Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Congerie verborum plurimum utuntur, qua vel rem eandem, vel etiam totam sententiam paulum variatis verbis, rei inculcandae gratia, saepius repetunt, ut et haec figura ad repetitiones referri queat: ut Exod. 14, Et dixit, Si audiendo audieris vocem Dei tui, et quod rectum est in oculis ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis eius, et custodieris omnia statuta eius: omnem infirmitatem quam posui in Aegypto, non ponam in te. Deut. 13, Post Deum vestrum ibitis, ipsum timebitis, praecepta eius observabitis, voci eius obedietis, ipsum coletis, et ei adhaerebitis. Neque tamen haec Congeries aut inculcatio inutilis, aut non necessaria est humanae ruditati et tarditati.

|