos docere. Post hasce tot veluti puras assertiones, sequitur ratio a praestantia et eximia utilitate Evangelii: Non enim me pudet Evangelii: Iustitia enim Dei patefit in eo, etc.

Sic mox ponitur propositio, revelari caelitus iram Dei super omnes peccatores, quae in sequentibus non comfirmatur: sed potius tantum explicatur per integra duo capita, dum indicatur, quam varii et foedi peccatores ac peccata sint, tum inter Ethnicos, tum et inter Iudaeos. Sic et Christus Ioan. 6, sub finem aliquoties eadem asserit, se scilicet esse vere caelestem ac salutiferum panem, seu verum filium Dei, et verum salvatorem, non interpositis aliquibus nervosioribus demonstrationibus.

Est etiam alia quaedam connexio sententiarum, quam vocare possis lapsum styli, ubi plerunque ex ultima voce prioris sententiae nova generatur. De qua in sequenti capite dicam, quod etiam ad ordinem sententiarum merito refertur.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.