Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Quinta: Quicunque vult aut ipse discedere, aut alium abducere a nativo sensu verborum Scripturae, ille tenetur evidentissimis demonstrationibus aliorum oraculorum aut dictorum Dei eum tropum demonstrare: nec tantum in genere utcunque demonstrare, inesse aliquid figurale in sermone, sed etiam certam vocem aut locutionem nominare, quae in eo dicto sit tropice usurpata: ac denique quo tropo et in quem sensum, significationemve sit immutata. Oportet enim in re tanta caute agere, pedetentim progredi, et omnino cavere, ne quis nobis per astutas fallacias oraculo viventis Dei intervertat, in quibus salus nostra et gloria Dei sita est. omnia igitur hic oporet certa, comperta, ac penitus explorata esse.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.