Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Aliquando studio quodam rhythmico non vere correspondentia membra adduntur. Quaeruntur enim saepe quaedam, quae diversis respondeant, magis linguae consuetudine quam rei exprimendae necessitate. Eaedem enim res vel admodum coniunctae repetuntur. Rom. 10, Corde creditur ad iustitiam, ore fit confessio ad salutem. Videndum est autem in eiusmodilocis, ne res quoque diversas esse existimemus, cum eadem diversis iterare audimus: ut hic non est multum diversa salus a iustificatione. Ioel. 2, Ante eum ignis consumit, et post eum flamma adurit. Ioel. 2. Somnia somniabunt senes, et iuvenes visiones videbunt. Ioel. [3,] Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam. Esa. 2, De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. De his repetitionibus superius dictum est prolixius.

Previous paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.