Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Eclipses aut Aposiopeses, etiam longiores multo crebrius quam in aliis linguis in sacris Literis fiunt. Gen. 3, Non moriemini: sed scit Deus, quod in die qua comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii scientes bonum et malum: sub. ideo neglectis eius inanibus minis ac terriculamentis, nullo modo tantum vestrum commodum negligatis, sed potius quamprimum comedite, ut evadatis tam sapientes, etc. Sic ibidem: Et nunc ne forte extendat manum ad arborem vitae, et comedat, ac vivat in seculum: sub. extrudamus eum, et ponamus paradiso custodem, qui eum hinc arceat, sicut mox factum narratur.

-- 986 --

223 Sed tales Eclipses plerunque haud difficulter vel ex praecedentibus, vel ex sequentibus, vel utrinque, et praesertim ex ipso sensu ac rebus de quibus agitur, eo loci animadverti possunt. Iohan. 14, Si diligeretis me, gauderetis utique quod dixi vobis: Vado ad patrem, quia pater maior me est: sub. ideo et ego multo melius apud eum habebo, quam in hac miseranda humiliatione: et vos inde multo potentius adiuvare potero, quam hac terrena praesentia vobiscum corporaliter agens. Ibidem mox: Ut cum fiet credatis, scilicet, ut vos eo rectius consolemini, et in omnibus illis rebus ac statu temporum regere queatis. Et mox: Venit princeps mundi, scilicet, me oppressurus ac iugulaturus. Et pro (sed) in me non habet quicquam, scilicet, iuris ac potestatis, ut in aliis peccatoribus, ut me perinde sicut eos perdere possit, cum et innocens sim, et mulo ipso potentior. Et mox: Surgite eamus hinc: scilicet, sponte cohorti impiorum occursuri, nosque voluntarie studio obediendi patri, in mortem tradituri. Talibus subintelligendis defectibus plenus est Iohannes. Sic et Luc. 3, Genimina viperarum, quis vobis monstravit fugere a ventura ira? quasi dicat, unde agnovistis imminere vobis iram Dei, et unde didicistis rationem evadendi eam? num ex Pharisaeorum aut mea doctrina? certe ex mea: quandoquidem frequentes accurritis ad meum baptismum. Nunc igitur si vere agnovistis salutis viam ex institutione mea, audite porro etiam alia: moneo enim, ut rem serio agatis perseverando, et faciendo etiam fructus dignos tali conversione. Sic Matth. 6, Lucerna corporis est oculus: subint. sic fides ac noticia Dei est lumen animae: quae fides si non est syncera, omnia reliqua sunt obscura et immunda. Ibidem: Nonne anima pluris est quam alimentum, et corpus quam indumentum? sub. quod si Deus dat quod pluris est, dabit et quod minoris est. Matth. 8, Ego homo sum, habeo sub me milites, ac dico huic, Vade, et vadit: et alteri, Veni, ac venit: sub. quanto magis tu Dominus ac creator omnium habes talem potestatem, et omnia tibi obedire coguntur. Rom. 15, Christus non placuit sibimet, sed sicut scriptum est, Opprobria opprobrantium tibi ceciderunt in me: de est, sed studio placendi Deo tulit omnia, ita ut ei vere acciderit, quod scriptum est, etc. Non satis omnia conferruminantur aut complentur, quae in medio desunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.