Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE STYLO SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS V.
PRAEFATIO.

Quoniam superius dictum est tum de singulis Vocibus ac Phrasibus, tum de Tropis ac Schematibus, tum de Sententiarum connexione, tum denique etiam de variis sacrarum Literarum proprietatibus ac regulis: reliquum est, ut etiam de ipso stylo, aut filo, vel etiam dicendi genere sacrarum Literarum aliquid addatur. Quae tractatio ut longe difficillima est, utpote parum hactenus a scriptoribus tractata: ita suam quoque non vulgarem utilitatem habebit. Quia non solum vindicabit sacram Scripturam a contemptu istorum eruditulorum, aut potius Epicureorum, qui solos Cicerones, Demosthenes, Homeros ac Marones mirantur, putantque Scripturam ruditer ac inepte conscriptam esse: sed etiam hoc modo accuratius examinata, multo Lectori fiet magis perspicua. nempe enim tum demum cernet, quo consilio unumquodque positum sit, et quam vim habeat. Haec etiam consideratio et examinatio integram analysin aut resolutionem huius sermonis suppeditabit, ut Lector liquidissime cernat, qua ratione ac modo sit facta totius huius corporis synthesis aut compositio. Illud vero unum doleo, quod hic ipse noster conatus non plene ac perfecte, animadversis ac expositis omnibus ad hoc institutum necessariis, absolutus sit: sed tantum quaedam eius partes aut quasi fragmenta collecta, ac in unum vel corpus vel cumulum utcunque sint congesta. Meo certe voto (ut ingenue fatear) minime adhuc satisfaciunt. Confido tamen haec quoque qualiacunque sunt, tum grata ac utilia fore eruditioris cuiusdam Theologiae studiosis: tum etiam aliis doctioribus occasionem praebitura esse, non tantum haec eruditius exponendi, sed etiam plura ac praeclarior a huius generis observandi, eaque in unum quoddam absolutum corpus scite concinneque digerendi et conformandi, aut conferruminandi. Fruentur igitur bonae mentis studiosi hisce, cum gratiarum actione erga Deum pro istis iam donatis: et assidua petitione flagitabunt, ut Dominus IESUS suum hoc verbum, hactenus praeclarissime a captivitate et sordibus Antichristi vindicatum, subinde magis ac magis illustrare, nobisque notius magisque apertum efficere, et simul corda nostra illuminare, nosque eius vera intelligentia donare dignetur, ad sui nominis gloriam, et nostram salutem.

Sermo sacrarum Literarum, exceptis historicis libris, videtur (ut nunc in genere pronunciemus) maiori ex parte grandis, sublimis, aut magni loquus esse: tametsi et humile quoque genus ac medium haud raro in eis reperiatur.

Duo enim plane diversissima esse videntur simpliciter docere, aut rem quampiam, praesertim difficiliorem magisque prolixam, plene perspicuequem exponere, ac veritatem eius reconditam, evidenter in lucem proferre, non admodum magna habita ratione hominum aut affectuum ipsorum. Et porro auditores permovere ac persuadere aliquid, ut vel sentiant vel faciant aut omittant: ubi non tam rerum, si quae tractantur, exacta veritas explicatioque spectetur, quam ut quoquo modo auditor, quo nos volumus, pertrahatur.

-- 1025 --

262 Ut vero duo diversissima sunt, exacte rem explicare ac enucleare, et porro homines quo opus est permovere; ac veluti protrudere: ita etiam duo diversissima dicendi genera istis duabus actionibus serviunt. Nam sermo tenuis et humilis, magis est idoneus explicationi rerum aut institutioni scholasticae. Quare eum potissimum adhibuerunt philosophi expositioni philosophicarum disputationum, ut et Cicero suis philosophicis disceptationibus. Contra grandis magis convenit ostentationi dicentis, oblectationi auditorum, et commotioni ac persuasioni, praesertim rudioris turbae: ideoque in concionibus forensibus adhibetur. Ea enim non tam simplici rei veritate, quam ingenti quadam vi ac impetu orationis impellitur ac protruditur.

Scriptura porro sacra, exceptis historicis, constat meris concionibus. nam prophetarum libri tantum conciones sunt. Sicut et Evangelistae, atque adeo etiam Mosis libri iisdem sunt referti. Tum porro epistolae Apostolicae itidem concionum naturam magna ex parte sequuntur. Nec Psalmi, licet poemata sint, adeo multum alieni sunt a quodam concionum genere.

Est vero inter conciones sacras ac profanas ingens discrimen. nam hae plerunque unicam tantum aliquam propositionem aut sententiam sibi desumunt tractandam, ad eamque vulgus vi sermonis permovere ac pertrahere conantur: at sacrae conciones non ita solum in movendo auditore occupantur, ut profanae: sed etiam eundem vel inprimis docere conantur, idque exacte ac de rebus longe gravissimis, difficillimis, ac prolixa multiplicique cognitione constantibus: nec tamen tantum speculative, ut mathematici, docere: sed etiam cor ipsum capere ac permovere volunt. nec etiam illae unam tantum rem agunt, sed multa admodum simul: nam et docent et hortantur et dehortantur, et accusant ac perterrefaciunt: rursusque consolantur auditores, et omnino varie eorum pectora movent, formant ac reformant, donec tandem formetur in eis Christus.

Quare etiam tractatio earum ratione tum methodi aut ordinis, tum et sermonis, modo ad philosophicam diligentiam, proprietatem et tenuitatem descendit, modo contra ad oratoriam grandiloquentiam extollitur, modo denique utrumque in unum commiscens medium quiddam efficit, aut certe alternatim, prout auditoris utilitas postulat, tum res tum sermonis genus commutat.

In grandi idea sermonis ponit Hermogenes primum dignitatem: eam vero dicunt aestimari magnitudine rerum ac sententiarum, cum de rebus divinis, de regnis ac politiis, de bellis ac exercitibus, de magnis urbibus ac regionibus sermo est. Hîc vero non tantum grandes, sed et plane caelestes res tractantur, nempe de Deo, de eius omnipotentia, sapientia, iustitia ac misericordia, de creatione omnium rerum ex nihilo, deque totius mundi sapientissima gubernatione, de fabricatione hominis ad imaginem Dei, et in totius mundi possessionem collocatione, de nefaria apostasia, et simul horrenda ruina aut corruptione hominis, de ira Dei, poenisque hominis, aut aeterno exitio infernalis barathri: et vicissim de redemptione generis humani, per admirabilis mysterii incarnationem filii, tum de infinitis praegrandibusque calamitatibus famis, pestilentiae ac bellorum, quibus nos iratus Deus, in hac quoque vita atrociter verberat: et simul de innumeris ingentibusque beneficiis, quibus nos in hac vita fovet et conservat.

Nec vero tantum ipsa principalia subiecta aut materiae, de quibus disserunt Biblia, grandes sunt, sed etiam illae, quas ad earum explicationem aut illustrationem adhibent.

Exemplo quod dicere volumus, clarius patebit. Paulus inquit Ephes. 3, Ut possitis scire quae sit latitudo, longitudo, profunditas et sublimitas: et cognoscere excellentiorem illam, quam ut cognosci possit, charitatem Christi. Res quidem per se grandis est dilectio Dei: sed adhibentur etiam sublimes res, ad eius illustrationem aut elocutionem. de qua re dicetur etiam aliquid in capite de Vehementia.

Sic praegrandes res passim solet adhibere Paulus ad elocutionem: ut sunt abyssus, profunditas, divitiae, opulentia, thesauri, arma ad expugnandam omnem munitionem, militia, victoria, maria, montes, caelum, terra, dominationes, archangeli, throni, potestates, catenae tenebrarum, mors, infernus, vita, aeternitas, Deus saeculi, principes mundi, in potestatibus aereis, in altissimis aut excelsis, sonus, tumultus, turbae, leones, crudelitas, terror, tremor, tonitrua, tertium caelum, quae non licet audire homini, Deus, angeli. Sic Apostolum esse, habere ius imperandi. Sic Rom. 8 in fine, et in fine 1. Cor. 3, praegrandibus vocibus utitur: verum de Paulino stylo postea dicam proprio Capite.

Secundo loco, in hoc dicendi genere collocant asperitatem, ne oratio sit nimium compta, aut composita exornataque, sed potius quandam seriam, et quasi austeriorem faciem prae se ferat: non quae inani lenocinio puellarum, aut etiam scortorum more, auditoribus blandiatur, sed virili quadam gravitate, non sine austeritatis specie, suam aestimationem apud Lectorem obtineat. Tales sane sunt Sacrae literae, quae suum decorum pro rerum amplitudine et loquentis maiestate, tuentur, gravemque et veluti regiam quandam faciem, habitum, gestumque exprimunt.

Tertio loco, grandi ideae vehementiam adscribunt, quod magna vi efficaciaque omnia penetrando progrediatur acribus sententiis ac verbis, urgendo ac instando. Hoc nomine non immerito dicitur sermo Sacrarum literarum gladius anceps, penetrans usque ad ossa et medullas ipsas: atque adeo etiam malleus, contundens petras, et adamantina corda hominum: et rursus etiam refovens ac recreans animam lassam. tametsi illud simul ad rerum ipsarum vel salutarium vel etiam atrocium, quae dicuntur, et coniunctam quoque Spiritus efficaciam pertineat. Sic et Pauli sermo gravis et validus esse dicitur.

Quarto loco, dicunt orationem grandem simul debere esse splendidam, ut et verborum luminibus, et sententiarum figurarumque fulgoribus luceat, et quasi oculos auditorum perstringat.

Sententias multas gravissimasque nullum scriptum perinde habet, ut Sacrum volumen, utpote quod totum de summo officio totius generis humani erga Deum ac hominum inter sese invicem disserat, deque Dei immensa bonitate, sapientia et omnipotentia in omnes suas creaturas, et praesertim de iustitia ac misericordia erga homines. Singula ergo dicta hîc vel clarae sententiae sunt, vel certe sententiosa, ut facile ad sententias reduci queant.

-- 1026 --

263 Schematis sermonis luculentissimis Scriptura abundat, ut in tractatu de Figuris ostendi multis illustribusque exemplis et Schematum descriptionibus.

Voces singulae mire emphaticae sunt, quod omnes sanctae linguae periti confiteri coguntur. Testatur id etiam ipse Iamblicus philosophus hisce verbis: οὐδὲ γὰρ πάντως τὴν αὐτὴν διὰ σώζῃ διάνοιαν μετερμηνευόμενα ὀνόματα: ἀλλ' ἔστι τινὰ καθ' ἕκαστον ἔθνος ἰδιώματα ἀδύνατα εἰς ἄλλο ἔθνος διὰ ϕωνῆς σημαίνεσθαι. ἔπειτα κἂν ἦ οἷόν τε αὐτὰ μεθερμενευειν, ἀλλὰ τὴν τε δύναμιν οὐκ ἔτι ϕυλάττει τὴν αὐτὴν, ἔχει δὲ καὶ τὰ βάρβαρα ὀνόματα, πολλην μεν ἐμϕασιν, πολλην δὲ συντομίαν, ἀμφιβολίας τε ἐλάττονος μετέσχηκε, καὶ ποικιλίας καὶ τοῦ πλήθους τῶν λέξεων .

Quod (inquit Hadrianus Iunius) Latine ita sonat: Neque vero eandem omnino sententiam servant nomina in aliam linguam transfusa: sed sunt peculiares suae cuique genti proprietates, quae nequeunt voce alterius gentis significari: deinde, si vel maxime transferantur, non tamen eandem vim obtinent. Habent autem barbarae voces (sic Hebraeas vocat) magnam efficaciam, et brevitatis gratiam, minusque habent ambiguitatis, minus variationis, neque tanta verborum copia redundant. Quae postrema (inquit ille addens) de Hebraeis vocibus dicuntur, quibus mirificam inesse emphasin non magices modo periti, sed ex professo omnes fatentur: usque adeo, ut et Origenes adversus Celsum scribens, Hebraeas voces transfundi aliam in linguam vetet, sed suis characteribus exaratas conservari. Adde quod brevitas concisa, et quasi verborum inops, nullas variandi veneres praeferens, nulla in lingua maior sit. Quod itidem barbaro nomine Iamblicus intelligat Hebraeos, [?: fac- ] ostendit in eodem libro, ubi Graecorum levitatem cum Hebraeorum constantia committit. his verbis: Hactenus Iunius.

