Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

APPENDIX REPETITIONUM.

Quando quidem multa hactenus de Repetitionibus dixi, et illae valde in sacris Literis usitatae sunt, ne quis ex inscitia propterea levius de eis sentiat: asscribam quaedam ex eruditorum scriptorum sententia de eis. Primum igitur Iulius Scaliger acutissimi iudicii scriptor dicit eas secundo ac etiam tertio fieri etiam ab optimis scriptoribus, idque vel iisdem, vel etiam diversis verbis. Atque hoc posterius genus tuetur contra Senecam nimis (ut ille inquit) irridentem eas. Dicit vero esse illarum maximam efficaciam, ita ut plane expugnent aures auditorum.

Phalereus porro aliquoties pluribusque locis repetens inculcat, iterationes maxime quidem ad vehementem aut efficaciam sermonis facere, sed tamen interdum etiam grandem sermonem reddere, non raro ante oculos rem proponere, et denique etiam ornatum aut venustatem gratiamque singularem sermoni afferre. Quae quidem profecto amplissima praeconia huius figurae sermonis sunt.

Eadem etiam Hermogenes ponit de vi repetitionum: sed ipse eas generali nomine Epanalepseos vocat.

Sunt porro apud Rhetores variae repetitionum species, quae etiam inter Schemata numerantur. Anaphora, cum ab eodem initio plura membra inchoantur. Anastrophe, cum idem est finis plurium colorum. Complexio, cum in pluribus membris, idem principium, idemque finis in alio est, qui in alio. Inclusio aut Circulus, cum oratio in eandem vocem desinit, a qua inchoavit. Anadiplosis, cum ultima vox prioris membri, est principium sequentis. Geminatio vel Epizeuxis, cum eadem vox vel continuo, vel interpositis perpaucis repetitur. Regressio aut Epanodos, cum pluribus propositis, nec tamen absolutis, reditur ad singula, ut explicentur aut perficiantur. De horum aliquibus figuris in capite de Tropis dictum est.

DE STYLO SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS V.
Previous section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.