Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].

Next paragraph

Frequens est in unoquoque idiomate usus Hyperboles, quod interpretantur eminentiam seu excessum. Et est figura, secundum quam dictio vel oratio excedens fidem, ponitur vel augendi, vel minuendi gratia. Augendi, ut, Nive candidior: id est, multum candidus. Minuendi, ut, Volantis folii te sonitus terrebit. Huiuscemodi locutiones Hyperbolicae sunt in Scripturis frequentes, veluti quod dicitur Deut. 9, Ut possideas civitates ingentes, et in caelum usque muratas. Num. 13, Vidimus civitates pertingentes usque ad caelos, vidimus viros, et eramus sicut locustae coram eis. Iiem in Psal. 107, Ascencuntusque ad caelos, et descendunt usque ad abissos: ubi vehementem fluctuationem intelligi voluit propheta. Sic enim absque mendacio profertur oratio, ut vehementior sit atque ardentior. Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum: nihil aliud intelligi voluit, quam esse difficile, ut dives obtemperet Evangelicae doctrinae. Ubi Christus prohibet Apostolis, ne quem salutent in via: hortari vult, ut nihil committant, quod ob humanos affectus Evangelicum negotium ullis dispendiis remoretur: ubi iubet praeberi alteram maxillam, vult tantum in illatis iniuriis haberi uberantiam, ut pro illa custodienda etiam pro tempore et loco altera maxilla sit offerenda, et nunquam retaliandam esse iniuriam. Sic, si Cyrillo et Chrisostomo credimus, per Hyperbolen Iohannis ultimo dicitur: Multa quidem alia fecit IESUS, quae si scribantur per singula, ipsum arbitror mundum non posse capere eos qui scribendi sunt, libros. Huius generis locutiones sunt: Multiplicabitur semen tuum sicut arena in littore maris. Et item ea, quae dicuntur Isaiae 13 et 14. et Ioel. 2, et Sophon. 1. de obtenebratione et concussione caeli. Quibus in locis historicus sensus, quem intendit Spiritus sanctus, est de captivitatibus, desolationibus, et devastationibus regnorum et provinciarum. Sic Apocal. 6, et Matth. 24, legimus stellas de caelo cadere in terram: quod accipiendum est, non quod caelestia sydera sint lapsura de caelo, quippe cuius magnitudini unius ex eis non sufficiat terra tota: sed intelligendum est, quod aut videbuntur igneae impressiones tanquam stellae cadentes, aut ipsae stellae non dabunt lumen suum, Deo impediente. Bifariam etiam possumus accipere lunam, solem et stellas, obtenebrari aut cadere: vel ut in illis intelligantur homines in hoc mundo illustres, qui cadere et obscurari dicuntur, dum tribulationibus et angustiis et morte perit gloria eorum in hoc mundo, Antichristo et eius satellitibus supra modum contra Ecclesiam saevientibus. Homines etiam illustres deficient a pristina sua charitate: vel ut in illis intelligantur corpora illa caelestia, quae obscurabuntur non in se, sed quia hominibus non fulgebunt ad ultimam consolationem. Si quis percusserit te in maxillam tuam, praebe ei et alteram. Hyperbolica locutio, in praecepto patientiae propter nomen Christi, quemadmodum iam patuit. Unde Hyperbolae figura, qua explicatur historicus sensus, plerunque adeo est alta, tanquam magnificis tropis et metaphoris expressa, ut cuique planum esse possit, Spiritum sanctum sublimiorem atque grandiorem, quam historialem, intendisse sententiam.

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.