Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE VARIIS REPETITIONIBUS.

Repetitiones aliquo modo etiam ad ordinem Sententiarum referri possunt. Etsi autem Graeca lingua et Latina habent suas quoque Anadiploses, Epanalepses, ἐπαναφορὰς , Synonymias et Expolitiones, aliasque figuras, quibus aliis atque aliis modis iterant verba et sententias: tamen Hebraea longe eas in hac parte superant, cum frequentia iterationum, tum varietate.

Est autem in his reduplicationibus duplex praecipue fraus cavenda: altera quidem, ne cum una sententia fuerit aliis atque aliis modis repetita, plures esse, non unam existimemus: altera vero, ne cum aliae atque aliae res in diversis colis agentur, nos eandem agi putemus: seu (ut idem aliter dicam) ne vel ibi repetitionem esse putemus, ubi non est, vel ibi non esse, ubi est.

Variae autem omnino repetitiones sunt apud Hebraeos, quae cuipiam in his studiis parum versato, ociosae tautologiae videri possint, cum tamen non sint, sed certa ratione, nonnunquam etiam eleganter in hoc sermone adhibeantur. Quas quo commodius agnoscere possimus, divisionibus quibusdam a se mutuo separabimus, exemplisque declarabinus.

Primum igitur aliae sunt, quae iisdem vocibus orationem iterant, vel certe non multum variatis, aliae omnino diversis.

Deinde iterationes quae eisdem vocibus repetunt, alias in eodem commate unam aut duas voces repetunt, quae postea a nobis repetitiones significationis seu Etymologicae vocabuntur: ut Lev. 6, Struet ligna sacerdos mane mane, Lev. [14,] In die sabbati, in die sabbati, etc. Idque vel in eadem forma vocis, seu in

-- 1018 --

255 eodem casu, ut in praecedenti exemplo, vel in diverso: ut, Sanctum sanctorum, sabbatum sabbatorum, comedendo comedet.

Alias integram orationem, vel in eodem colo, vel certe in propinquis. Atque hae Syntacticae repetitiones postea nominabuntur. Levit. 6, Ignis vero in altari accensus manebit, nec unquam extinguetur, sed singulis diebus, mane mane accendet in eo ligna, et ordinabit super ipsum holocaustum, adolebitque super ipsum adipes sacrificiorum pacificorum: ignis semper succensus erit in altari, nec unquam extinguetur.

Cum autem integrae orationes repetuntur, alias ambaeillae orationes repetitae, absolutae sunt, alias altera tantum, et plerunque posterior: ut in praecedenti exemplo bis perfecta oratione praecipit, Ignis semper accensus erit, nec unquam extinguetur. Hic autem tantum posterior, ut Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, etc. Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt.

Fiunt autem repetitiones propter multas causas, sed tamen nos tres quasdam generales ponemus: Alias enim repetunt significationis gratia, quas Etymologicas, docendi gratia, nominabimus.

Alias quidem filo ac textura ipsa orationis coacti, ut postea hoc magis declarabitur, quas Syntactitas repetitiones appellabimus.

Alias ornatus causa, quas fortassis Rhetoricas recte appellabimus: de quorum singulis ordine dicemus, ac primum de repetitione Etymologica.

Significant igitur hae repetitiones (ut ex autoritate patriarchae Iosephi iteratum somnium Pharaonis explicantis pronunciare possumus) certitudinem rei ac vim seu vehementiam quandam celeritatemve, aut frequentiam, et ut tertium addamus, distributionem: nonnunquam et diversitatem quandam, et denique declarationem offerunt. Atque huc ferme pertinent repetitiones, quae una duabusve vocib: repetitis constant.

Certitudinem in his exemplis significant: Gen. 15, Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua: id est, certissime ac indubitato scias. Gen. 18, Veniendo veniam: id est, indubitato veniam. Sic Amen amen repetitur in novo Testamento.

Aliquando idem significant, quod solum, ut per viam, per viam. Sermo vester sit νὰι, ναὶ, οὐ, οὐ , tantum simplicibus affirmativis et negativis.

Aliquando rei magnitudinem declarant, ut toties repetita promissio seminis et terrae sanctae, item Meschiae.

Vehementiam et copiam quandam notant, iuxta illud tritum: Bis dictum magis dicitur, ut in his sequentibus. Deut. 2, Per viam per viam ibo: i. tantum per viam. Iud. 15, Dicendo dixi, quod odiendo odisses eam. Gen. 16, Multiplicando multiplicabo semen tuum: i. vehementissime augebo. Ex. 4, Nonne frater tuus loquendo loquetur: id est, plane expeditae linguae et facundus est. Gen. 14, Vallis Sidin putei putei, i. omnia erant referta puteis in ea valle, seu abundabat puteis. Num. 3, Dati dati ipsi ei a filiis Israel: id est, penitus dati seu traditi. Gen. 39, Et factum est cum loqueretur ad Ioseph iom iom: id est, quotidie. Levit. 13, Contaminatus contaminatus censebitur: id est, contaminatissimus. Ierem. 24, Ficus bonas bonas: id est, supra modem bonas seu optimas. Ostendi enim supra in Comparativo, quod eum repetitione aliqua exprimant. Sic in exemplo superius posito ex cap. 6, Levit. vehementiae cuiusdam gratia, bis repetitur praeceptum de inextinguibili igne. Psal. 115, Benedicet, benedicet. Sic etiam repetunt adverbium valde valde: id est, supra modum. Latini pene eodem modo augendi causa nomen eiusdem significationis verbo addunt. Livius, Occidit occidione: Grammatici Archaismum vocant.

