Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Galat. 2. Propositio: α Cum autem venisset Petrus Antiochiam, β palam illi restiti, eo quod reprehendendus esset. Explicatio propositionis: α Nam antequam venissent quidam a Iacobo, una cum gentilibus sumebat cibum: cum autem venissent, subduxit ac separavit se ab illis metuens eos, qui erant ex circumcisione. Ac simulabant una cum illo caeteri quoque Iudaei, adeo, ut Barnabas simul abduceretur in illorum simulationem. β Verum cum vidissem, quod non recto pede incederent ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu cum sis Iudaeus, gentiliter vivis, ac non Iudaice, cur gentes cogis Iudaizare?

|