Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Rom. 1. Propositio: α Palam fit enim ira Dei de caelo adversus omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui α veritatem β in iniustitia detinent. Explicatio propositionis, ubi primum exponitur, quid sit ibi veritas, deinde quomodo ab impiis in iniustitia detineatur: α Propterea, quod id quod de Deo cognosci potest, manifestum est in illis: Deus enim illis patefecit. Siquidem quae sunt invisibilia eius ex creatione mundi, dum per opera intelliguntur, pervidentur, ipsaque eius aeterna potentia ac divinitas, in hoc, ut sint inexcusabiles. β Propterea, quod cum Deum cognoverint, non ut Deum glorificaverunt, neque grati fuerunt, sed frustrati sunt per suas cogitationes, et obtenebratum est, insciens cor eorum.

|