Repetitiones istae certitudinem vehementiamque significantes, aliquando etiam pluribus ac diversis rebus fiunt: ut Psal. 28, Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cor tuum, et expecta Dominum. Psal. 94, Et in malitia eorum perdet eos, perdet eos Dominus Deus noster. Psal. 5, Sermones meos audi Domine; intellige clamorem meum, intende ad vocem clamoris mei, Domine mane mane audi vocem meam.

Sic cum eiusdem verbi infinitivus ei praeponitur: ut, Faciendo faciet.

Diversitatem quoque interdum repetitum nomen indicat: ut, Loqui in corde et corde. Prov. 20, Lapis et lapis, Epha et Epha, abominatio sunt coram Domino: id est, diversa pondera et mensurae, minor qua vendas, et maior qua emas.

Porro distributionem in his exemplis denotat. Gen. 32, Et dedit in manus servorum suorum greges greges: id est, seorsim singulos greges. Num. 1, Vir vir de tribu: id est, singuli viri ex singulis tribubus. Exo. 26, Duae bases sub tabula una: id est, semper binae bases sub tabulis singulis. Num. 3, Quasi itinere diei hinc, et quasi itinere diei illinc: id est, ex omnibus partibus unius diei itinere. Marc. 6, Et coepit eos mittere duos duos: id est, binos. Sic in corde et corde loqui: id est, modo hoc, modo illo corde. Ibidem; Secundum contubernium contubernium, aut areolas areolas: id est, per diversas mensas aut consessus, seu areolatim aut mensatim.

Huc addi et illud genus iterationis recte potest, cum subiectum propositionis iterant. Gen. 31, Filiae; filiae meae sunt: filii, filii mei sunt, et greges greges mei. Ubi prius posita vox videtur quasi ostendere aut definire subiectum, ac si diceret, Greges isti hic praesentes, mei greges sunt, et non intrare in orationis constructionem. Sed secundo demum repetita vox orationem inchoet, et sit subiectum: ut Linacer de Vocativo disserit, quod Vocativus in orationem non intrat, sed tantum attentionem facit: ut Num. 32; Et ecce locus, locus pecorum. Posset forte haec repetitio etiam ad copulam referri. Sic numeri Cardinales pro Distributivis ponuntur: Genes. 7, Accipies septem septem: id est, septena. Eodem: Venerunt duo et duo: id est, bina.

Fiunt nonnunquam repetitiones attentionis ac docilitatis causa, seu tanto vehementius instruendi aut permovendi auditoris gratia. Quare Rhetores eas ad vehementem aut efficacem formam sermonis referunt. Gen. 7, aliquoties inculcatur ingens horrendae exundationis copia, et mox etiam omnium animalium extinctio. Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra: vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae. Porro arca ferebatur super aquas, et aquae praevalverunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes

-- 1019 --

256 excelsi sub universo caelo. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerunt: consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines, et cuncta, in quibus spira culum vitae est in terra, mortua sunt: et delevit Deus omnes substantias, quae erant super terram ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli, et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca, obtinueruntque aquae terram 150 diebus.

En ter inculcavit tum magnitudinem horribilium aquarum, tum et omnium viventium interitum.

Hac de causa fiunt iterationes etiam in aliis linguis. Hactenus de Etymologicis, iam de Syntacticis repetitionibus dicemus. Usitatissimum est Hebraeis, ut, cum alia forma orationis sententiam quampiam efferre inceperint, subito omissa illa nondum perfecta oratione, alia forma sermonis eandem sententiam efferant: ut Gen. 6, Et fecit Noah, iuxta omnia quae praecepit Dominus ipsi, sic fecit. Paul. Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Iam deberet verbum aliquod ponere, utsententiam perficeret, ita forte: Ab iis vero, qui videbantur esse aliquid, nihil didici aut accepi. Quod ipse non facit, quia longius distaret verbum a principio sententiae. Sed iterum eandem sententiam alia forma effert: Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt.

Nec tamen intermissa illa oratio penitus ociosa est. Nam habet nominativum in se, quem illa sequens persaepe aut non habet, aut per pronomen relativum refert, ut in hoc primum dato exemplo videre est, quod Noah nominativus ex priore oratione imperfecta repeti debeat. Aliquando etiam alia praeter nominativum in priori illa mutila oratione sunt, quae ad sequentis intellectum faciunt: ut Exod. 31, Nam omnis faciens opus in sabbato, et excindetur anima illa de populo ipsius. In huius exempli priore parte est, faciens opus in sabbato.

Fit autem hoc saepe nulla de causa, sed tantum propter morem linguae huic receptum, ut in aliquot superioribus exemplis audivimus.

