Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].

Next paragraph

In hac materia universalium et particularium Scripturae sententiarum solicite omnino valde observandum est, ne ullas vere universales sententias ullo modo restringi patiamur: cuiusmodi sunt inprimis omnes legales et Evangelicae conciones. Nam Deus per scripturam Legis omnes accusat, coarguit, et concludit sub peccatum, ut omnium misereatur, eisque per Evangelium suam misericordiam offerat. Quidam enim studio male intellectae praedestinationis, solent noxie universales Evangelii promissiones ac vocationes restringere, easque particulares efficere, quasi illae tantum ad aliquos fatalibus tabulis

-- 980 --

217 consignatos pertineant. Quo suo errore funditus evertunt Evangelion Christi, et piorum fidem. Nisi enim statuas universalissimam invitationem aut promissionem esse illam Christi: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. O vos omnes sitientes venite ad aquas gratuitas, et nemo poterit sibi remissionem applicare, subiiciendo minorem: Ego sum unus ex illis sitientibus, laborantibus et oneratis, qui a caelesti patre vocantur. Ergo ego quoque ad istud lautissimum convivium invitor. Ergo ad me quoque pertinent ille oblatus pectoribus thesaurus. Sed perturbatus istorum dogmate prius quaeret et dubitabit, an sit unus ex praedestinatis, ut ad eum quoque pertineat promissio, ut ipse quoque invitetur ad illud lautissimum caelestis patris convivium, unde stante istorum dogmate nunquam se evoluere poterit. Experientia ipsa pios docet, eos necessario se illa universalitate vocationis aut promissionis in omni tentatione ac dubitatione fulcire. Eo igitur fundamento everso, necessario omnes tentationes ruent in barathrum extremae desperationis. An vero putamus frustra Spiritum sanctum plus milies in sacris Literis repetere tum universales accusationes per legem omnium hominum citra discrimen: tum etiam contra universalissimas invitationes et vocationes omnium peccatorum ad illum unicum agnum Dei, qui totius mundi peccata tulit, et pro omnibus hominibus passus est? Sed hoc forte iam magis ad gravissimas Theologiae disceptationes, quam ad istas nostras grammaticas annotationes pertineat. Quare ad alios huius materiae Hebraismos progrediamur.

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.