Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Aliquid habet cum hisce tropis commune figura, qua sub forma ioci, alicui atrocia proponimus, aut minamur. Sic Phalereus dicit, Homerum aliquando in iocis magis terribilem esse quam in seriis: ut cum Polyphemum facit pollicentem Ulyssi id beneficium pro munere vini, ut postremum devoret. Sic sapientia dicit apud Solomonem ad inobedientes: Ego quoque in vestro exitio ridebo. Sic Deus per atrocem iocum minatur mulierculis Ierosolymitanis horribilia ornamenta calamitatum, pro illis suis nimiis ac superbis ornamentis. Sic Ier. 34, dicit Deus, quod quandoquidem illi proclamaverant libertatem servis, nec tamen servaverant, ipse quoque eis libertatem proclamare velit ad gladium, ad pestem, ad captivitatem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.