Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Saepe contra cum Scriptura de aliquo affirmat, vel negat aliquid, non mox de aliis diversis aut contrariis diversum pronunciare censenda est. Potest enim fieri, ut idem praedicatum de diversissimis subiectis recte praedicetur. Ut 1. Cor. 5, Eos qui foris sunt, Deus iudicabit: affirmat de illis qui foris sunt. i. de Ethnicis, quod eos Deus puniet: non negat aut de iis, qui sunt intus. Affirmat item Deum illos puniturum, non negat de magistratu. Sic Matthaei 12, Peccatum in Spiritum sanctum non remittitur, nec in

-- 973 --

210 hoc, nec in futuro seculo: non affirmat Christus, quod alia peccata remittentur etiam in futuro seculo, aut quod sit purgatorium, ut Papistae hinc probare volunt. Marcus clarius dicit: In aeternum. Sciendum igitur est, quod cum quid de uno quopiam negatur aut affirmatur, non mox de diversis diversum statuitur. Iudicum 21 iubent interfici omnes mulieres, quae cognoverunt virum, non negant alios aliquos interficiendos esse. Huc referantur multa dicta, quae habent donec, usque aut alias voces metam temporis indicantes. Coruus (sicut habet vulgata translatio) non est reversus, donec siccarentur aquae: negatinterea reversum esse, non affirmat postea rediisse. Matth. 1, Non cognovit eam, donec peperit: negat de eo tempore, non affirmat de posteriore. Huc et alia de Donec referenda sunt. Scortatores et adulteros iudicabit Deus, Hebrae. 13. Duplex paralogismus hinc oriri posset: affirmat enim Paulus, quod Deus castigabit scortatores et adulteros, non negat de aliis sceleratis. Item licet affirmet, quod ipse Deus eos castigabit, non negat tamen, quin ab aliis, utpote a magistratu sint puniendi: sicut quidam Papistici scortationis patroni hinc argumentati sunt. Sic cum Paulus 1. Corinthiorum septimo dicit, bonum esse mulierem non attingere: non dicit ideo malum esse mulierem attingere, ut Papistae hinc ratiocinantur. Utrunque enim bonum est, id est licitum ac commodum, coniugium et caelibatus: utrunque habet sua commoda: aliud tamen alii est convenientius. Quare paulo post dicit, esse bonum. Item, Si quis elocat suam virginem, bene facit, etc. Sic igitur bonum praedicatur de coniugio et casto caelibatu: utrunque bonum est in suo gradu: id est, licitum, et habens sua commoda.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.