Aliquando vero propter iustam causam, quando scilicet nominativus, seu illud quicquid demum est, a quo sententia inchoat, ita quasi onustus est, adiectis vocibus, ut iam non possit satis commode ac perspicue cum iis quae adhuc dicenda restant, contexi: ut Gal. 2, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, scientes, quod non iustificatur homo ex operibus legis, sed tantum per fidem in Christum. Iam deberet verbum aliquod nominativo Nos addere: sed quia nimis multa inter nominativum et verbum addendum infarcta sunt, ideo cogitur nominativum iterum repetere, et quasi novam orationem texere. Et nos in Christum Iesum credidimus. Hoc genus repetitionis ad Epanalepsin pertinet, estque in omnibus linguis usitata. Eph. 1, In quem et vos, audito sermone veritatis et Evangelio salutis vestrae, in quem credidistis.

Nec tamen illa priora ociosa sunt: continent enim amplificationem, Iudaei et non gentiles. Item causam credendi, Scientes quod non iustificatur, etc. Sic et in aliis exemplis plurimis.

Saepe quoque non solum perficiendae sententiae gratia repetunt, sed ut etiam priora obscurius dicta nonnihil declarent: ut Genes. 15, Et dixit Abraham, Domine quid dabis mihi? et ego incedo sterilis, et filius ministrationis meae domus, ipse Damascenus Eleazar. Deest verbum, Haereditabit: quod priusquam addat, novam orationis formam texit, in qua et addit verbum quod prius deerat, et totam sententiam dilucidius exponit. Et dixit Abraham: En mihi non dedisti semen, et ecce filius domus meae ipse haereditat me. Aliquando non iisdem, sed diversis verbis synonymis, tamen illud initium repetunt: 2 Corinth. 10, Ego Paulus adhortor: deinde interpositis quibusdam de mansuetudine Christi et sua humilitate, repetit, precor, etc.

Saepe igitur tantum nominativo posito statim aliam formam orationis inchoant, et nominativum per pronomen aliquod relativum, alias in alio casu referunt, vel etiam tantum subintelligunt. Gen. 17, Sarai uxor tua, non vocabis Sarai nomen eius, sed Sara nomen eius. Exod. 16, Et filii Israel comederunt manna annis 40, donec venerunt ad terram liberationis eorum. Manna comederunt, donec venerunt ad terminos terrae Canaan,

Aliquando vero posito nominativo et verbo. Exod. 12, Et fecerunt omnes filii Israel sicut praecepit Dominus Mosi et Aharoni, sic fecerunt.

Aliquando etiam posito casu verbum sequente orationem iterant, ut in superius dato exemplo ex secundo ad Galat. Ab iis vero qui videbantur, etc.

Alias vero aliis sententiae partibus positis fit repetitio. Neque enim tantam varietatem regulis complecti facile possumus. Fit etiam repetitio propter additionem diversorum genitivorum. Isa. 4, In spiritu iudicii et spiritu ardoris. Sic forte spiritus sapientiae, spiritus fortitudinis, et similia semel positae voci addi poterant, ne diversitas non tantum Epithetorum, sed etiam ipsius subiecti aut spiritus esse putaretur. Apoc. 17, Ebria de sanguine sanctorum, ebria de sanguine martyrum. Repetitur vox Ebria.

Persaepe propter parvum ad ditamentum, quod ad sententiam perficiendam addendum erat, iterum omnia iam dicta repetunt: ut Levit. 20, Vir qui adulterium admiserit cum uxore, Vir qui adulterium admiserit cum uxore socii sui: in quo exemplo tantum propter illud, Socii sui, addendum, omnia priora repetit. Cuiusmodi etiam est exemplum praecedens de Manna, in quo propter additamentum vocis Canaan fit iteratio.

Tales sunt variae iterationes, aliquando plus, aliquando minus addentes: ut Psal. 57, Mittet de caelo, et liberabit me ab opprobrio exhaurientis me: mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. et Psal. 144, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.

Saepe cum iam recte absosuta est oratio prior, tamen plane idem nonnihil clarius, aliquando etiam copiosius repetunt. Exo. 12, Mensis iste vobis caput mensium, primus sit vobis mensium anni. Exo. 18, Quoniam solet venire ad me populus, ut consulat Deum (repetit idem et clarius et copiosius.) Cum fuerit eis aliqua causa, veniunt ad me, et ego iudicabo inter virum et socium eius. Iud. 7, Et dixit ad eos: Me aspicite,

-- 1020 --

257 et sic facietis, et ecce venio ad finem castrorum, et erit, quemadmodum faciam, sic facite.

Omnino autem de omnibus istis reduplicationibus, quas syntaxeos appellavimus, id dici potest, quod plerunque est aliquid in utraque oratione iterata, quod in altera non est, adeo, ut si integram sententiam velis colligere, illae duae tibi iungendae, et ex illis duabus orationibus cogitatione una efficienda. Levit. 27, Et erit aestimatio tua maris ab aetate 20 annorum usque ad aetatem annorum 60, et erit aestimatio 50 sicli argentei. Hae duae iteratae orationes unam sententiam tantum efficiunt. Nam in priori est persona, cuius precium aestimatur, quae in secunda non est. In secunda autem est quantitas precii, quae in prima desideratur. Talis igitur una oratio ex duabus facienda est. Et erit aestimatio maris ab annis 20 usque ad sexaginta sicli 50.