Tropi etiam singularum vocum admodum significantes sunt, ut in Tropis ostendi, praesertim vero Metaphorae mire illustres.

Operaeprecium sane esset conferri sacras Literas, quod ad sermonem attinet, cum aliquibus profanis authoribus. forte enim et id aliquid ad earum cognitionem prodesse posset. Utinam autem ii id beneficii studiosis Theologiae praestarent, qui excellenti quadam eruditione, ac praesertim iudicio styli alios literatos longissime anteierunt. Ego pro mea tenuitate parum quid in hoc genere monebo, aliis absolutionem tanti conatus commendaturus.

In Thucydidis sermone, solent literati haec sex potissimum celebrare, quod sit brevis verbis, et copiosus ac densus rebus, ita ut propemodum verborum numerum rerum copia consequatur: esse aiunt grandem et efficacem urgentemque, esse in eo valde emphatica verba, esse crebras sententias, esse asperam compositionem.

Haec omnia sex rectissime etiam in maxima parte Sacrorum librorum notari possunt. Nam primum rebus sunt copiosissimi ac ditissimi, de qua eorum virtute in proprio Capite prolixius dictum est: ubi etiam ostendi, unde tanta rerum copia in Sacris confluat, et qua ratione connectatur.

Secundo, verborum frugalitas ac parsimonia summa in eis, ut in capite de Laconismo plenius ostendam.

Tertio, grandem sermonem passim in Sacris occurrere prius ostendi, et postea docebo, praesertim in eo capite, ubi de efficaci sermone disseram.

Quarto, verba habet etiam sacer sermo cum primis illustria, simul et emphaseos plenissima: quod in capite de Metaphoris, et etiam hoc ipso demonstravi.

Quinto, de sacrarum Literarum (ut ita dicam) sententiositate, aut copia sententiarum, supra prolixius dixi.

Sexto, asperior compositio (quam propter sermonis magnitudinem et etiam rerum ipsarum austeritatem et gravitatem, teste Phalereo, solent adhibere eruditi scriptores, et in temperando stylo cumprimis diligentes) etiam in sacris Literis passim reperitur.

Homeri quoque sermo in multis conferri posset cum sacris Literis, excepta illa eius nimia Asiaticaque aut Ciceroniana redundantia verborum. conveniunt enim in grandiloquentia, in efficacia sermonis, in evidentia: quod uterque mirifice ante oculos res proponit, ac simul eas vivis coloribus pingit, quod rebus mortuis crebro vitam, et insensatis sensum tribuunt, quod voces sunt valde significantes, quod ex rerum natura desumptae, sicut quidam ob talem sermonis virtutem Homerum naturae poetam vocarunt: similitudinibus ac metaphoris iisdem cum Homero multum utuntur, sumptis a leonibus, serpentibus, draconibus, ventis, pluvia, nive, pruina, rore, grandine, fulminibus, ac tonitruis, nebulis, nubibus, torrentibus, petris, montibus, vallibus, aliisque rebus. forte id fit ob aliquam regionum similitudinem. Phrases quoque aut locutiones, et vocum tropi non pauci conveniunt: ponere alicui malum, pro facere, statim initio Iliad. et postea saepe. Sic etiam in Sacris crebro ponere, pro facere accipitur. Et mox multum volo, pro magis volo, positivum pro comparativo, furari animum aut cor, induere impudentiam aut virtutem, venire, pro abire, aut ire: sicut contra exire saepe in novo Testamento, pro venire. Luctum alicui venire, Iliad. primo. et Isa. 47, Viduitas ac orbitas Babyloni venient una die: id est, accident. Affirmatione ex contrarii negatione idem inculcant. Eloquitor, ne celes. Cadere ad pedes alicuius, aut pedes apprehendere, pro orare: ut Sunamitis Elisaeum orat. labor pro re noxia ac molesta. Similiter multum repetitionibus et expositionibus aut exegesibus utuntur. Animam rationalem uterque liber in pectore ac corde collocat, eoque etiam plurimas inde significationes ac phrases similes habent: verum de convenientia Homericarum locutionum cum Sacris passim in hoc opere aliquid dictum est.

Posset et Pindari magniloquentia in multis conferri cum sacrarum Literarum sermone: de quibus forte alias prolixius dicetur.

Verum ut idea sacri sermonis aliquanto clarius pateat, D. Augustini de ea censuram ex 4 De doctrina Christiana adscribemus, in quorum initio dicuntur quaedam de doctoris officio: quae cum sint utilia, nolui excludere, inquit igitur ille: Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei, ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere: atque in hoc opere sermonis conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agatur, quid expectare debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit aut ipse fecerit, caetera peragenda sunt, sicut causa postulat.

-- 1027 --

264 Si docendi sunt, qui audiunt, narratione faciendum est: si tamen indigeat, ut res de qua agitur, innotescat. Ut autem quae dubia sunt, certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est: si vero quia audiunt, monendi sunt potius quam docendi, ut in eo quodiam sciant, agendo non torpeant, et rebusas. sensum, quas veras esse fatentur, accommodent, maioribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones, et quaecunque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria. Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in iis quae loquendo agunt, facere non quiescunt.

Sed cum alii faciant obtuse, deformiter, frigide, alii acute, ornate, vehementer illum ad hoc opus unde agimus, iam oportet accedere, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiamsi non potest eloquenter, ut prosit audientibus, etiamsi minus prodesset, quam si et eloquenter posset dicere: qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in iis. quae audire inutile est, delectatur auditor: et eum quem diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat.

Haec autem sententia nec illos fugit, qui artem Rhetoricam docendam putarunt: fassi sunt enim, sapientiam sine eloquentia parum prodesse civibus: eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerunque, prodesse nunquam. Si ergo haec illi qui praecepta eloquentiae tradiderunt in eisdem libris, in quibus id egerunt, veritate instigante coacti sunt confiteri, veram, hoc est, supernam, quae a patre luminum descendit, sapientiam nescientes: quanto magis nos non aliud sentire debemus, qui huius sapientiae filii et ministri sumus?

Sapienter autem dicit hoc tanto magis vel minus, quanto in Scripturis sanctis magis minusve profecit: non dico in eis multum legendis, memoriaeque mandandis, sed bene intelligendis, et diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt, et negligunt: legunt ut teneant, negligunt ne intelligant. Quibus longe sine dubio praeferendi sunt, qui verba earum minus tenent, et cor earum sui cordis oculis vident. Sed utrisque ille melior, qui et cum volet eas dicit, et sicut oportet intelligit. Huic ergo, qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest, eloquenter verba Scripturarum tenere, maxime necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse ditiorem, ut quod dixerit suis verbis, probet ex illis: et qui propriis verbis minor erat, magnorum testimonio quodammodo crescat. probando enim delectat, qui minus potest delectare dicendo. Porro qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrunque potuerit, ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes: eum mitto libentius, quam magistris artis Rhetoricae vacare praecipio: si tamen ii qui leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse vel dicere veraci praedicatione laudantur.

Qui enim eloquenter dicunt, suaviter, qui sapienter, salubriter audiuntur: propter quod non ait Scriptura, Multitudo eloquentium: sed, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Sicut autem saepe sumenda sunt et amara salubria: ita semper vitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suavitate, vel suavi salubri quid melius? Quanto enim magis illic appetitur suavitas, tanto facilius salubritas prodest. Sunt ergo Ecclesiastici viri, qui divina eloquia non solum sapienter, sed eloquenter etiam tractaverunt: quibus legendis magis non sufficit tempus, quam deesse ipsi studentibus et vacantibus possunt.

Hic aliquis forsitan quaerit, Utrum authores nostri, quorum scripta divinitus inspirata, canonem nobis saluberrima authoritate fecerunt, sapientes tantummodo, an eloquentes etiam nuncupandi sunt? Quae quidem quaestio apud meipsum et apud eos qui mecum, quod dico, sentiunt, facillime salvitur. Nam ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verûm etiam nihil eloquentius mihi videri potest. Et audeo dicere, omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul intelligere non aliter eos loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia, quae magis aetatem iuvenilem decet, est quae senilem, nec iam dicenda est eloquentia, si personae non congruat eloquentis: ita est quaedam quae viros summa authoritate dignissimos planeque divinos decet. Hac illi locuti sunt, nec ipsos decet alia, nec alios ipsa. ipsis enim congruit: alios autem, quanto videtur humilior, tanto altius non ventositate, sed soliditate transcendit. Ubi vero non eos intelligo, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia: sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est, ubi intelligo. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inventione, verum etiam exercitatione deberet. Possem quidem, si vacarer, omnes virtutes et ornamenta eloquentiae, de quibus inflantur isti, qui linguam suam nostrorum authorum linguae non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere in istorum Literis sacris, quos nobis erudiendis, et ab hoc seculo pravo in beatum seculum transferendis, providentia divina providit. Sed non ipsa me plus quam dici potest in ulla eloquentia delectant, quae sunt his viris cum oratoribus gentilium poetisve communia. Illud magis admiror et stupeo, quod ista nostra eloquentia ita usi sunt, per alteram quandam eloquentiam suam, ut nec eis deesset, nec emineret in eis: quia nec improbari ab illis, nec ostentari oportebat: quorum alterum fieret, si vitaretur: alterum putari posset, si facile agnosceretur. Et in quibus forte locis agnoscitur a doctis, tales res dicuntur, ut verba quibus dicuntur non a dicente adhibita, sed ipsis rebus velut sponte subiuncta videantur, quasi sapientiam de domo sua, id est, pectore sapientis procedere intelliges, et tanquam inseparabilem famulam etiam non vocatam sequi eloquentiam. Quis enim non videat, quid voluerit dicere, et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Hîc si quis, ut ita dixerim, imperite peritus artis eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic figura, quae κλίμαξ , climax Graece, Latine vero a quibusdam est appellata Gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum verba vel sensa connectuntur alterum ex altero: sicut hîc, ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, exprobatione

-- 1028 --

265 spem connexam videmus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronunciationis voce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem κῶλα καὶ κόμματα vocant, se quitur ambitus sive circumitus, quam περίοδον , periodon illi appellant, cuius membra suspenduntur voce dicentis, donec ultima finiantur: Nam eorum quae praecedunt circumitum, membrum illud est primum, quoniam tribulatio patientiam operatur, secundum, patientia autem probationem: tertium, probatio vero spem. Deinde subiungitur ipse circumitus, qui tribus peragitur membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quoque quod eius sapientiam secuta sit eloquentia, non negamus. Scribens ad Corinthios in secunda epistola redarguit quosdam, qui erant ex Iudaeis pseudoapostoli, eique detrahebant. Et quoniam seipsum praedicare compellitur, hanc velut sibi insipientiam tribuens, quam sapienter dicit, quamque eloquenter? Sed comes sapientiae, dux eloquentiae: illam sequens, istam praecedens, et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse, alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor non loquor secundum Deum, sed quasi in stulticia in hac substantia gloriae: quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus.

In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semem Abrahae sunt? et ego. Ministri Christi sunt? et ego. Ut insipiens dico, super ego. In laboribus plurimum, in carceribus abundantius: in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

A Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui. In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentilibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, solicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Quanta sapientia ista sint dicta, vigilantes vident: quanta vero eloquentia cucurrerint flumine, et qui stertit advertit. Porro autem qui novit, agnoscit, quod ea caesa, quae commota Graeci vocant, et membra et circumitus, de quibus paulo ante disservi, cum decentissima varietate interponerentur, totam istam speciem dictionis, et quasi eius vultum, quo etiam indocti delectantur moventurque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum inserere, circumitus sunt, primus minimus, hoc est, bimembris. minus enim quam duo membra circumitus habere non possunt, plura vero possunt. ergo ille primus est. Iterum dico, ne quis existimet me insipientem esse. Sequitur alius trimembris. Alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur, membra habet quatuor. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stulticia in hac substantia gloriae. Quartus duo habet: Quando quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus habet duo: Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Etiam sextus bimembris est: Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa: Si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra: Si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circumitus: In quo autem quis audet in, insipientia dico, audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis, singula itidem caesa responsione redduntur tria tribus: Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet: Ministri Christi sunt? et ego. Ut insipiens dico, super ego. Iam caesa quatuor sequentia, remota, decentissime interrogatione funduntur: In laboribus plurimum, in carceribus abundantius: In plagis supra modum, in mortibus frequenter. Deinde interponitur brevis circumitus, quoniam suspensa pronunciatione distinguendum est: A` Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Indereditur ad caesa, et ponuntur tria: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte ac die in profundo maris fui. Deinde quatuordecim caesa decentissimo impetu profluunt: In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere: periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto: periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius: in fame et siti, in ieiuniis multis: in frigore et nuditate. Posthaec interponit trimembrum circumitum praeter illa quae extrinsecus sunt: En cursus in me quotidianus, solicitudo omnium Ecclesiarum: et hinc duo membra percontatione subiungit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus, bimembri circuitu terminatur: Si gloriari oportet in iis, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula quodam modo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest.

