Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Iam etiam de contraria Regula dicamus, ubi vocibus aliquibus quasi per Miosin positis significatio intendenda est, si veritas exprimi debet: saepe enim verba Hebraea, necesse est in maiori quadam emphasi accipi, quam alioqui usitate significant, perinde fere ac si particula Valde, vel aliquod aliud intendendi adverbium eis additum sit: posset forte ad Liptoten referri. Matth. 6, Nolite soliciti esse de crastino, id est, valde excruciari solicitudine, Luc. 12, Nolite quaerere quid edatis aut bibatis, haec omnia gentes quaerunt: id est, nolite nimium solicite anxieque ista quaerere, desperantes de Deo vos nutrituro, et neglecta iustitia. Alioqui Paulus propriis manibus quaesivit necessaria, et iussit alios laborare quaerentes honeste victum et vestitum. Marc. 6, In quamcunque domum intraveritis, manete ibi, donec inde exeatis: id est, prorsus inde abeatis, donec simul et ex ipsa civitate exeatis. Matt. 10, Nolite soliciti esse, quomodo aut quid loquamini. Non prohibet diligentiam in officio, sed nimiam solicitudinem, et cum quadam desperatione coniunctam. Ibidem, Ne metuatis ab iis, qui occidunt corpus: id est, ne nimium et plus quam ipsum Deum timeatis, aut ne timore deficiatis. Ier. 10, Nolite timere a signis caeli. Michaeae 7, Amico noli credere, scilicet nimium. Psal. 112, A tristi fama non timebit. Ioan. 12, Qui amat animam sua, perdet eam: id est, qui nimium et non suo ordine ac loco amat. Matth. 13 Qui enim habet, ei dabitur: qui vero non habet, et quod habet, auferetur ab eo: id est, qui multum habet, aut non multum habet. Iohan. 16, Hactenus non petiistis quicquam in nomine meo: id est, non ita certa fide ac ardenter, ut debebatis, et postea facietis. Sic: Non possunt lugere filii sponsi. Item: Ne nos inducas in tentationem: id est, ne nos nimium tentari, aut tentationibus vinci et opprimi permittas. Sic et Marc. 14. et Luc. 22,

-- 984 --

221 Orate, ne intretis in tentationem, scilicet valde ita ut succumbatis. Matth. 11, Venit Iohannes neque bibens neque comedens: id est, non multum comedens, seu tenuissime victitans. Venit filius hominis bibens et comedens: id est, satis liberaliter vivens, et perinde ut alii honesti homines communiter. Luc. 10, Nolite portare sacculum, et neminem in via salutaveritis: id est, ne patiamini vos aliis negotiis a vestro officio abduci. 2. Iohan. 1, Qui dixerit ei, Ave, communicat operibus eius malis. Ad hanc Regulam pertinent et locutiones, aliquem aliquid esse, aut nihil esse, Gal. 1. 1 Cor. 7. id est, aliquid eximium. 1. Cor. 1, Elegit ea quae non sunt, ut ea quae sunt, confundat: id est, ea quae non valde sunt, et ea quae valde sunt. Nolo vos ignorare, 1. Cor. [10,] pro, cupio hoc vos valde considerare.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.