Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Coniunctiones causales, quia, quoniam, ut, et id genus aliae, non semper in Scripturis sacris designant essendi causam: hoc est, non semper notant unam rem esse alterius causam, aut efficientem, aut finalem, aut meritoriam, sed plerunque ordinem unius sententiae ex altera vel dependentiam, habitudinem, seu consecutionem aut rerum aut sententiarum. Et primum de coniunctione UT videamus. Cum dicit in Scripturis Christus: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: coniunctio UT, causam finalem designat: prohibet enim Christus, ne hoc fine faciamus opera iustitiae, captantes ab hominibus laudem, tanquam mercedem nostrorum operum. Cum aut dicit Scriptura: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Haec aut facta sunt, ut implerentur Scripturae prophetarum. Cum crucifixissent eum, diviserunt sibi vestimenta, mittentes sortem, ut impleretur quod dictum est per prophetam: Diviserunt sibi vestimenta mea. Item: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Oportet haereses esse, ut, qui probati sunt, manifesti fiant. Malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis. In huiuscemodi locutionibus coniunctio UT, non causam finalem, sed consecutionem aut eventum, seu sequelam designat: quemadmodum dicimus: ita evenit, ut putavi. Neque enim Deus homo est, ut agat poenitentiam. Venerunt dies eius, ut moreretur. Post haec factum est, ut moreretur. Praedictarum locutionum sensus est: Haec sic facta sunt, ut implerentur Scripturae. Lex ita subintravit, ut abundaret seu augmentum sumeret delictum: hoc est, ex lege subintrante delictum abundavit. Malum coram te feci, ut iustificeris: id est, iustus et verax appareas in sermonibus tuis. Sic quod dicitur Isaiae 7, de puero Iesu: Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum: significat non quod puer comedet butyrum et mel, eo fine edet, ut sciat reprobare malum: sed quia puer ita comedet butyrum et mel, ut etiam in comedendo sciat reprobare bonum, et eligere malum. Sic Chrysostomus exponit de eventu aut consecutione, non de causa finali illud 1. Cor. 11, Oportet haereses esse inter vos, ut manifesti fiant inter vos, qu probati sunt: sequi enim illud ex haeresibus, non autem proprie in eum finem excitari haereses. Vide Anastasium super illud, Ut implerentur Scripturae prophetarum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.