Sequitur enim dicens: Deus et pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in secula, quod non mentior. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo evaserit, brevissime narrat. Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid si etiam figuras locutionis, quae illa arte traduntur iis saltem, quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? Nonne facilus graves homines me nimium quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quoniam a magistris docentur, pro magno habentur, magno precio emuntur, magna iactatione venduntur: quam iactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic differo.

Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros authores contemnendos putant: non

-- 1029 --

266 quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt eloquentiam. Sed forte quis putat, tanquam eloquentem, nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim, ubi ait, Et si imperitus sermone, sed non scientia, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tanquam id verum agnosceret confitendum. Si autem dixisset, Imperitus quidem sermone, (et non addidisset:) Sed non scientia: nullo modo aliud posset intelligi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor gentium non valeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari volebant, graves et fortes esse confessi sunt.

Dicendum ergo mihi aliquid esse video et de eloquentia prophetarum, ubi per Tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis verbis videntur operiri: tanto magis, cum fuerint aperta, dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid commemorare debeo, ubi quae dicta sunt, non cogar exponere, sed commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius prophetae libro potissimum hoc faciam, qui se pastorem vel armentarium fuisse dicit, atque inde divinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret. Non autem secundum septuaginta interpretes, qui etiam ipsi divino spiritu interpretati, ob hoc aliter videntur nonnulla dixisse, ut ad spiritualem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio: unde etiam obscuriora nonnulla, quia magis tropica sunt eorum: sed sicut ex Hebraeo in Latinum eloquium, presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante, translata sunt.

Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos, et fraternae ideo negligentissimos charitatis, rusticus vel ex rustico iste propheta exclamavit, dicens: Vae vobis qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel: transite in Calamne et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Gath Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Qui canitis ad vocem Psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritionem Ioseph. Nunquid nam isti qui prophetas nostros tanquam ineruditos et elocutionis ignaros, veluti docti disertique contemnunt, si aliquid eis tale vel in tales dicendum fuisset, aliter se voluissent dicere, qui tamen eorum insanire noluissent? Quid enim est, quid isto eloquio aures sobriae plus desiderent? prima ipsa invectio, quasi sopitis sensibus ut evigilarent, quo fremitu illisa est? Vae vobis qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Deinde ut beneficiis Dei, qui eis ampla spacia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samaria, ubi utique idola colebantur: Transite, inquit, in Calamne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tanquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Salvaria, Calamne, Emath magna, et Geth Palaestinorum. Deinde verba quae his adiunguntur locis, decentissime variantur: Opulenti estis, confidite, transite, ite, descendite. Consequenter denunciat futura sub iniquo rege propinquare captivitas, eum adiungitur, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subiiciuntur merita luxuriae: Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti.

Ista sex membra tres bimembres circumitus reddiderunt. Non enim ait: Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, qui lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti.

Quod si ita diceretur, esset quidem et hoc pulcrum, ut ab uno pronomine repetito, omnia sex membra decurrerent, et pronunciantis voce singula finirentur: sed pulchrius factum est, ut eidem pronomini essent bina subnexa, quae tres sententias explicarent. Unam ad captivitatis praenunciationem. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Alteram ad libidinem, Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Ad voracitatem vero tertium pertinentem, Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: ut in potestate sit pronunciantis, utrum singula finiat, ut membra sint sex, an primum et tertium et quintum voce suspendat, et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat: unum, quo calamitas imminens: alterum, quo lectus impurus: tertium quo prodiga mensa monstretur. Deinde luxuriosam remordet aurium voluptatem, ubi cum dixisset, Qui canitis ad vocem Psalterii, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus Musica, mirabili decore dicendi invectionis impetu relaxato, et non ad illos, sed de illis iam loquens: ut nos Musicam sapientis a Musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait, Qui canitis ad vocem Psalterii, et sicut David vobis persuadetis vos habere vasa cantici: sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent, Qui canitis ad vocem Psalterii: imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicavit, adiungens, Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Tria haec melius pronunciantur, si suspensis duobus prioribus membris circumitus tertio finiatur. Iam vero quid his omnibus adiicitur? Et nihil patiebantur super contritione Ioseph, sive continuatim dicatur, ut unum sit membrum, sive decentius suspendatur, Et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur Super contritione Ioseph, atque sit bimembris circumitus: miro decore non dictum est, Nihil patiebantur super contritione fratris; sed positus est pro fratre Ioseph, ut quicunque frater proprio significaretur eius nomine, cuivis ex fratribus fama praeclara est, vel in malis quae pendit, vel in bonis quae rependit.

Iste certe Tropus, ubi Ioseph quemcunque fratrem facit intelligi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus arte tradatur. Quam sit tamen pulcher, et quemadmodum afficiat legentes atque intelligentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit: et plura quidem quae pertinent ad praecepta eloquentiae, in hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri.

-- 1030 --

267 Sed bonum auditorem non tam si diligenter discutiatur instruit, quam si ardenter pronuncietur accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter, non intenta in eloquentiam (sapientia) sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt, ea quae velut oratoria arte dicuntur, non observarentur et notarentur, et in hanc doctrinam redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis: quid mirum, si et in istis inveniuntur, quos ille misit qui facit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros authores doctoresque fateamur, tali eloquentia usos, qualis personis eiusmodi congruebat.

Idem ibidem aliquanto post:

Avertat autem Deus ab Ecclesia sua, quod de Synagoga Iudaeorum Hieremias propheta commemorat, dicens: Pavor et horrenda facta sunt super terram, prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs una dilexit sic. Et quid facietis in futurum, ô eloquentia tanto terribilior, quanto purior: et quanto solidior, tanto vehementior. O vere securis concidens petras, Huic enim rei simile esse verbum suum, quod per sanctos prophetas fecit, et per hunc ipsum prophetam Deus ipse dixit. Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant manibus iniqua dicentibus, et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, in quam, tanta dementia. nam quid faciemus in futurum?

Idem ibidem:

Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur: temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec tamen volunt: tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et submisse dicitur, si docetur: et temperate, si praedicatur: et granditer, si aversus inde animus, ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Nunquid ideo non discitur? Aut quid, qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum dator possit intelligi? Nunquid hîc ornamenta, et non documenta quaeruntur? Nunquid ut aliquid agat, est flectendus auditor: et non potius ut discat, instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de seipso sive de operibus suis, quanta facies pulchrae et splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest, laudare quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocunque non laudat. At si non colatur, aut cum illo vel etiam prae illo colantur idola sive daemonia, sive quaecunque creatura, quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer dici.

Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum (ut planius aliquid commemorem) ubi ait: Dicite mihi sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera: sed ille qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem, quae sunt in Allegoria. Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in monte Syna in servitutem generans, quae est Agar. Syna enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic, quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra, etc.

Itemque ibi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum, nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis: sed tanquam in uno, Et semini tuo quod est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non infirmat, ad evacuandas promissiones. Si enim ex lege haereditas, iam non ex promissione: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus: et quia occurrere poterat audientis cognitioni, ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit, atque ait velut interrogans, Quid ergo lex? Deinde respondit, Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissio facta est, disposita per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Et hîc occurrebat quod sibi ipse proposuit: Lex ergo adversus promissa Dei? et respondit, Absit. Reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide IESU Christi daretur credentibus, etc. vel si quid eiusmodi est.

Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos salvere quaestionum: sed etiam tum hoc agitur aliis quaestionibus, quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus, improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus.

Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus, incidentes pertractantur atque salvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur, disputator redire non possit: valde autem bonum est, ut quicquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat, ubi non erit qui respondeat: aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. In illis autem Apostolicis verbis dictio temperata est, Seniorem ne increpaveris: sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores. Et in illis, Obsecro autem vos fratres per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem: et totus sere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt. Sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam, quae data est vobis. sive prophetiam secundum regulam fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortatione: Qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adhaerentes bono, charitate

-- 1031 --

268 fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, idipsum invicem sentientes. Et quam pulchre ista omnia sic effusa, bimembri circuitu terminantur: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseverantes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur, etiam ipso circuitu, quem duo membra connectunt.

Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: Et post paululum: Nox praecessit, inquit, dies autem appropinquavit: abiiciamus itaque opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus: non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induimini Dominum IESUM Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis.

Quod si quisquam ita diceret, Et carnis providentiam ne in concupiscentiis feceritis: sińe dubio aures clausula numerosiore mulceret: sed gravior interpres etiam ordinem maluit tenere verborum. Quomodo autem hoc in Graeco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, viderint eius eloquii usque ad ista doctiores. Mihi tamen, quod nobis eodem verborum ordine interpretatum est, nec ibi videtur currere numerose. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis, deesse fatendum est authoribus nostris: quod utrum per interpretes factum sit, an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia devitaverint, affirmare non audeo: quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas, eorundem numerorum lege componat: quod facilime fit mutatis quibusdam verbis, quae tantundem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine: nihil illorum, quae velut magna in scholis Grammaticorum aut Rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse cognoscet: et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis quibus isti inflantur literis invenitur.

Sed cavendum est, ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris, ut vir doctissimus Hieronymus, quorundam etiam metra commemoret, in Hebraea duntaxat lingua: cuius ut veritatem servaret in verbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum: ita in authoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime invenio. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto temperato genere, quod non tam verborum ornatibus acceptum est, quam violentis animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia: sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur, ut verba congruentia non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia speciosa, sed quia arma sunt: idem ipse est tamen, et valet plurimum, etiam cum rimanti telum ira facit.

Agit Apostolus, ut pro Evangelico ministerio patienter mala huius temporis, cum solatio donorum Dei omnia tolerentur.

Magna res est et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum: sed in omnibus commendantes nosmetipsos, ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: per arma iustitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce vivimus, ut coerciti, et non mortificati: ut tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Vide adhuc ardentem: Os nostrum patet ad vos ô Corinthii, cor nostrum dilatatum est: et caetera quae persequi longum est. Idemque ad Romanos agit: Ut persecutiones huius mundi, charitate vincantur, spe certa in adiutorio Dei. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus in Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit, et quos vocavit, ipsos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat? quis est qui condemnet? Christus IESUS qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo IESU Domino nostro.

Ad Galatas autem, quamvis tota ipsa epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus, ubi est eloquium temperatum: tamen interponit quendam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici:

-- 1032 --

269 Dies, inquit, observatis, et menses, et annos, et tempora. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Estote sicut et ego: quoniam et ego sicut vos. Fratres, precor vos, nihil me laesistis. Scitis quia per infirmitatem carnis iampridem Evangelizavi vobis, et tentationes vestras in carne mea non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum IESUM. Quae ergo fuit beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis vera praedicans? Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt ut eos aemulemini. Bonum est autem in bono aemulari semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.

Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis.

Numquid hîc aut contraria contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt, aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quod eloquium fervere sentimus: sed Apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint: atque ita conscripta, memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat.

Quapropter videamus ista genera dicendi, in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt, eademque Ecclesiae ministrarunt.