Huic syntactico repetitionum generi addatur et haec species, quod Hebraei, quae una integra oratione absolvere possent, ea in duas vel tres partiuntur: ita tamen, ut semper aliqua ex prima oratione in sequentibus repetantur: ut Num. 1, Istae sunt summae quas recensuit Moses et Aharon et principes Israel 12 viri, singuli exsingulis tribubus, et fueruntomnes summae filiorum Israel iuxta domos patrum ipsorum, ab annis 20 et supra, omnes qui erant apti ad militiam Israel, et fuerunt omnes summae 603550. Quae tria quasi diversa cola, sic complecti forte unico poterant: Census Israelitarum maturae aetatis a Mose, Aharone et principibus Israeliticis, actus fuit 603550. Sed tamen aliquid plus est in illis repetitionibus, quam in hac summa.

Causa, quare ita diducant unam orationem in plures, est ea quoque fortassis praeter alias, quod destituantur ea commoditate temporum, modorum et coniunctionum, quam Latina Graecaque lingua habent. Atque adeo tam longas sententias in unam periodum, aut colon, perinde apte ac perspicue, ut illae, concludere non possunt.

Hebraei cum struunt periodum, quoniam in priore parte, plura cola, eaque saepe longius a proposito digredientia, ponunt, nec tamen ea ita inter se concinna connexione iungunt, ut animadvertatur adhuc oratio esse pendula, sed singula cola separata esse videantur. Ideo cum alteram partem periodi adiungere volunt, quo melius earum cohaerentia animadverti possit, breviter veluti summam quandam illius prioris partis, acceptis etiam inde saepe verbis, repetere solent, a tque ita alteram partem annectere priori. Gen. 28, Et vidit Esau, quod Isaac benedixit Iacobum, et misit eum in Padan Syriae ad accipiendam inde uxorem, et praecepit ei inter benedicendum in hanc sententiam: Ne accipias uxorem de filiabus Canaan, et obedivit Iacob patri suo et matri suae, et ivit in Padan Syriae. Hactenus prior pars periodi, quam breviter repetit, ut sequentem concinnius adiungat. Et vidit Esau, quod malae essent filiae Canaan in oculis Isaac patris sui, et abiit Esau ad Ismaelem, et accepit Machlad filiam Ismaelis filii filii Abraham, sororem Nebaod ad reliquas uxores suas sibi in coniugem: id est, Cum vidisset Esau displicere patri suo Ethnicas mulieres, duxit unam ex sua cognatione, etc.

Verum de hoc syntactico repetitionum genere dicemus aliquid in regulis de cohaerentia sententiarum Pauli. Hactenus de repetitionibus Syntacticis dictum sit, iam consequenter de Rhetoricis dicendum erit.

Tertium Iterationum genus, quod superius Rhetoricum vocavimus, est itidem multiplex. Fit enim alias ornatus gratia. Explet enim aurem integro sono repetito, quam alio qui nativa illa Hebraeis brevitas explere non potuisset. Adhaec in eo sermone habent tales repetitiones saepe gratas quasdam allusiones, et etiam homioptota et homioteleuta, quae omnia ad efficiendam orationem numerosam faciunt: ut Psalm. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sed in Hebraeo repetitum in duobus hemistichiis similiter desinens facit orationem gratiorem. Sequuntur similia exempla eodem Psalmo statim: Sedens in caelis ridebit, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Isaiae 59, a principio aliquot, et alibi in Scriptura multae tales repetitiones leguntur.

Alias vero expoliendae, magisque inculcandae sententiae gratia, in quo genere alias eadem sermonis forma, sed tamen mutatis verbis, sensus repetitur: ut Psal. 37, Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos, liberabit eos ab impiis, et servabit eos: quoniam sperarunt in eum. Psal. 6, quoniam audivit Dominus vocem fletus mei, audivit Dominus precationem meam, Dominus orationem meam suscepit. Sic Rom. 2, bis inculcatur de bonorum et malorum castigatione, versu 7, 8, 9 et 10.

Alias quod prius figurate dixerunt, postea proprie repetunt, aut contra. Psalmo 7, Ecce parturit vanitatem, et concipit laborem, et pariet mendacium: puteum effodit, et excavavit eum, et incidet in foveam quam fecit. Revertatur labor in caput eius, et in verticem eius violentia eius descendat. Haec posteriora exponunt, quid sit effodere puteum, et incidere in eum.

Frequenter in Scripturis eadem sententia aliis verbis repetitur, quod aut emphaseos, aut explicationis, aut confirmationis ergo fit. Psalmo secundo, Dirumpamus vincula, et proiiciamus a nobis funes eorum. Psalm. 8, Quid est homo, ut memoriam eius habeas? et filius hominis, ut visites eum? Psal, 33, Consilium Domini in aeternum stabit, et cogitationes cordis eius in generationem et generationem. Ubi D. Augustinus admonet non esse inanem ταυτολογίαν , sed facere eiusmodi repetitionem ad vehementem et certam confirmationem. Tales iterationes sunt in Evangelistis innumerae. Matth. 10, Non est discipulus supra magistrum, neque servus supra dominum, etc. Nihil est opertum, quod non revelabitur: et nihil occultum, quod non cognoscetur. Quod dico vobis in tenebris, etc. Quod in aurem auditis, etc. Iob 38, multis verbis et veluti quadam amplificatione, describitur mare certis conclusum limitibus, quos transire ei non licet. Hucusque venies (inquit Deus) et non adiicies ut transeas: et hic ponet impetus tuus elationem fluctuum tuorum.

