Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

In concisa igitur oratione phrases admodum variae reperiuntur. Et tu et servi tui novi quod ante quam timeretis a facie Iehovae, Exod. 9. pro, antequam orarem, timebatis: at postquam oravi, et cessaverunt tonitura, denuo peccatis. Cum dederit vobis Iehova vesperi, etc. Exod. 16. subaudiendum ex praecedenti versu, Videbitis gloriam Dei. Quia eadem re quam superbe egerunt contra eos. Exod. 18. sub. perdidit eos, aut aliquid simile. Pecunia eius est, Exod. 21. pro comparatus est pecunia eius. Iuxta omnia quae praecepi tibi, facient. Veruntamen sabbata mea custodietis, Exod. 31, pro, facient quidem omnia quae praecepi: nolo tamen ea fieri diebus festis: itaque sabbata mea custodite. Vel faciam illa quidem, verumtamen non diebus festis, sed, etc. Holocaustum iuge quod factum est, etc. Num. 28. pro, istud intelligi debet de holocausto, quod, etc. Cepimus omnem regionem Argob regni Og in Basan, Deut. 3, pro, qui regnabat in Basan. Si fecissetis sicut hoc, Iud. 15. 1. tale ali quid initio, sub. placatus fuissem. Ne, filiae meae, Ruth. 1. sub. sitis mihi molestae. Sic vivito et tu salvus, etc. 1. Sam. 2. pro, ita tibi viventi proximo anno facere contingat, nempe ut incolumis tondeas oves. Vivit Iehova, 1 Sam. 26, sub. si percutiam eum. Nam mox sequitur: Sed Iehova percutiet eum. Tradetque Israelem propter peccata Ieroboam, 1. Reg. 14. sub. in maledictionem et desolationem, pro, perdet. Liga, descende, 1. Reg. 8, pro, liga currum, hoc est, iunge equos currui. Viri aut illi augurati sunt, num ab eo? 1. Reg. 20. pro, ab ore eius possent excipere verbum aliquod amicum et blandum. Num deprehendisti me, inimice mi? 1. Reg. 21. sub. in aliquo delicto, pro, nunquid invenisti in me quod carpere possis? Et non detur, quaeso, servo tuo onus paris mulorum de terra, 2 Reg. 5. pro, tametsi non accipias munus a me, tamen obsecro, etc. Et stare fecit vultum suum, et posuit, donec moraretur, 2. Reg. 8. sub. manum super faciem aliquandiu. Dixit Hazael, Quare Dominus meus flet? Respondit, quia novi malum, etc. Dixitque Hazael, Quid est enim servus tuus canis, ut faciat rem magnam hanc? 2. Reg. 8. subaudiendum, Ne dicas hoc servo tuo. postea sequatur: Qualis enim est servus, etc. Nisi sanguinem Naboth viderim heri, sub. non habear posthac verax, dicit Iehova, 2. Reg. 8. Videte bonum et rectum de filiis Domini vestri, 2. Reg. 10. pro, considerate praestantiorem, et qui magis placeat vobis, etc. Omnem pecuniam transeuntium, 2. Reg. 12. sub. in numerum, vel inter numeratos: i, eos, qui numerabantur cum aliis. Misit rex, et congregavit, etc. 2. Reg. 23. sub. nuncios. Sicut fecisti cum Davide patre meo, cui, etc. 2. Paralip. 2. subaudi, sic fac mecum. Et in visionibus Iaaddo videntis contra Ieroboam, 2. Paralip. 9. pro, qui prophetavit contra Ieroboam. Et dixit, Adhuc tres dies, 2. Paralipom. 10. sub. transeant, et revertimini ad me.