Idem paulo post:

Plerunque autem dictio ipsa submissa, dissalvit difficillimas quaestiones, et inopinata manife statione demonstrat: dum sententias acutissimas de nescio quibus cavernis, unde non sperabatur, eruit et ostendit, dum adversarii convincit errorem, et docet falsum esse, quod ab illo dici videbatur invictum: maxime quando adest ei quoddam decus non appetitum, sed quodammodo naturale: et quando nonnulla non iactatiuncula, sed quasi necessaria, atque (ut ita dicam) ipsis rebus extorta numerositas clausularum, tantas acclamationes excitat, ut vix intelligatur esse submissa. Non enim quia neque incedit ornata, neque armata, sed tanquam nuda congreditur, ideo non adversarium nervis lacertisque collidit, et obsistentem subruit, ac destruit membris fortissimis falsitatem. Unum autem crebro et multum acclamatur ita dicentibus, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectat. Hactenus Augustini sententia de Sacro stylo.

DE SIMPLICITATE SERMONIS SACRI

Multi dicunt sermonem sacrum esse simplicem, nec tamen declarant, quid simplicitatem eam vocent. Quare nos aliquid de ea re annotabimus. Simplex igitur sermo alias rudis, rusticus et ferme ineptus dicitur, quali homines prorsus imperiti, ut sunt rustici ac pastores, utuntur. Alias non admodum copiosus aut ornatus: alias pro rei natura factus, et quasi ex ipsismet rebus nascens, non exingenio aut industria scriptoris: alias apertus et propalam id agens, quod agit: alias minime malitiosus, fucatus aut fraudulentus: alias communis ac proprius aptusque, et non figuratus. Hermogenes dicit simplices sententias esse communes, ac omnibus usitatas, nihilque admodum profundi et astute cogitati habentes, aut etiam aliud quid celantes. Scaliger dicit, simplicem sermonem opponi amplificato.

Sermo igitur Scripturae, non ita est simplex, ut sit rudis rusticusve, aut etiam de vulgaribus levibusque rebus, non etiam ut omni ornatu careat: sed ut sit sincerus ac sanus, veritatem simpliciter aperteque profitens, nihilque dolo malo agens. Sic et Euripides dicit veritatis sermonem esse simplicem et apertum, nec variis indigere explicationibus et ambagibus: sed iniustam causam, cum per sese sit morbida, necessario indigere astutis pharmacis. Sic et Lycurgus ait: Simplex est iusta causa. Haec igitur est praecipua simplicitas sacrarum Literarum: cui et illa adiungi potest, quod saepe se mirabiliter attemperat ad quorumvis etiam rudium captum: quo pertinent illae tam blandae compellationes ac invitationes, illa tam perspicua ac prorsus communia verba Metaphorae, a communibus obviisque rebus sumptae, illae tam communes et obviae similitudines, de bove, de asello, de cyconia et hirundine agnoscente suum herum et suum tempus, homine autem non agnoscente: de lupo, leone, ove, agno, cane, gallina: et illae Christi parabolae, quod Evangelium sit idem, quod invitatio ad convivium: nulla ibi affectatio aut ostentatio eruditionis, non citate illis hominibus ignotae historiae, non peregrina ac ignota proverbia, non occultae aliquae aut subtiles disputationes de rebus peregrinis sunt introductae, aut sine omni necessitate insertae, ut plerunque in ostentatoriis Ethnicorum scriptionibus fieri consuevit. Verissime igitur ab Hosea propheta dicitur, quod planae sint viae Domini, et iusti facile ambulent per eas: sed impii corruunt in eis.

Quod autem multa nobis in sacris Literis difficilia et obscura videntur, in causa est primum tum caecitas et negligentia nostra, tum et pravus animus natura alienus a Deo: deinde rerum immensa magnitudo ac sublimitas: postremo etiam sermonis rerumque ac morum, ad quos ille sermo alludit, peregrinitas: quae illis ad quos dicta sunt, nota et communia fuêre.

Aliqua pars huius simplicitatis sermonis forte etiam nostri temporis exemplis declarari posset: ut si diceremus, multo simpliciorem sermonem esse Erasmi quam Budaei, Vivis quam Erasmi, quo etiam simplicior Philippi est.

Sed de Scripturae simplicitate etiam patrum unum aut alterum dictum annotabo. Scribit igitur Hieronymus ad Paulinum: In Scriptura simplicitas et quasi utilitas verborum idcirco apparet, quo rudis et rustica concio facilius instrueretur: et non solum docti, verum etiam indocti pro suo singuli captu proficerent. Ac discere quidem incumbit ex aequo omnibus, docere non itidem. Et Divus Augustinus ad Volusianum ait: Si quidem divinitus visum est, ut sacra oracula simplici et perspicuo exararentur dictionis genere, ne praetendere quisquam possit, nihil a se in illis intelligi.

Modus ipse dicendi, inquit, quo sacra Scriptura contexitur, quamvis omnibus accessibilis, tamen paucissimis penetrabilis: ea quae aperta sunt, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum

-- 1033 --

270 atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipse eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem: sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens: sed ne aperte fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava coniunguntur, et parva nutriuntur, et magna delectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam. Haec ibi.

Verum simplicitas sacri sermonis potissimum in historicis conspicitur, cuius exemplum potest esse vel Moyses vel Matthaeus. Ipsa enim narrationis eius historiaeve exaedificatio, sive structura, posita est in rebus et verbis. Res ipsae sunt IESU Christi, filii Dei dicta et facta, suis illustrata circumstantiis: ipsa denique beata vita, quae in Christo per fidem gratuito confertur credentibus, et per Evangelium promittitur: sed et vere pia vita, quam omnia Christi tum dicta tum facta docent ac inculcant: id quod et totius huius operis Matthaei argumentum est. Traduntur autem res duplici ordine, naturali videlicet, quo res eo ordine quo gestae sunt, describuntur: et artificiali, quo non per omnia naturae ordo servatur, sed prout scriptori visum fuerit, et auditorum utilitas postularit, res gestae explicantur.

Utroque usus est Matthaeus. Verbis utitur, quibus in historia uti convenit, simplicibus, planis, propriis, et minime obscuris, cumque lenitate quadam aequabili profluentibus. Ut enim in rerum tractatione operosas rerum, personarum, temporum locorumque descriptiones, causarum item discussiones elaboratas, et alia his similia historiae ornamenta in profanis historiis sparsim magno cum splendore adhibita, nihil moratur Matthaeus: ita in verborum compositione phaleras et exornationes Rhetoricas, picturata verba et splendida non adhibet. Spiritui Christi sese praebuit organum, et quod ille revelavit et suggessit, ipse calamo suo profudit. Est autem spiritus Christi modestus, simplex, integer, incoinquinatus et apertus: idcirco dictio quoque eius, qua usus est Matthaeus, pura est, et ab omni inflatione sive affectione humanae superbiae alienissima. Intellexit scriptor divinissimus, non linguam expolitam fore docte strepentem: sed Spiritum sanctum intus efficaciter agentem, operari salutem. Unde vero et religiosissime in omni disciplinarum genere eruditissimus et exercitatissimus Caesareae Palaestinae episcopus Eusebius: Venerabiles, inquit, et vere Deo digni Apostoli Christi, cum essent in omnibus puritate vitae et animi virtutibus clari, non magni pendebant sermonis ornatum, quippe in quibus anima erat divinis ornata virtutibus, simul et signorum gratia, quae eis a Domino nostro IESU Christo concessa fuerat, confidentes, non in suasoriis humanae sapientiae verbis summam praedicationis Dominicae collocabant: sed in ostensione Spiritus et virtute, per quam mirabilibus consummatis, et verborum suorum fide facta, universo orbi regni caelorum scientiam tradiderunt: parvi ducentes plures libros condere, quod huiusce modi praedicationis assertio non argumento humani sermonis, sed adstipulatione divinae virtutis indigeat. Haec Eusebius. Eusebio autem maior et sanctior eruditiorque doctor gentium Paulus, similiter de elocutione sive dictione Apostolica sermonem contexens: Cum venirem ad vos, inquit, in Graeciam, non veniebam cum eminentia sermonis aut sapientiae, annuncians vobis verbum Dei. Nam praedicatio mea non erat in persuasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostentatione spiritus et potentiae: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in potentia Dei.

Aliam praeterea simplicis et illaborati Apostolici styli rationem indicans, superiore nihil inferiorem Cyrensis episcopus S. Theodoritus libro de Evangelicae veritatis cognitione contra Graecos 8, piissime et doctissime scribens: Non sunt vobis, ait, sacrae Literae contemnendae, ô viri Graeci: quoniam superfluo sermonis apparatu minus utantur: sed nudam pulchritudinem veritatis, et tamen emicantem vobis proponant. pronum siquidem fuit et quam facillimum sapientiae fonti, qui profanis impiisque hominibus eam qua tantopere gloriantur, eloquentiam dedit, vel Platone facundiores, vel acriores Demosthene, vel rotundiores Thucydide vel Aristotele, et Chrysippo cudendis insolubilibus syllogismis a cutiores efficere veritatis praecones. Caeterum locuples illa liberalissimaque divinitas noluit quinque solum, decemve aut quindecim, centumve aut ducentos homines aquis salutaribus recreari, sed cunctas affatim tum Graecas tum Barbaras nationes: neque solum homines literarum studiis innutritos, sed sutores iuxta textoresque, fabros item ferrarios, caeterosque manuales artifices, praeterque hos ipsos etiam mendicos, agricolas, lignatores: feminas quoque tum divitiis affluentes, tum manuum suarum studio parce ac duriter victitantes. Eamque ob rem piscatorum publicanorumque ac sutoris (nimirum Pauli, de quo Act. 18 scribitur, quod aulaea consuerit sive contexuerit) ministerio usus protulit hominibus salutarem divinamque doctrinam, nequaquam linguis immutatis, quibus verbi sui praecones ab initio usi fuerunt: sed per eas tamen praenitentis sapientiae rivos effundens, non aliter quam si quis odoris vinum, saporisque suavissimi convivis suis apponat, quod tamen phialis poculisque infundat, minus eleganter affabreque insculptis. nihilo enim secius qui sitientes accumbunt, vino se imbuunt, neque poculorum materiam artificiumve inspiciunt: sed valde potius admirantur, quod eloquentiae sacris minus initiati, horumque alii vel a pueris solam piscationem edocti, alii vero publicanorum trapezis assisteri consueti (sicut hic noster Matthaeus) illico prodierint ministri divinarum rerum, super caelestiumque bonorum dispensatores, praesidia in adversis rebus, claraque luminaria: quae non unam modo gentem lumine illustrarunt, sed quodcunque sol hic quem cernimus iubare suae lucis illustrat. Haec hactenus ex Theodorito.

ΔΕΙΝΩΣΙΣ AUT VIS SEU EFFICACIA SERMONIS SACRARUM LITERARUM.

Efficacia δεινότης aut δείνωρις sermonis alicuius, est vis quaedem (ut Scaliger definit) repraesentans rem subiectam excellenti modo: seu, est sermo qui auditorem vehementer movet afficitque, quae vis est crebro etiam grandi sermoni coniuncta. De hac virtute Horatius inquit:

-- 1034 --

271
Poemata quocunque volent animum auditoris agunto. Hanc collocant scriptores in rebus et elocutione, res iam hîc non voco, primariam materiam, sed quae exponendae ei adiungantur. Eas vero subdividunt in rem et factum. Rem moventem afficientemque auditorem possis dicere, esse, cum grandia quaedam aut terribilia, potentia, praestantia, pretiosa, valde grata et quoquo modo efficacia adhibentur: ut sunt Deus, eiusque virtutes, caelum, sol, terra, mare, elementa, mors, vita, bellum, fulmina, tonitura, terribiles ferae, angeli, eorumque sapientia ac bonitas et vis, Ierosolyma, templum, terra, promissiones, diaboli cum sua malitia, infernus cum suis poenis, et similia innumera. Haec etiam grandem orationem efficiunt: et non raro sunt istae duae virtutes dicendi coniunctae.

