Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Quinto in versu 18 repetit ac perficit collationem, quod sicut ex uno lapsu iniustitia exorta progressa sit ad omnium damnationem: ita contra etiam iustitia ex unius iuste factis aut merito sit progressa ad

-- 1016 --

253 hominum iustificationem vitalem aut salutiferam. Sexto sequenti versu declarat, quid vocet unius delictum, ex quo omne malum sit exortum, et vicissim unius δικαίωμα , iuste factum aut meritum, nempe inobedientiam Adami, et obedientiam Christi. Septimo versu 21 ostendit usum legis, ac dicit peccatum vehementer per eam crevisse: sed gratiam adhuc abundantiorem et potentiorem esse eo factum. Postremo in ultimo huius capitis versu est veluti finalis causa ac conclusio omnium collationum iniustitiae ac iustitiae, tametsi potissimum respiciat ad proximum versiculum de usu legis. Ait igitur hunc esse finem ac scopum, ut sicut antea peccatum aut iniustitia regnavit, aut potius tyrannizavit perdendo homines aeterna morte: ita nunc vicissim gratia aut favor propitii patris regnet servando, per iustificationem perducendo homines in vitam aeternam.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.