Aliquando vero necessitas postulat, quaedam allis verbis repeti: veluti quando prius aliquid propositum est obscurius, quod lucidiore eget explicatione. Quomodo saepe apud Prophetas tecte, et

-- 1021 --

258 periphrasi aliqua notantur provinciae ac populi peregrini, quibus Deus quippiam minatur aut promittit: quinam autem ii sint, solent Prophetae aliquanto post aliis verbis clarius interdum; et nomina propria adferentes explicare. Isa. 18, Sermo fit ad terram considentem sub umbra alarum, sitam trans flumina Aethyopiae et trans mare, utentem vasis iunceis in superficie aquarum. His autem verbis describi Aegyptum, ex sequentibus, praesertim initio capitis deciminoni, ubi Misraim sive Aegyptus diserte nominatur, perspicuum fit. Sic Apostolus mox initio cap. 2 incipit accusare Iudaeos, quod in progressu demum elucescit, ubi etiam nominantur.

Ad Rhetoricas repetitiones pertinet, quod aliquando plura commata, aut etiam cola, vel versus, aut incipiunt ab eadem voce, aut in quam prior desinit, ab ea sequens incipit: de quibus in tropis dictum est. Psal. 67, Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes. Benedicite Deum, Deum nostrum: Benedicite Deum, et timeant eum omnes fines terrae. Psal. 145, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, invocantibus eum in veritate. Tales repetitiones etiam apud prophanos poetas et usitatae et gratae habentur.

Haec nunc dixi distributim de triplicibus repetitionibus Etymologicis, Syntacticis et Rhetoricis. Verum quoniam mira est repetitionum varietas ac multitudo, addam adhuc plures regulas et exempla, quae ipsa quoque aliquo modo ad superiores species accommodari poterunt.

Variis epexegesibus aut explicationibus obscurius aut brevius dictorum, tum declarationis, tum etiam quasi inculcationis eviusdam gratia utuntur, idque vel per appositionem in eodem membro, adiecta una aut altera voce, aut etiam in diversis membris. In diverso membro, Ezech. 23, Ignominia perpetua, quae nunquam oblivioni tradetur: id est, foedus perpetuum, quod nunquam oblivioni tradetur.

In eodem membro, ut Ioan. 1, Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomen eius. Ubi per Credentibus, exponit, quidnam sit Christum accipere, nempe credere in eum. Sic ibidem, per (Plenum gratia et veritate) exponit illa antecedentia (Gloriam ut unigeniti a Patre.) Tale et illud videri posset, quod ibidem Ioannem Baptistam affirmat venisse in testimonium: et mox explicat, Venit in testimonium, ut testetur de luce. 2 Cor. 4, Quod si velatum est Evangelium nostrum, in pereuntibus velatum est: in quibus Deus excaecavit mentes incredulorum. Per vocem (Incredulorum) exponit praecedentia, quinam sint pereuntes, aut in quibus diabolus excaecaverit mentes: pereuntes, excaecati mente, et increduli idem sunt. 2 Cor. 13, Hoc autem etiam optamus, vestram integritatem. Gal. 1, Deo visum est revelare filium suum per me, ut praedicem eum inter gentes. Idem bis dicit diversis membris. Ibidem, Tantum audiebant, quod qui olim nos persequebatur, nunc Evangelizet fidem, quam olim vastabat. Idem est, vastare fidem, et persequi pios. Rom. 5, Cum adhuc imbecilli essemus, pro impiis mortuus est. Idem ibi Paulo est, imbecillum et impium esse. Rom. 2, Persistentibus in bono opere gloriam et honorem et immortalitatem, quaerentibus vitam aeternam. Idem est, persistere in bono opere, et quaerere vitam aeternam. Sic mox, Contentiosis et inobedientibus veritati, obedientibus autem iniustitiae, etc. operantibus malum. Rom. 6, An nescitis, quod cui vos sistitis servos ad obediendum, eius servi estis, cui obeditis. Repetit denuo illud Cui obeditis. 1 Cor. 6, Corpora vestra sunt templa spiritus, qui est in vobis. Idem est, esse templum spiritus, et habere spiritum Dei in se.

Aliquando etiam idem vocabulum in eodem membro repetunt. 1 Cor. 7, Existimo igitur hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quod bonum sit homini ita esse. et mox 10, Si ego cum gratiarum actione participo, cur blasphemor, de quo ego gratias ago? bis inculcatur id quod praecipue expendi volebat obiiciens. Col. 1, Nam per eum omnia condita sunt quae in caelis et quae in terris, visibilia et invisibilia, etc. omnia per eum et in eum condita sunt. 2 Corinth. duodecimo: Et ne excellentia revelationum ultra modum efferrer, datus est mihi carnis palus, angelus satanae ut me colaphizet, ne ultra modum efferrer: ita in uno membro orationis bis repetitur, Ne supra modum efferrer, initio et in fine. 2 Corinth. 3, Num egemus (ut nonnulli) commendatitiis epistolis apud vos, aut a vobis commendatitiis. 2 Timoth. 3, Persecutiones et afflictiones, quae mihi acciderunt Antiochiae, Listris et Iconii, quas persecutiones passus sum. Sic Ephes. 2. 13. initio versus dicit, In Christo Iesu: mox in fine Per sanguinem Iesu. Et mox u. 15, Solvens inimicitias, repetit in fine sequentis versus.