Horum, quomodo efficacem faciant sermonem, aliqua exempla proponam. Cum Hebraei aut etiam aliae gentes ac linguae volunt rem exaggerare, dicunt esse divinam, Dei, aut a Deo, ut civitas Dei, hortus Dei, quercus Dei, mons Dei, regio Sodomaeorum ante devastationem erat sicut hortus Dei, Hîc aliud est ipsa res primaria, quae primum exponenda venit, nempe regio Sodomaeorum: aliudque adhibetur expositioni, nempe hortus Dei: poterat alioqui dixisse, Regio illa erat pulchra, fertilis, culta, aut quid simile: sed non fuisset sermo tam efficax. Sic vastatio Sodomae terribilius pingitur, cum adhibetur ipse Dominus coram inspiciens, indicans, damnans et puniens ac pluens, idque a Domino: quam si simpliciter dictum esset, igne eam conflagrasse, ac simul submersam esse. Sic cum alias malorum interitus narratur, multo significantius est, quod dicitur Deus ipse nos perdidisse, aut contra bonos conservasse. Sic saepissime in sacris Literis inindicatione calamitatum adhibetur species caeli et terrae omniumque elementorum tristis, imo et horribilis ac minax: adhibentur tonitura: fit mentio mortis, inferni, ferarum crudelium, ut leonum, draconum, et similium: contra vero in describendis rebus laetis, cum etiam prata, montes et flumina sunt laeta.

Sic in Actis sexto poterat dici, fuisse Stephani faciem gloriosam ac magnificam, aut plenam dignitate ac gravitate: sed Scriptura breviter et valde significanter inquit, Tunc intentis in eum oculis viderunt faciem eius, quasi faciem angeli. Sic Paulus Gal. 4, dicit se exceptum esse tanto studio et alacritate a Galatis, ut angelum Dei: et adserens certitudinem doctrinae suae, adhibet excommunicationem angelorum, dicens: Etiamsi angelus de caelo aliud Evangelium praedicet, anathema sit. et alibi: Si loquar linguis angelorum.

Tales sunt plurimae sermonis exaggerationes, addita mentione angelorum, praesertim in novo Testamento. Sic satan dicitur nos ignitis telis impetere: in quo vocabulo conduplicata vis est, quod et tela sunt, non simplices tentationes, et ignita sunt.

Hoc eodem modo, etiam adhibita grandium et potentium factorum mentione, fit oratio vehementior: ut Psal. 11 de poena malorum, multo efficacius et vividius dicitur, Pluet Deus super impios laqueos, ignem, sulphur, et spiritum procellarum: quam si simpliciter dixisset, Puniet eos, aut peribunt.

Sic Psal. 7, Deus dicitur acuere gladium, intendere arcum, superimponere ei sagittas, fabricare tela: ubi efficaciter poenae divinae ante oculos pinguntur. Sic etiam facta tetra, praeclara aut honesta movent.

Movent quoque vehementer exempla virtutum, vitiorum aut factorum praestantium, laudatorum aut turpium.

Movent Epitheta, praesertim significantia, operosa, viva, aut etiam genuinam rei naturam pingentia: ut cum additur Deo, creator, iustus, misericors, omnipotens, aeternus, vivus, etc. Durum est incidere in manus viventis Dei.

Movent vero potissimum Epitheta habentia Hyperbolen et Metaphoram: ut, Cor lapideum, adamantinum, cervix ferrea, frons aerea. Talis est illa brevis descriptio Nabalis post auditum iam praesens periculum, imminens a Davide: Et mortuum est cor eius in medio eius, et ipse factus est in lapidem. Multo hoc significantius est, quam si diceretur nostro more: Valde perterrefactus est, et attonitus redditus.

Movent Apostrophe et Interrogationes, quia vivum quid sunt, et simul commotum animum indicant, et denique in motu existunt, praesertim si simul sint Apostrophe et interrogatio: ut Rom. 14. Tu quis es, qui condemnas alienum famulum? Et mox: Tu vero cur iudicas fratrem tuum? Aut: Tu cur contemnis fratrem tuum? Sic et 1. Cor. 9. oratio crebris multisque interrogationibus grandescit simul, ac vehemens fit a versu 4 usque ad 14, quem locum expende.

Movent etiam magis Apostrophae ad animalia bruta ac inanima. Deut. 32, et Isa. 1: Audite caeli, et ausculta terra. Sic cum per prosopopoeiam inanimibus tribuitur sensus et actio. Gen. 31: Testis est aceruus iste, et statua ista inter me et te. Abacuc: clamabit lapis ex pariete, et laquear de tabulatu ei testimonium feret. Sic Rom. 8 dicit Paulus, Totam rerum naturam congemiscere piis, et liberationem a vanitate solicite expectare.

Movent quoque Exclamationes, tanquam in re grandi factae. Rom. 11: O' altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei.

Asyndeta movent multis de causis: quia plura esse videntur, quia singula novo quasi impetu in lectorem irruunt, quia commotum dicentis animum ostendunt, quia dant spacium auditori singula expendendi, 1. Cor. 6, Et haec eratis quidem: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini IESU. Sic Terent. Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia. et Exclusit, revocat, redeam? non, si me oret. Plurima vero Asyndeta sunt apud Paulum, sive cum urget, sive cum plura mandat.

Summa, omnia in currentia in oculos turbant. nam teste Horatio, omnia in oculos incurrentia, vehementius movent, quam quae tantum aures attingunt. De qua re in tractatu de Evidentia prolixius dicetur.

Quam potens vivaque est illa Petri locutio, quod diabolus circumeat, tanquam leo rugiens et quaerens quem devoret? Ubi terribilem speciem crudelissimae ferae videre, horrendumque rugitum audire tibi videris. Accedit porro etiam atrox vocabulum, Devorare homines.

Ad efficaciam sermonis illud quoque valde apte referri potest, quod cum Scriptura de doctrina Christiana, aut etiam virtutibus vel vitiis hominum, poenisque aut beneficiis Dei disserit, valde crebro illam revera generalem thesin ad dicentem aut auditores alligat. Omnia enim vividiora sunt, cum ad personas, et

-- 1035 --

272 quasi praesentem operosumque actum applicantur. Omnia etiam magis movent, cum nostra fiunt, nobisque applicata, et (ut ita dicam) nostram cutem attingere videntur: sicut solent praecipere Rhetores, ut dicens auditorem negocio admisceat, quasi ipsius, non suum negocium agere videatur. Atque haec individuorum ratio etiam est causa, quare poetae et historici efficacius videantur docere, quam philosophi: quorum disputationes quia sunt generales, putantur esse quietiores, et quasi dormitantes, aut mortuae.

Non solum autem suas generales disputationes Scriptura efficaciae huius gratia ad personas applicat, idque vel ad loquentes, vel audientes, aut utrosque simul: sed etiam unum aliquem singularem, quasi iam coram adstantem: ut sic singuli ad se sensum applicent, seu singulae illam separatim compellatam personam subeant, aut cogitatione quasi induant, et in se recipiant. omnia enim vehementius movent, sive bona sive mala, quae quisque ad sese solum pertinere arbitratur, quam quae ad totam communitatem.

Consideretur in exemplis quod dico, Gal. 4 primum incipit loqui Paulus prorsus in genere, quod haeredes, donec parvi ac sub tutoribus sunt, similes sint servis: sed postea excusso iugo, non tantum libertatem, sed etiam dominium recipiant. Deinde transit aut applicat sermonem ad seipsum ac auditores in prima persona: Ita et nos, cum essemus infantes, etc. ut haereditatem recipiamus. Mox etiam propius rem eam ad ipsos auditores Galatas admovet: Quod autem sitis filii, etc. postremo veluti unum quendam singularem ex auditoribus apprehendit et alloquitur: Quare non amplius es servus, sed filius: quod si filius, etiam haeres Dei per Christum. Sic eo sermonem tandem deducit, quasi tota illa tractatio ad unum aliquem ex Galatis pertineat, sub cuius tamen nomine aut persona singuli sermonem Pauli ad sese applicent, seque iam solos appellari existiment.

Hinc vim sermonis Satyricus declarat, cum primum narratione in genere proposita subiungit: — Quid rides? mutato nomine, de te Fabula narratur. Talem energiam aut efficaciam sermonis saepe Paulus in suis generalibus disputationibus exprimit: ut Rom. 2, accusans omnes Iudaeos internae hypocriseos, et non vere praestitae legis, ita subitô loqui incipit, ac si de tota turba unum aliquem sanctulum Pharisaeum, vel maxime ac prae caeteris de sua operum iustitia tumentem, corripuisset, eumque in medio omnibus in exemplum sisteret, et aspero sermone flagellaret, ut singuli se agnoscant sic separatim a Paulo flagellari, singulique eos quasi cruciatus in seipsis sentiant: Ecce, inquit, tu cognominaris Iudaeus, et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo: et nosti eius voluntatem, etc. Qui igitur doces alium, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris, etc. Ubi illud Ecce, totam illam disceptationem mirabiliter sub oculos subiicit, quasi eam coram digito monstraret.

Sic cum Rom. 7, se pro exemplo proponit duorum Adamorum inter se contendentium, dupliciter auget sermonis efficaciam, tum quod eam controversiam in certa persona proponit, tum quod in tali ac tanta persona. Scivit enim se non tantum Apostolum Christi esse, ac tam late Evangelium propagasse, sed etiam cognitione et zelo pietatis innumeros alios excellere. Sic Rom. 12. 13 et 14, unum aliquem alloquens, singulos separatim alloquitur: Si esurierit inimicus tuus, etc. Vis non timere magistratum? fac bonum, etc. Cur tu iudicas fratrem tuum? Eodem modo et saepe alias a toto genere ad individuum aut unam singularem personam, disserendo Scriptura descendit. Hac causa saepissime sane etiam in veteri Testamento numerus pluralis in singularem vertitur.

Sic Gal. 6, Fratres, si quis praeoccupatus fuerit, instaurate hominem, etc, considerans temetipsum, ne et tu tenteris. Popularis meus Hieronymus hoc loco arguit Paulum anacoluthi et imperitiae sermonis: sed non animadvertit virtutem orationis Paulinae, qui hîc studio a numero plurali transit ad singularem, ut unum aliquem separatim tanquam prae caeteris superbientem, fratremque imbecillum contemnentem suae fragilitatis admoneat, vel potius singulos Galatas separatim, quorum unumquemque iubet respicere in suam fragilitatem. Verum in hoc genere Paulus artificiosissime individuum cum genere toto miscet, inquiens: Per gratiam, quae mihi data est, dico cuique existenti inter vos. Quasi dicat: Dico omnibus, dico singulis separatim, alloquendo alium post alium. Sic etiam Gal. 6, Si quis sibi videtur aliquid esse, cum nihil sit: etiam quasi singulos et omnes tangit.

Affectus, qui non tantum verbis in auditore cientur, sed etiam in loquente aut aliis proponuntur, ac quasi ostentantur, necessario auditorem movent, et sermonem quasi vivum efficacemque reddunt.

Vehementiam seu δείνωσιν in sermone Paulino notavit olim August. lib. de Doctrina Christiana 4. quem locum supra citavi. De eodam sic Erasmus super Rom. 8 annotat: Totum autem hunc locum Augustinus lib. de Doctrina Christiana 4, cap. 20 profert veluti exemplar orationis, quae vehementiam, hoc est δείνωσιν cum ornatu coniunxerit. Iucunditas enim orationis partim est in gradationibus, Praescivit, praedestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit: partim in similiter desinentibus et cadentibus, προώρισεν, ἐκάλεσεν , etc. rursus ὑπὲρ ἡμῶν: καθ' ἡμῶν : partim in eiusdem vocis iteratione, quam Traductionem vocant, cum in proximo exemplo ἡμῶν ἡμῶν , tum in contrariis, iustificat et condemnat: mors, vita: instantia, futura: altitudo, profunditas. Nam comparia et Asyndeta faciunt etiam ad δείνωσιν , quemadmodum et Interrogatio. Totus autem hic sermo percontationibus et interrogationibus scatet. Quod si quis distinguat acrimoniam seu contentionem orationis a granditate, qui tertius est apud Rhetores dictionis character, ad acrimoniam facit interrogatio, vehementior etiam adseveratione. Nam vehementius est, Quomodo etiam non cum illo nobis omnia donabit? quam si dixisset, Hauddubie et omnia nobis cum illo donabit. Hac enim fiducia manifestae veritatis sic urgetur auditor, quasi non habeat quod respondeat. Item acrius est, An tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, quam si simpliciter negasset. Ad idem faciunt Incisa, ab eadem dictione incipientia, sicut modo retuli, velut et in illo: Neque mors, neque vita, neque angeli, etc. Grandem autem orationem illa proprie reddunt, quod velut afflatus numine nihil humile loquitur, proponit enim magnifice: Scimus quod diligentibus Deum omnia, etc. Deinde totus sermo constat magnificis tum rebus, tum personis: Mors, vita, fortitudo, altitudo: Deus, Christus, ad dextram Dei, angeli, principatus, virtutes. Quin et illud magnificum, In his

-- 1036 --

273 omnibus ὑπερνικῶμεν : et, Certus sum enim: Quid unquam Cicero dixit grandiloquentius? Haec ille.

