Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Saepe Paulus veluti exaudiens varias impiorum obiectiones et calumnias, dum indiquaque vult se communire, plura in unum locum congerit. Atque ita obscurat nonnihil textum, dum non relinquit singulas causae partes suis locis integre separatim tractandas, ut in principio 3 ad Roman. Quod necessario fit in summo brevitatis studio, ubi omnia simul dicere cuperemus, nec volumus sermonem fusius dilatare. Ibi igitur Paulus cupit pergere in praedicatione poenitentiae, seu accusatione omnium hominum, et tamen necesse est eum quibusdam obiectionibus respondere, ut de praestantia vel praerogativa Iudaeorum, de reiectione eorum, de iustitia Dei, et obmurmurationibus et calumniis impiorum contra iustitiam simul et gratiam eius: nam contra iustitiam Dei sophisticabantur, Si per nostra peccata eius gloria et iustitia illustratur, cur igitur nos punit? contra gratiam vero dictitabant, Si adeo benignus est et misericors, ut gratis peccatores servet, faciamus ergo malum, ut veniat bonum. Hasce tot obiectiones perstringit, ac tandem mira dexteritate ad suum intermissum opus praedicandae contritionis regreditur, concludens omnes esse perditissimos peccatores, sive sint Iudaei, sive gentes.

Previous paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.