Fit autem talis repetitio vel energiae, vel vehementioris cuiusdam significationis gratia, ut in priori exemplo: vel etiam perspicuitatis, ut in posteriori, ubi iteratur Commendatitiis, ne dubium sit, quid sibi velit illud A vobis. Sic perspicuitatis gratia fiunt illae explicatiunculae, quae in praecedenti regula sunt diversis verbis factae. Qui vult diligere dies bonos. Vult, voluntas Dei, 1 Pet. 3. De talibus repetitionibus aut appendicibus dicetur in capite de stylo Ioan.

Aliquando eadem res duplicatur, vel certe valdevicinae, sive duobus nominibus, sive verbo et nomine: ut Act. 8, Video te esse in felle amaritudinis: id est, amarissimo. 2 Pet. 2, Quibus caligo tenebrarum in aeternum servata est: id est, densissimae tenebrae. Et Proverb. 20, Lucerna eius extinguetur in obscuritate tenebrarum. pro, in densissimis tenebris. Sic, Terra pulveris, coenum luti. 2 Cor. 2, Ideo scripsi, ut cognoscerem probationem vestri: id est, cognoscerem et probarem vos. Sprevissem ponere cum canibus, Iob. 30. Idem est spernere et ponere cum canibus. Sic forte illud Rom. 1, Mutaverunt gloriam Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: id est, in similitudinem aut imaginem. Tale forte est et illud, Faciamus hominem in imagine nostra secundum similitudinem nostram: sed melius, ad imaginem similimam nobis. Iugum oneris eius tu confregisti, Isa. 9. Iugum et onus idem sunt. Posses tamen vertere iugum onerosum. Si terrestris haec domus tabernaculi dissoluta fuerit, 2 Corin. 5. Idem est domus et tabernaculum.

Appositione (quae etiam aliquo modo ad repetitionem referri potest) multum utitur Scriptura, praesertim veteris Testamenti, declarationis gratia, idque triplici constructionis forma. Primum simpliciter apponendo nomen aut verbum notius vel certe specialius, causa declarandi aut restringendi priora.

-- 1022 --

259 Gen. 9, Veruntamen carnem cum anima sua, sanguine suo non comedetis. Deut. 32, Et propitius erit terrae suae, populo suo. Voce (Populi) declarat, quid intelligat per terram. Psal. 4, Sacrificate sacrificia iustitiae, et sperate in Dominum. Sic Deuter. 3, Et habitabit Israel, fons Iacob confidenter. Ibidem, Legem praecepit nobis haereditatem Israel, fons Iacob. Secundo solent addere Eth articulum accusativi casus. Gen. 4, Nacta sum virum ipsum Iehova. Denique solent addere appositioni aliquando praepositionem In. Gen. 19, Urserunt in viro, in Loth. 2 Sam. 1, Montana in Gilboa. pro, in montibus in Gilboa, 2 Sam. 18, Cavete ne quis in puero, in Absalone scilicet, vulnus infligat. 2 Sam. 24, In excelso, in Gibeon. Neh. 8, Et legerunt in libro, in lege Dei.

Huc referantur et Anadiploses emphaseos, inculcandi, aut etiam specificandi gratia factae. Psal. 92, Quoniam ecce inimici tui Iehova, Ecce inimici tui tollentur. Illam vocem (Inimici) emphaseos gratia, et veluti aculei infigendi gratia iterat. Sic et Psalm. 93, Magnificentiam induit induit Dominus. Psal. 94. Quamdiu improbi Domine? quamdiu improbi exultabunt? simili ferme ratione Grammatici et Rhetores dicunt Homerum Iliad. 2, ter nomen Nerei repetiisse, cum postea esset eum perpetuo taciturus. Nonnunquam addendi adiectivi, epitheti, adverbii, aut circumscriptionis alicuius gratia, repetitur nomen substantivum. Verbum torrens kison, torrens vetustatis. Invocantibus invocantibus in veritate.

Congerie verborum plurimum utuntur, qua vel rem eandem, vel etiam totam sententiam paulum variatis verbis, rei inculcandae gratia, saepius repetunt, ut et haec figura ad repetitiones referri queat: ut Exod. 14, Et dixit, Si audiendo audieris vocem Dei tui, et quod rectum est in oculis ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis eius, et custodieris omnia statuta eius: omnem infirmitatem quam posui in Aegypto, non ponam in te. Deut. 13, Post Deum vestrum ibitis, ipsum timebitis, praecepta eius observabitis, voci eius obedietis, ipsum coletis, et ei adhaerebitis. Neque tamen haec Congeries aut inculcatio inutilis, aut non necessaria est humanae ruditati et tarditati.

Est etiam quoddam Epanalepticum genus repetitionum in sacris Literis usitatum post interpositas digressiones, quod ad perspicuitatem plurimum facit. De cuius quibusdam speciebus ac exemplis quaedam adiiciam.