Est autem non tantum vehementia, granditas ac suavitas in hoc loco Pauli inde a, Quid igitur dicemus ad haec? sed etiam plenitudo, quam vocant, postquam enim in genere dixit, Si Deus pro nobis, quis contra nos? mox veluti sub dividendo incipit plene indicare, quomodo sit Deus pro nobis: quia nobis tum filium suum largitus sit, tum etiam omnia bona cum eo largietur: quia ille nos iustificet, quia filius eius sit pro nobis passus ac resuscitatus, quin et pro nobis ad dexteram patris intercedat. Exponit etiam eius Antitheton, Quis contra nos? quasi dicat: Nemo nos accusare, nemo condemnare poterit: et tandem, Quis nos separabit aut avellet a Deo?

Ad plenitudinem et illud Antitheton pertinet, Non pepercit filio, sed tradidit eum in mortem, addens finem, Pro nobis. Sic quoque recenset omnia ordine, filium esse datum, esse mortuum, esse resuscitatum, sedere ad dextram patris, et denique intercedere pro nobis: ubi quasi totam vitam et functionem Christi complectitur. Sic statim denuo proposita interrogatione, Quis nos separabit? mox plene omnis generis adversarios integre enumerat, idque repetita vice, nec tamen sine sinǵulari artificio. Nam voces quibus utitur, non casu aut fortuito, sed summa arte Spiritus sancti sunt collocatae. prima vox est θλίψις, ἀπὸ τοῦ θλίβειν , quod est frangere aut premere vehementius. primum enim res bene constitutae premi solent aut frangi: deinde augetur malum, et accedit στενοχωρία , hoc est angustia, ubi iam res in arctum contrahuntur, ut nescias, quod nam porro consilium capere, aut quo te convertere debeas. Accedit extrinsecus persecutio, quae homines amicis spoliat. Sequitur fames aut nuditas. homines enim, cum coguntur fugere, laborant inopia rerum necessariarum. Additur periculum, ut in vitae etiam discrimen veniatur. Et ne quid desit, adiectus est ad extremum gladius. Haec omnia, inquit Apostolus, non habent eam vim, ut persuadere possint electis, se a Deo non amari.

Est etiam ille locus Pauli 1 Corinthior. 4, tum grandis, tum vehemens, tum plenus: cuius haec verba sunt: Quid enim te diiudicat? Quid autem habes quod non accepisti? Quod si etiam accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Iam saturi estis, iam ditati estis, absque nobis regnum adepti estis. Et utinam sane regnaveritis, ut et nos simul vobiscum conregnemus. Arbitror enim, quod Deus nos qui sumus Apostoli, postremos ostenderit, tanquam morti addictos. Quoniam spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes per Christum: nos imbecilles, vos autem validi: vos clari, nos contempti. Ad hoc usque tempus et esurimus et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur: et incertis vagamur sedibus, et laboramus operantes propriis manibus. Male audientes, benedicimus: persecutionem patientes, sustinemus. Conviciis affecti, obsecramus. Velute excrementa mundi facti sumus omnium reiectamentum ad hunc usque diem, etc. Ubi sermo est grandis: primum, quia res sunt grandes, extrema nuditas generis humani, fastus Corinthiorum, et Apostolorum miseria. Verba quoque sunt grandia ratione significationis, Gloriaris, saturati, ditati, regnastis, Apostoli omnium miserrimi, morti addicti, spectaculum mundo, angelis et hominibus, stulti, prudentes, gloriosi, ignominiosi: et aliae, etc. Vehemens etiam oratio et ardens est, quia urget primum acribus interrogationibus totum hominem omni spirituali bono penitus spoliantibus et simul obiurgantibus, sunt vero tales interrogationes multo acriores simplicibus affirmationibus aut negationibus: deinde quasi sarcasmis quibusdam, Iam saturati estis, iam ditati estis, etc. postremo comparatione suae durae sortis ac militiae odiose premit Corinthios, quasi ipse tantus Apostolus multo duriorem sortem sustineat, ipsis multoque sit abiectior.

Plenitudo porro in eo est, quôd et verba et res multas congerit, ut Saturitatem, divitias, regnum: et contra opponit plenissimo sermone, varias tristissimas conditiones, quibus se esse oneratum queritur, posito primum genere mali, deinde variis eius speciebus, ac postremo denuo repetito genere. Genus aut summa est, initio Deus nos Apostolos extremos ostendit: postea recenset varias suas difficultates, ac postremo concludit: Reiectamentum omnium sumus usque in hanc horam.

Ad efficaciam sermonis repetitiones quoque referunt scriptores, inter quas illam Homericam habentem etiam Anaphoram, et sat Asyndetum celebrant, Nireus ex Symo adduxit tres naves: Nireus filius Aglaiae et Charropi regis: Nireus, quo non formosior alius, sub Ilium venit. Tales vero multae in sacris Literis reperiuntur: inter quas non est postrema illa Ioan. 1: Et verbum illud caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius: gloriam eius ut unigeniti a patre, plenum gratia et veritate. Ubi et ipsum verbum λόγος , aliquoties vel cogitatione saltem repetendum est, dum ei varia epitheta adduntur, et Gloriam eius bis iteratur, dum patefactio eius splendorque describitur.

Tale est quod supra recitavi ex initio 1 Epistolae Ioan. Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod manus nostrae palpaverunt. Verum de vi energiaque repetitionum in capite de Repetitionibus dictum est.

Variae omnino sunt formae efficacissimarum locutionum ac figurarum in sacris Literis, idque etiam in historiis, quae non possunt nunc a nobis recenseri. Exemplo sit vel illud unum Ioabi dictum ad regem Davidem, intempestive scelerati parricidae Absolonis mortem muliebriter lamentantem, cuius haec sunt verba: Ingressus ergo Ioab ad regem in domum dixit Davidi: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum. Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie, quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absolon viveret, et omnes nos occisi essemus, tunc placeret tibi. Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satis fac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum, quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et peius erit hoc tibi, quam omnia mala, quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens. Significantissime hoc dicitur, quod ille luctus cedat in acerbum dolorem, et summam ignominiam totius exercitus, quam ante oculos proponit, dum eam quasi in facie exercitus confusi et pudefacti depingit. Duplicantur item, aut etiam triplicantur

-- 1037 --

274 antitheses: Pudefacis optime de te meritos, qui vitam ac dignitatem tuam tuorumque servarunt: diligis odientes, et odisti diligentes: reipsa ostendisti, te non curare tuos principes et milites. Summa, si Absolon superstes esset, omnium nostrûm exitium vitamque ei largireris: tanta est tua dementia, iniustitia, aut perversitas. Sequentia quoque valde imperiosa et minacia sunt, ut non immerito alibi David dicat: Graves estis mihi filii Zeruia.

Ad vehementiam vel efficaciam sermonis sacrarum Literarum, illud quoque referre omnino possis, quod non tantum verbis mire emphaticis, sed et rebus ipsis loquuntur. Quod aliae linguae non perinde faciunt crebro ac potenter. semper enim res ipsae vividius quiddam potentiusque sunt quam verba: quandoquidem haec quidem signa tantum ac umbrae sunt, illa vero res vere, suaque natura existentes. Huc referre possis omnes typos veteris Testamenti, in quo non tantûm illa sacra, ritus, victimae ac tabernaculum, sed et personae ipsae, earumque varia facta, casus et conditiones, quin et regiones ipsae ac civitates rerum, novi Testamenti picturae ac umbrae sunt, sicut Paulus testatur: Omnia quae illis acciderunt nostros typos fuisse, ac propter nos erudiendos monendosque facta esse, 1 Cor. 10. Sic Christus discipulis Ioannis quaerentibus, an sit Meschias, magis rebus factis, ibi statim multis miraculis, quam verbis respondet. Talis quaedam species realis locutionis videri potest illa legati Rom. initio secundi belli Punici Carthaginensi senatui bellum ac pacem in sinu togae ostentantis. Sic Tuscus tristia responsa legatis daturus, atrox aliquod cruentumque exemplum caedis alicuius eis proponit ante oculos, aliquando etiam capita cruenta in mensam edentibus mittit.

Talia sunt etiam tum visiones ac imagines rerum futurarum, promissionumque ac minarum Dei propositae, aut solis prophetis, aut etiam omnibus hominibus: item illa prodigiosa opera prophetarum, quibus futura depinxerunt. Huc referre possis etiam Sacramenta, quae sunt quaedam visibilia ac realia verba, ut ea Augustinus vocat. Hoc modo tota rerum natura inducitur, nos docens de Deo et vera pietate, Rom. 1, Act. 14 et 15, Sic bos et asinus nos docent agnoscere Dominum, et hirundo ac grus, quin et ficulnea teneritate corticis, ac productione foliorum nos monet observare tempus visitationis.

Huc referre possis omnes allegorias et parabolas: ubi itidem res aliquem in theatrum scholamve inducunt, ut sint nostrae magistrae. Sicut Christus iubet nos discere parabolam a ficu, et Salomon nos iubet adire scholam formicarum.

Huius quoque generis est, quod saepe rebus mortuis, affectus, mens ac sermo tribuitur. de quo genere dixi in Prosopopoeia et Ethopoeia. Sic quoque dicitur sanguis Abel clamare in caelum, Gen. 4. et mortuus Abelloqui dicitur. Sic peccata Sodomae clamant in caelum. Sic et merces messorum intercepta clamat, Iacob 5. Facit hoc etiam ad evidentiam.

Varia omnino sunt huius generis exempla, cum Scriptura nobis non tam verbis quam rebus ipsis loquitur. Quale est etiam quod Christus maledicit sterili ficui, indicans Israelitas esse et fore sterilem ficum. Idem eiectione ementium ac vendentium, pollicetur spiritualem Ecclesiae repurgationem. Sic sanatione corporalium morborum pollicetur spirituales sanationes. Ieremias videt duos corbes ficuum bonarum et malarum, significantes duas partes Iudaeorum.

Quae omnes dicendi rationes tum grandes sunt, tum efficaces, tum denique etiam in oculos incurrunt, seu evidentiam faciunt. Atque hisce dicendi rationibus Scriptura alias omnes linguas longissime superat: veteribus tamen valde usitatum fuit, tum in brevi dicto, tum et in longa oratione realibus istis locutionibus uti. Hinc sunt parabolae, allegoriae, similitudines, apologi et aenigmata.

Dicetur mox in capite de Evidentia, res etiam eo modo magis ante oculos exhiberi, cum fiunt operosae, seu quasi in motu ac vita proponuntur. Idem etiam hîc dici posset, quod sermo est vehementior, cum res vivas ac efficaces, seu agentes producit: sicut Homerus sagittas volantes, et vulnerare cupientes, et Sisiphi lapidem impudenter tuentem deorsum, quae exempla Aristoteles celebrat. Sic Psal. 91, terribilior fit descriptio pestis, dum infesta circumvagari, volitare ac grassari diu ac noctu pingitur. A peste perambulante in caligine, a flagello grassante in meridie.

Sic Psal. 2 significantius pingitur furor persecutorum, dum veluti coram sistuntur concursantes, frementes, et horrenda blaterantes contra Dominum et Christum eius: et vicissim Dei severitas potentius monstratur, dum dicitur ridere, et quasi suo ore coram eis respondens inducitur. Sic in superiore Psalmo, Qui sedet in latibulo altissimi, et alis suis proteget te, et sub pennis eius fiduciam habebis, omnia operosa monstrantur.