-- 987 --

224 Quisque in tabernacula sua o Israel, 2. Paralip. 10 pro, quisque abeat. O Israel abi in tentoria tua. Et cognovi, et ecce Deus non miserat eum, Nehem. 6. pro, dedi operam ut cognoscerem, et deprehendi quod Deus, etc. Quaerant regi puellas virgines, Esther 2, subaudi, ii, quibus id muneris impositum fuerit id est, quaerantur puellae. Iecit pur, hoc est, sortem, Esther 3. subaudi, aliquis e famulis Haman. Nisi illusores mecum essent, etc. Iob. 17. sub. istud non dicerem: vel, dispeream si haec dicerem, nisi illusores, etc. Locus sappir lapides eius, Iob. 28. pro, eius regio, cuius lapides sunt locus, ubi inveniuntur sappiri. Usque quo gloriam meam in ignominiam? Psal. 4. sub. vertetis? aut conamini deducere? Mane praeparabo tibi, Psal. 5. sub. orationem. pro, precabor te. Et tu Iehova usquequo? Psal. 6, sub. conteres me, vel differes auxilium tuum? Exaltatio in temporibus in angustia, Psal. 9 et 11. pro, in temporibus, in quibus erit in angustia. Dicit in corde suo, Non requires, Psalm. 10. sub. peccata eorum. Tibi relinquit pauper, Psal. 10. sub. causam suam. Quaeres improbitatem eius, non invenies, Psal. 10. sub. improbum illum. pro, non comparebit, impietatis suae conscius. Impius prae altitudine naris suae non requirit, Psal. 11. sub. Deum. Corruperunt, abominabile fecerunt opus, Psal. 14. sub. viam suam. Omnes declinaverunt, sive recesserunt, Psal. 14. subaudi, a via recta. Bonum meum non ad te, sed ad sanctos, etc. Psalm. 16. Visitasti nocte (sub. animum meum) conflasti me, non invenisti, sub. in me iniquitatem. Psal. 17. Adipe suo clauserunt, Psal. 17, sub. os suum et fauces. Oculos suos ponunt ad expandendum (subaudi, rete) in terram, Psal. 17. Hi in curribus, et hi in equis, Psal. 20. sub. fidunt. Cogitaverunt cogitationem, non poterunt, Psal. 21. pro, quam non poterunt perficere. In funibus tuis praeparabis in faciem eorum, Psal. 21. sub. sagittas. Euge euge vidit oculus noster, sub. quae optavimus videre. Et, Vidisti Iehova, ne taceas, Psal. 35. sub. iniurias, quibus me afficiunt. Emittunt per labium. Psal. 22. sub. subsannatoria verba. Secretum Iehovae timentibus ipsum, Psal. 25. sub. revelatur, vel revelari solet. Nisi credidissem me visurum bonitatem Iehovae, etc. Psal. 27. deest, defecissem, nisi credidissem, etc. Ne taceas a me, Psal. 28. pro, ne ita taceas, ut non respondeas mihi. Quis vir ille, qui vult vitam? (sub. longaevam.) diligit dies? sub. multos, Psal. 34. Idem bis dicit. Et inclinavit ad me, Psal 40. sub. aurem suam. Et nomini tuo in seculum confitebimur, etiam repulisti, Psal. 44. pro, nunc autem non solum audis preces nostras, sed etiam repellis nos a conspectu tuo. Et odio habentes nos diripuerunt sibi, Psal. 44. sub. opes nostras. Omnes gentes circumsederunt me, in nomine Iehovae, quod succidam eos, Psal. 118. Ut quid mihi (sub. offertis) multitudinem victimarum vestrarum, etc. Isa. 1. Quod convocetis convocationem, non possum (sub, ferre) iniquitatem cum coetu, Isa. 1. Addidisti o Iehova, addidisti genti: glorificatus es: sub. ob beneficia, Isa. 26. Et ego quoque: non parcet oculus meus, neque miserebor, Ezech. 9. Ecce ego ad pugillos, etc. Ezech. 13. submissurus sum iram meam. Quomodo gaudebimus? tribum filii mei sprevit omne lignum, Ezech. 21. pro, quomodo gauderemus, cum tribum filii mei caedat et exterminet et spernet omne lignum? Haec, non ista, humilem sublevabo, Ezech. 21. pro, haec dignitas regia quae nunc est, non erit semper eadem: hoc est, regnum transferetur a te et tuis ad alios. Et ut visitet Iaacob iuxta vias eius, Oseae 12. pro, disceptatio est etiam cum Iaacob ut visitet vias eius vel cum Iaacob, ut visitet eum.

Previous paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.