Perusitatum est Hebraeis, cum volunt aliquid explicatius efferre, idque primo breviter proposuerant, illisque repetitis attexant ea, quae adhuc dicenda restabant: ut Psal. 145, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus in veritate. Num. 1, Istae sunt summae quas recensuit Moyses et Aharon ac principes Israel, duodecim viri, singuli ex singulis tribubus, et fuerunt omnes summae filiorum Israel, iuxta domos patrum ipsorum ab annis 20, et supra, omnes qui erant apti ad militiam, et fuerunt omnes summae 603 550. Et Rom. 3, repetitur iustitia Dei, ut praecedentibus quaedam, quae adhuc dicenda restabant, adiungerentur. Item paulo post, repetit Apostolus eadem de causa exhibitionem iustitiae. Sed de hoc loco alias ex professo contra Osiandrum dixi. Psal. 124, Nisi Dominus adfuisset nobis, dicat nunc Israel: Nisi Dominus adfuisset nobis, cum exurgeret contra nos homo, tunc vivos nos devorassent. 2 Cor. 12, Novi hominem in Christo ante annos 14, sive in corpore, non novi, sive extra corpus, non novi, Deus novit, raptum istum talem in tertium caelum. et, scio istum talem hominem, sive in corpore, sive extra corpus, non novi, Deus novit, quod raptus sit in paradisum, et audiverit verba, quae non licet homini loqui.

Est et hoc observandum in sacris Literis, quod saepe, cum etiam integre aliquid dictum est, tamen si cohaerentia illorum praecedentium cum sequentibus animadverti non potest, sive quia sunt ob verborum et sensuum copiam turbatiora, sive quia est aliqua digressiuncula interposita, quo possit praecedentium sequentiumque cohaerentia animadverti: saepe brevissime repetuntur illa prius dicta, mutuatis etiam inde verbis aliquibus, ut auditor facilius possit cernere illa priora repeti: ut Genes. 28, Vidit autem Esau quod benedixit Isaac Iacob, et misit eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde duceret uxorem, et quod post benedictionem praecepit ei dicens, Non accipies uxorem de filiabus Canaan, et obedivit Iacob patri et matri suae, et ivit in Syriam. Repetit post multa verba, ut addat sequentia: Et vidit Esau, quod malae essent filiae Canaan in oculis Isaac patris sui, et abiit Esau ad Ismaelem, et accepit Mahelath filiam Ismaelis. Item Rom. 1, Propterea tradiditeos Deus in cupiditates cordium, etc. Repetit paulo post haec eadem, quo possit animadverti cohaerentia, quae alioqui turbatur per interposita: Qui immutaverunt, etc. Repetit autem sic: Quare tradidit eos Deus in passiones ignominiosas. Nam et mulieres eorum, immutaverunt, etc. Verum haec sane ad Epanalepsin reiiciantur.

Cum orationem aliquam inchoant, saepe admodum vel multis verbis illud principium onerant, ut aliqua necessaria de eo subiecto dicant, illudve pro dignitate describant, vel etiam statim in aliquam coniunctam materiam delabuntur: inde accidit, ut commode illius principalis iam inchoatae propositionis reliquam partem principio annectere non possint. Coguntur igitur iterum novam orationis formam texere, quo illam nondum absolutam orationem vel totam repetant, vel certe perficiant, ita ut initium et ea quae in alia forma sermonis adduntur, simul coniuncta unam principalem orationem absolvant, etiamsi quod ad verba attinet, non satis recte illa duo frusta cohaerere possint. Rectissime autem ad Epanalepsin is quoque Hebraismus refertur, ut Ephes. secundo: Et vos existentes mortuos peccato: primo ponit tantum accusativum principalis propositionis, deinde tribus vers. attexit alia, quibus pro necessitate veluti explicare vult hunc accusativum: quorum tamen copia impedit, ne illa principalis aut iam in choata oratio commode perfici possit. Non enim posset facile agnoscere auditor, illas partes, iam procul a se mutuo per haec interposita distractas, unam orationem efficere. Quare post hanc illius principalis accusativi explicationem initio quarti vers. procul ab illo orationis principalis initio texit novam formam orationis, ut sententiam absolvat, his verbis: Deus autem nos mortuos peccato convivificavit.

Sic tertio capite dicturus se orare pro Ephesiorum et aliorum gentilium in vera pietate profectu,

-- 1023 --

260 primum haec verba ponit: Huius rei gratia, Ego Paulus vinctus Iesu Christi pro vobis gentibus: deinde nondum addito verbo, quod affirmet se facere aut pati, statim digreditur ad occupationem obiectionis, cur ipse potissimum pro Ethnicis sit solicitus. Qua digressione finita, tandem revertitur ad propositam orationem, et eam pene totam refingit: Huius rei gratia flecto genua mea ad patrem, etc. Non tamen apponit hic eas dictiones, quas in principio posuerat, nempe, Ego Paulus vinctus: et, Pro vobis Ethnicis. Itaque quanquam in sequenti repetitione plerunque integram orationem repetat: illud tamen relictum in principio fragmentum, non est omnino ociosum: sed plurimum ad huius principalis secundo demum absolutae orationis intellectum facit. Atque hanc digressionem observare debemus, quia omnes versores ideo male hunc locum verterunt, quod non animadverterunt, quae verba connectenda sint, et ubi sit digressio. Galat. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid (digreditur) quales aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Refingit totam orationem: Mihi enim illi qui videbantur, nihil addiderunt. Sequitur et aliud exemplum ibidem statim: Sed contra videntes, quod mihi commissum sit Evangelium praeputii, sicuti Petro circumcisionis (digreditur) Qui enim fuit efficax in Petro ad Apostolatum circumcisionis, efficax fuit et in me inter gentes (repetit) Et cum cognovissent gratiam datam mihi, Iacobus, Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos inter gentes, ipsi vero in circumcisionem, etc. Tertium quoque exemplum est eodem capite in his verbis: Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores: (digreditur) quoniam scimus non iustificari hominem ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi (repetit:) Et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificaremur ex fide Christi, et non ex operibus legis. In hoc exemplo repetit illud: Et nos, quandoquidem erat longius digressus ad illa: Quoniam scimus, etc. Ratio autem, cur denuo refingant totam orationem, est, quod nequit oratio intelligi, nisi auditor principium, simul et finem animo complecti possit. Quare cum propter digressionem principium iam sit remotius, quam ut eius possit auditor recordari, et cogitatione cum illis quae adhuc addenda restant, coniungere: necesse est totam orationem refingere.