Sic multo fiunt significantiores ac potentiores voces aut res, cum per suos effectus denotantur: ut quanta sit atrocitas talis pestis, et contra quanta vis praesidii divini, praedicto Psal. 91, per effectus indicatur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia e dextera tua, ad te autem non appropinquabit. Ubi maxima vis efficaciae istius mali indicatur, cum tam multi intereant: conduplicatur autem energia aut vis sermonis, quod non solum tantus effectus ei malo tribuitur: sed etiam quod proxime ad nos illi tanti tamque atroces effectus ac clades ponuntur, nempe tam tetra strages, tam infinitorum hominum, ad latus ac dexteram nostram, circaque patratur. Ex eodem etiam vis protectionis divinae apparet, quod in tanto tamque vicino et iam nos contingente periculo, soli tamen, pereuntibus tot impiis, veluti ex medio incendio servamur.

Sic Psalm. 2 et 110, potentissima vis imperii Meschiae indicatur per illos effectus, quod adversarios suos tanquam vas figuli comminuet: quodque vulnerabit regum capita, et late omnia complebit cadaveribus.

Sic etiam vis victoriae Christi potenter per id exprimitur, quod mox plurimos subditos, habebit, qui enim promptissime colent: ut solent circumquaque civitates ac gentes magna festinatione post magnam victoriam ad victorem confluere, eique sese dedere, et promptissime imperata facere Alexandro post duas strages Darii.

-- 1038 --

275 Sic Christus per effectus magnitudinem calamitatum indicat, dum multipliciter summam necessitatem celeris fugae denotat, dicens: neminem tunc debere ullam moram trahere, ut vel ex agro domum recurrat, vel etiam solum ex tecto in eam descendat aliquid necessarii inde secum accepturus: eoque fore etiam tunc tristem conditionem praegnantium et lactantium, quae minus sunt expeditae ad fugam, sicut et eorum quos necesse erit vel hieme vel in sabbato inde fugere.

Sic Paulus 2 Cor. 1, per suam desperationem tanquam effectum, magnitudinem crucis depingit. Sic saepe prophetae amplificant cladium magnitudinem, quod eis qui eas modo audierint, ambae aures tinnient, quodque videntes sibilabunt, et caput movebunt, et quod tantum auditus talium tremorem incutiet: item quod fient attoniti, quod prae metu ac moerore contabescent: item quod erunt veluti ebrii et veluti parturientes, ac denique quod petent a montibus et rupibus ut se obruant: cum Psalm. 42 et 80 lachrymae dicuntur afflicto panis fuisse, aut lectum suum illis rigasse. Psal. 6, tum vehemens sermo est, ostendens ingens malum ex effectu, tum etiam ante oculos rem proponit. Usitatissima igitur est ista orationis acrimonia in sacro volumine, ut res bonas vel malas in actu motuve proponat, vel etiam eas per suos potentissimos effectus depingat.

Ad acrimoniam aut efficacitatem orationis, illud quoque vel in primis eruditi referunt, ut sit potentibus argumentis referta. argumenta enim arma neruosque orationis esse, recte Rhetores dicunt: praesertim vero Epicheremata huc referunt, quae dicunt esse syllogismos habentes maiorem ac minorem confirmatas. Hoc vero genere laudis excellit Scriptura, praesertim novi Testamenti, ac in primis Pauli, qui non solum refertus est manifestis rationibus aut probationibus, sed saepe etiam singula eius verba, sua eaque praevalida Enthymemata habent, si modo recte expendantur. Quare si quis sacrum sermonem diligenter expenderit, nihil profecto reperiet eo nervosius.

Illud quoque admodum illustre exemplum efficaciae sermonis sacri est, quod aliquando speciem aut partem vehementer in oculos incurrentem et moventem pro toto genere ponunt: ut cum Christus Matth. 5, vult ostendere Deum extreme flagitare, ut omnis generis offensiones ac inimicitiae quam primum deponantur, et laesus frater protinus placetur, duos speciales casus proponit: alterum, quod cum iamiam vis offerre sacrificium tuum ad altare, tamen Deus iubet te illud sacrosanctum opus differre, et prius adire ac placare laesum fratrem: alterum, quod sicut experientia doceat, nihil esse utilius, quam quamprimum convenire cum adversario: sic nihil sit utilius, quam protinus reconciliari cum fratre, et deponere omnes inimicitias. Hi duo quasi speciales causas multo rem efficacius proponunt, quam si in genere Dominus disservisset de deponendis inimicitiis. Tale quid est, quod non raro animam, caput ac cor pro homine ponunt.

Περὶ τοῦ πρὸ ὀμμάτων ποιεῖν : SEU De evidentia aut subiectione sacrarum Literarum.

Verissime ab Horatio dicitur: Segnius irritant animos demissa per aures, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator, etc. Quare cum omnis oratio in hunc finem sumatur, ut audientem legentemve et instruat et promoveat: solet magis laudari is sermo, qui res quasi ante oculos spectandas proponit, quam qui veluti procul remotas tantum audiri facit. Neque tamen talis sermo solum animum movet, sed etiam res ipsas feliciter illustrat, dum eas veluti coram spectandas contemplandasque proponit, atque ita veluti intuitivam quandam noticiam (ut scholae loquuntur) efficit. De hoc genere sermonis disserit Aristot. Rhet. 3. cap. 14, idque uti fiat docet, et Homerum huius virtutis nomine laudat.

Sane sacrae Literae in hoc genere multos alios scriptores superant: praestant vero hunc effectum multis modis, quorum aliquos recensebimus, ut eo melius hoc genus sermonis etiam ab imperitis agnoscatur.

Primum igitur res abditas in lucem cognitionemque hominum proferunt, cum internas animi qualitates, habitus aut motus externorum effectuum aut gestuum vocibus exprimunt: ut cum amare aut curare aliquem aliquid, per respicere, intueri, accedere, amplecti, ante se habere, fulcire, manuducere significant. Illuminare vultum suum super aliquem, est laeta facie eum intueri: quo declaratur amor ac favor eius erga illum.

Contra iram exprimunt per Avertere faciem, nolle respicere. Aliquando tamen et per intueri, ut cum vultus Domini contra facientes malum, Psal. 34.

Sic laetum animum, per laetum serenumque vultum: ac erectum caput et faciem, per exultare, iubilare, ridere, gloriari, canere, psallere, tripudiare, quin et festum agere, convivari, splendide indui, coronari et iungi exprimere solent. Contrariis vocibus moeror animi depingitur: ut est indui sacco, incurruum incedere, et similibus. de quibus in capite de ieiunio et Synecdochicis poenitentiae descriptionibus, plenius disseretur.

Confusus animus rebus adversis per erubescentiam, per non audere homines respicere, eisque non respondere, indicatur. Hinc illae locutiones: Qui crediderit, non confundetur: Spes non confundit: Pudefiant hostes mei, non ego. Sperantibus enim inse, Deus dat successum, felices exitus, et liberationes. Unde est laetus tranquillusque animus, unde etiam hilaris et gravis vultus.

Sic admodum significanti evidentia dicit Ioabus iratus ad Davidem lugentem mortem Absolonis: Confudisti hodie vultum omnium servorum tuorum, etc. Sic spes ac expectatio animi per externos gestus indicatur: ut, Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, sic oculi nostri ad te, donec miserearis nostri. Alius dixisset: Sicut ancillae servae pensum et demensum, victum et amictum expectant tantum a sua domina: sic nos a te Deus omnia bona nobisque necessaria et salutaria, a te solo expectamus. sed altera locutio motum solicitudinemque animi coram spectandam proponit. Hoc modo per illum

-- 1039 --

276 externum gestum saepissime animi spes expectatioque indicatur in sacris Literis.

Tale est verbum Paulinum ἀποκαραδοκία , qua voce exprimitur gestus aliquid alicunde solicite expectantium: sicut si parvi liberi matrem alicunde venturam expectant, solent caput exerere, et oculos eo versus intendere, veluti longius certiusque prospecturi et visuri, num mater iam veniat. Sic David Psalm. 119 inquit: Defecerunt oculi mei ad verbum tuum dicendo, Quando consolabitur me? Solent enim pii mentis suae oculos intendere in promissiones Dei, veluti in penu quoddam aut promptuaria, tanquam beneficia liberationesque Dei inde expectantes et accepturi: sicut Isaacus prodibat foras, spectaturus an iam sua dulcis sponsa adventaret.

Quin etiam aliquando interna verba cum externis vocibus aliquanto violentius coniungunt, ut modo res magis innotescat, et quasi cernatur. Tale est diligere verbis, aut diligere opere, percutere ac occidere lingua: Lacerate corda vestra, non vestimenta vestra: Interna vestra sunt plena rapina.

Secundo, fit talis rerum in apertum protractio aut illustratio, cum vel Metaphorae vel voces rerum externarum quoquo modo coniunctae internis pro eis ponuntur, ut videre et audire ac olfacere. Item gustare, pro intelligere: quod in omnibus linguis fit. ut, Videte et gustate quam suavis est Dominus: pro, fide cognoscite, ac experimini. Adiungatur hisce illa vocula, Ecce: qua saepissime prophetae utuntur, veluti coram totam rem demonstrantes. Ut, Ecce dies venient. Ecce me, ubitu es? Haec est requies. Ecce, tu es Iudaeus, etc. Rom. 2.

Tertio, sicut philosophicae disputationes et omnia in genere ac thesi et sine circumstantiis proposita, quasi de communi hominum conspectu remota esse, ac veluti dormitare videntur: ita contra Scriptura suas disputationes personis, idque coram astantibus tribuit, dum vel docenti vel audientibus eas circumponit, ut nos vel vos peccatores aut redempti, aut servandi, aut puniendi. de qua monitione mox in Efficacia dicetur.

Quarto, res ante oculos proferuntur non sine quadam picturae dulcedine, cum res brutae, ut rationales producuntur, eisque sermo de rebus tribuitur. quale ferme est illud Isaiae: Cognovit bos possessorem, et asinus praesepe domini sui. et: Hirundo ac ciconia novit suum tempus.

Quinto, cum voces magis in noticia versantes, ponuntur pro aliis a noticia remotioribus: ut est, dici, nominari, celebrari, pro esse. ut 1. Cor. 5, Talis scortatio inter vos auditur, qualis nec inter gentes quidem nominatur. Ubi audiri, pro esse, voce minus in cognitione versante, ponitur. Sic nomen aut nomina, pro rebus aut personis ponuntur.

Huc referre possis totam illam regulam, quod interdum vocabula sermonis ac cogitationis pro rebus ponantur.

Sexto, fit subiectio sub oculos, cum res mortuae ut vivae producuntur, ut fit in Prosopopoeiis. Psal. 114: Vidit mare, et fugit, et Iordanus rediit retrorsum. Montes exilierunt ut arietes, et colles ut agni ovium: cum tota rerum natura piis congemiscit expectans cupide liberationem. Sic cum caelum ac terra audire, loqui ac testari iubetur. Isa 1. Deut. 32. Sic in Psal. 85. Misericordia et veritas veluti duae quaedam puellae sibi mutuo obviasse, et iustitiam ac pacem sese invicem amplexas exosculatasque esse: praeterea iustitiam de caelo perspexisse, et veritatem de terra succrevisse, dicuntur. Tales sunt plane innumerae Prosopopoeiae in sacris Literis, ut cum etiam membris contentio aut consensio tribuitur, Rom. 12, et 1. Cor. 12. Aut cum Abacuc dicit, lapidem de pariete clamare, et laquear de tabulato testari.

Saepissime dicitur gladius devorare aut comedere, qui et repleri ac impinguari legitur gladius sanguine, et terra inebriari ac impinguari sanguine et pinguedine occisorum, Is. 34. Sic Ierem. cap. 47, et clamat: O'mucro Domini, usquequo non quiescis? redi in vaginam tuam. Sic: Mittam gladium post eos, et fugiam a gladio persequente. Sic superius dixi. Homerum sagittae cupiditatem sauciandi tribuere. Sic fit evidentia, cum mortui loquuntur: ut cum Assyrium tyrannum excipiunt mortui in inferno insultantes ei. Sic cum regina Sabba, Ninivitae et alii dicuntur litigiaturi cum Iudaeis in extrema die, et cum dives epulo colloquitur cum patre Abraam.

Septimo, exempla externorum factorum, rerum ac personarum sistunt sermonem ante oculos, nam ea cum per sese res externae sunt, tum et alioqui celebres ac illustres, utpote ex caeteris tanquam praecipuae, selectae, et alioqui multum iactatae. Sic saepe alluditur ad sacrificium et sanguinem Abel, diluvium, incendium Sodomae, et tam multa facta ac miracula eductionis ex Aegypto. Sic securitate ante diluvium, pingit Christus securitatem et profanitatem ultimi seculi.