Ob hanc eandem causam saepe in eadem oratione aliquae voces repetuntur: ut 1 Cor. 5, Iam constitui, sicuti praesens, eum, qui sic hoc perpetravit, in nomine Domini congregatis vobis una cum spiritu meo, cum potentia Domini nostri Iesu Christi tradere istum talem satanae. Hic repetitur accusativus Istum, propter multa interposita, ut melius cohaerentia cerni possit totius sententiae. 1 Cor. 7, Qui vero stat firmus in corde (interponit) non habens necessitatem, potestatem vero habet de propria voluntate (propter haec interposita repetit verbum) et hoc statuit in corde suo servare virginem. Eph. 1, In quem et vos audito sermone veritatis, Evangelio salutis nostrae, in quem credidistis.

Multum utuntur sacrae Literae parenthesibus aut digressionibus, ita ut in contextu orationis, etiam cum unica categorica esse debuisset inter duas extremitates, seu praedicatum et subiectum, integra aliqua sententia aut etiam plures interserantur: cuius rei exempla nunc pauca, postea plura proponam. 2 Paral. 32, Misit Sennaherib rex Assyriorum servos suos Hierosolymam (ipse enim cum toto exercitu oppugnabat Lachis) ad Hezekiam regem Iuda. 1 Cor. 12, Novi hominem in Christo ante annos 14, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, raptum huiusmodi hominem usque in tertium caelum. Gal. 2, Ab illis autem, qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil contulerunt. Sed contra Ier. 33, Sic dicit Dominus, adhuc audietur in loco isto (de quo vos dicitis, quod sit devastatus, ut non sit in eo homo nec iumentum: et in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem desolatio, ut non sit homo, et non sit habitator, non sit iumentum.) vox gaudii et laeticiae, vox sponsi et sponsae, etc. Talis Parenthesis est Isa. 42, Sic dicit Dominus creator caeli et exteriorum eorum, etc.

In talibus autem Parenthesibus, Hebraei suo proprio more nonnun quam initium orationis aut primum extremum ob longitudinem interpositorum per Epanalepsin resumunt, vel eisdem vel vicinis verbis, sicut praecedentia exempla. 1. Cor. 12, et Gal. 2, indicant, et supra in Repetitionibus ostendi, ac postea etiam monebo: nunc tantum duo exempla adiiciam. Rom. 1, Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immundiciam, ut contumeliis afficiant corpora in semetipsis (qui commutaverunt veritatem in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in secula, Amen.) Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, etc. quas pergit prolixe enumerare. Gal. 2, Cum vidissent, quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis (qui enim efficax fuit in Petro in Apostolatum circumcisionis, efficax fuit et in me inter gentes.) Et cum cognovissent gratiam datam mihi, dederunt dextras. Hic repetit gratiam datam, cum supra dixisset, Creditum Evangelium. 1 Cor. 8, Caeterum de iis quae idolis immolantur, scimus. (Nam omnes scientiam habemus, scientia inflat, charitas vero aedificat. Quod si aliquis putat, se aliquid scire, nondum quicquam novit, ut oportet scire. Sed si quis diligit Deum, is cognitus est ab eo.) De esu igitur eorum quae idolis immolantur, scimus, etc. Hic et Parenthesis est, et initii repetitio.

Vicinum quid Parenthesi est, et tamen non proprie Parenthesis Latina, quod interdum aliquod sequens membrum longius ab antecedente avulsum est, interpositis aliis, ut non facile appareat cohaerentia. Act. 5, Per manus Apostolorum fiebant multa signa adeo, ut in plateas efferrent aegrotos. interponuntur multa ubi fuerint, quomodo sese gesserint, quidque alii de eis senserint.

Tale est etiam, quod nonnunquam authores sacri, quod dicere coeperunt, interrumpunt, et per digressionem alia admiscent: mox vero iterum prosequuntur, quod orsi fuerant. 1 Timoth. 5, Manus cito ne cui imponas, ne communices peccatis alienis: temetipsum purum serva. Deinde interponitur, quod plane alterius negotii est: Ne posthac bibas aquam, sed vino paululo utere propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmitates. Hinc redit ad institutum, dicens: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quosdam vero et subsequuntur. Quae addita sunt ab Apostolo, ut certius discernere Timotheus posset, quibus hominibus manum imponere, et quibus non imponere expediret:

-- 1024 --

261 eos qui manifestis irretiti erant vitiis, nolebat Apostolus ad ministerium admitti, nisi vellet Timotheus illorum communicare peccatis. Quorum vero peccata erant occulta, hos, adhibita tamen diligenti exploratione, admittere fas erat: quandoquidem de occultis iudicium Ecclesia ferre non potest.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.