Octavo, eadem virtus orationis praestatur, cum res quietae fiunt operosae ac efficaces. ut Psal. 12, Cum exaltantur ventres aut improbi, circumquaque ambulant impii. id est: Gubernantibus tyrannis, crescit simul, et etiam omnia in sua potestate habet factio impiorum. Evidentius vero est quod dicit, Circumquaque ambulant. Sic Psal. 8 pro piscibus maris additur, Qui transeunt semitas maris.

Nono, cum Metaphorae sumuntur a rebus valde notis ac usitatis, et in oculos incurrentibus: ut cum aliqui rebus secundis dicuntur plantari, aedificari, vivere, florere, crescere, radicari, fructificare: et contra in adversis iacere, prostrati esse, fracti, contriti, arescere, destrui, evelli, marcescere, arescere, nigrescere. Sic peccata rubere ut coccinum, et albescere supra nivem, et similia. Gladius pertransibit animam tuam: gladius in ossibus meis. Manus Domini est adhuc extensa. Sic cor lapideum, adamantinum, cervix et nervus ferreus, frons aerea. Tale est illud: Tota die expandi manus meas ad populum rebellem et contradicentem. Sic sitientes et esurientes, pro aliquid avide expetentes. Sic sanguis Christi lavat nos ab omnibus peccatis, et laverunt vestes suas in sanguine agni: et cum laverit Dominus sordes filiarum Zion, et sanguines Ierusalem amoverit. Manus vestrae sanguine plenae sunt: ambulare, stare, sedere cum impiis aut in cathedra pestilentiae. Tale est Eliae: Cur vos claudicatis in utrunque latus? id est, animo vacillatis, modo Baalum, modo Iehovam colentes. Item contrarium Paulinum ὀρθοποδεῖν , recto pede incedere ad veritatem Evangelii: et Psalmorum, labi, aut nutare vel contra stabiliri pedes alicuius, eos stare in loco lubrico aut firmo, etc. Roman. 2, Gentes ostendunt opus legis scriptum esse in cordibus suis: ubi tria externarum rerum, et ante

-- 1040 --

277 oculos versantium vocabula sunt, ostendere, opus, aliquid scriptum esse: quae in oculos incurrunt.

Decimo, fit evidentia, cum similitudines elegantes, ac in oculos incurrentes adhibentur: ut colligere aliquos sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et cum pius confertur cum arbore irrigua et virente ac fructificante, Psal. 1, et Ierem. 17. Contra impius cum stramine a vento propulso, et cum myrica in locis arentibus. Tale est illud Isaiae: Omnes iustitiae nostrae sunt sicut pannus menstruatae: quod rem foedam et abominandam profertante oculos. Sic impiorum cogitationes et opera sunt aut telae aranearum, aut ova basilisci, cum tota explicatione, Is. 59. Sic cum Christus pingitur per germen de veteri trunco Iesse erumpens, et intermortuam illam radicem populum ac totum genus humanum instaurans, et ad pristinum vigorem revocans. Sic cum eius regnum pingitur per felicem rerum externarum politiaeque statum, per pacem, per opulentiam, per abundantiam omnium rerum utilium ac suavium: omnia quoque dicuntur virere ac florere, omnia esse irrigua, omnia plana: colles deprimi, valles elevari, omniaque noxia animalia esse placida.

Similitudine floris aut etiam graminis primum elegantis, mox subito evanescentis, pingitur hominum fragilitas, Psal. 103. et impiorum superba potentia mox funditus interiens, confertur cum lauro virente, et mox penitus succidenda, Psal. 37. Ita hypocritae conferuntur cum sepulchris dealbatis, aut cum parietibus dealbatis: et inanis impiorum securitas, cum ruinoso pariete incrustato.

Sic peccatorum remissio evidenter pingitur nubis aut nebulae abolitione, proiectione aliquarum rerum in profundum maris, aut post tergum, aut tam longinqua remotione, ut est Occidens ab Oriente. Talibus Metaphoris aut Similitudinibus ita coram sistitur Isa. 53, persona Christi in sua humiliatione ac passione, ut spectare te eum tuis oculis putes. Tales illustres ac evidentes similitudines sunt innumerae in Sacris literis. Summa, totum caput de Simili huc referre possis.

Hisc vicina sunt valde nota proverbia, ac eandem vim orationis praestant: ut sunt, Canis redit ad suum vomitum: Sus ad volutabrum: Qua mensura mensi fueritis: Modicum fermenti inquinat totam massam: Si sal infatuatum fuerit, etc. Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadit: Ante caecum pone rescandalum: Caeco esse oculum: Habentem in oculo trabem, alteri obiicere festucam: Qui parce seminat, parce metet: Qua mensura mensi fueritis, eâdem metientur vobis: concutient eam, in sinum vestrum infundent eam: Medice cura teipsum: Sepulchra dealbata: Paries inclinatus: Baculus harundineus: Ruinosum murum calce linire aut incrustare.

Duplicatur evidentia, Psal. 114, Quod non tantum vivae animalesque actiones tribuuntur mari rubro fugienti, et Iordani retrocedenti, ac montibus et collibus exilientibus: sed etiam eis additur notissima et elegantissima similitudo: quod sicut praepingues arietes, agnique et hoedi solent cursitare et saltitare prae nimia lascivia ac pinguedine: ita illi quoque subsilierint exeunte Israele de Aegypto, et Domino terribili specie omnia concutiente.

Undecimo, Dialogissmus valde coram rem actionemve exhibet, ut Isa. 63: Quis est iste qui venit de Aedom, rubricatis vestibus, etc. Ego loquor in iustitia, et potens sum ad salvandum. Quare rubrum est vestimentum tuum, etc. Torcular calcavi solus: ubi cum Dialogismo etiam est Prosopopoeia et Hypotyposis elegantissima. Sic, Quare ieiunavimus, et non aspexisti? Et in Psalmo: Quis est iste rex gloriae? Sic subinde in Evangelicis et propheticis narrationibus sermo Christi et prophetarum, Apostolorum et adversariorum ita recensetur, ac si iam coram colloqui audirentur: ut colloquium Christi cum Nicodemo, Samaritana, cum matre in nuptiis Canae, cum Cananea, et aliis innumeris adductis coram ipsis personis recensetur. Sic et Paulus suum certamen cum Petro veluti coram depingit, dicens: In FACIEM ei restiti CORAM OMNIBUS, ET DIXI: SI TV cum sis Iudaeus, ethnice vivis, etc.

Huc recte ille Hebraismus referri potest, quod narrantes aliorum sermones aut colloquia, non oblique, ac in tertia persona ea recenseant: ut plerunque Latini, sed directe, ac in prima aut secunda. Sic Moyses Gen. 20, colloquium Dei cum Abimelecho recenset: et ipse Abimelechus porro Abrahami dicta ad se: Annon ipse mihi dixit, Soror mea est: et ipsa quoque dixit, Frater meus est: ut in historia introducatur colloquium in colloquio, sitque duplicatus Hebraismus. Latinus dixisset: Annon ipse mihi dixit, quod Sara esset sua soror. Et ipsa quoque affirmavit, Abraamum esse suum fratrem. Verum magis incurrit sermo in oculos, cum ipsimet coram loquentes producuntur. Sic Genes. vicesimosecundo , in simplicissima narratione Abraami volentis offerre filium, res ipsa ante oculos proponitur rum colloquio Dei ac angeli cum Abraamo, tum Abraami cum servis et filio, tum exprimendo singulas actiones: Surrexit mane, instravit asinum, concîdit ligna, accepit famulos, profectus est, vidit montem, accessit propius, iussit ibi manere servos, ascendit, locutus est cum filio, perveniens in locum, aedificavit altare.

Duodecimo, ante oculos rem proponit etiam plenior rei expositio, cum causae omnes, item variae circumstantiae eius accurate exponuntur: cum item antecedentia et sequentia simul recensentur, et ipsa quoque cognoscenda res, aut totius negocii pars clarius evolvitur, et apertis significantibusque verbis copiose illustratur et depingitur, ut modo in narratione Abraami sacrificaturi filium audivimus, omnes actiones minute connumerari. Sic Psal. 7 singula accuratius enum erantur, evaginare et acuere gladium, intendere arcum, superimponere sagittas, fabricare tela, etc. ut Deus puniens plane ante oculos ponatur. De qua sermonis figura μεστώσει aut plenitudine locutionis dicetur.

Sic saepe in Evangelistis locus, tempus, personae et occasiones indicantur.

Matth. 5 plena subiectio sub oculos hisce verbis exprimitur: Cum vidisset autem turbam, ascendit in montem: et cum ipse consedisset, adierunt eum discipuli eius: tunc aperiens os suum docebat eos, dicens. Omnia illa faciunt evidentiam, videre turbam, ascendere in montem, sequente nimirum pene tota turba, ut veluti quaesita forma theatri, de superiore loco auditoribus concionaretur: discipuli autem ut familiariores

-- 1041 --

278 propius accedunt. Considens igitur ipse, compositaque tota multitudine aperit os, ac docet eos, dicens. Rem totam actionemque illam simplicissima et simul aptissima pictura tibi ante oculos exprimit.

Non parum etiam ad exprimendam repraesentandamque rem aut actionem facit, quod crebro Participiis aut verbis Praesentibus utuntur pro Futuris aut Praeteritis. ut 1 Corinth. 5, Scimus quod filius Dei ἥκει , venit, in praesenti: pro, iam advenit. Sic Samaritana ait: Scio quod Meschias ἔξρεται , venit. Sic saepe in Participio praesenti Meschias δ' ἐρχάμενος , veniens: id est, qui debet venire. Sicut Baptista iubet suos discipulos dicere Christo: Tune es ille adveniens, aut alium expectare debemus? Iohann. primo , Impostores negant Christum venientem ἐρχόμενον , in carne, id est venisse. Quae enim in Praesenti dicuntur, quasi ante oculos sistuntur: at quae in Praeterito aut Futuro, ea veluti ex oculis nostris removentur.

Duodecimo, huc referre queas illas notissimas et frequentissimas Scripturae locutiones, quod flagitando veram animi bonitatem ac obedientiam, praestationem externarum actionum potissimum urgeat, dilige proximum, obedias Deo, fac hoc, fac illud.

Sic etiam cum vult pingere internam animi perversitatem ac inobedientiam, externas pravas actiones ei obiectare solet: nimirum, ut ostendat illos pessimos effectus non nisi ex pessimo cordis thesauro provenire. Sic saepissime vera aut falsa animi pietas aut poenitentia non aliter ac bona malaque arboris indoles per externa conspicuaque folia et fructus depingitur. Haec enim sunt cuivis nota, et cerni possunt, illa non item.

Sic Ioannes in sua prima Epistola , depingit vere pium ac impium, per verba actionum, idque praesentis temporis: Qui ex Deo est, non peccat: qui ex diabolo est, peccat.

Multo vero etiam evidentiori nota et magis in oculos incurrente pingit Christus suos, cum ait: Oves meae vocem meam audiunt. Qui ex Deo est, verbum Dei audit: ideo vos non auditis, quia ex Deo non estis. Ubi verbum Audire, non tantum actionem significat, sed et in praesenti ponitur: nec tantum praesens actio proponitur, sed et talis, quae in currat in nostros sensus. cernimus enim, et veluti palpamus hanc notam piorum, et impiorum, qui'nam assidue ac cum oblectatione versentur in verbo Dei, idque discendi et simpliciter illi obediendi causa: qui vero contra et plane abhorreant a sacris Literis, vel eas tantum ideo discant, ut inde ad contentiones instrui, et aliquid excerpere queant, quo male detorto contra veritatem abutantur. Illa quoque in eo Christi dicto evidentia est, quod similitudo ducta est ab ovibus sui pastoris vocem agnoscentibus et sectantibus.

In hoc vero studio evidentiae ac repraesentationis verborum activorum, nihilominus illud sciendum est, quod talia verba non tam active de praesenti actione, quam habitualiter de continuata natura aut proprietate accipienda sint: Qui ex Deo est, non peccat, nempe non tantum iam praesenti ac externa actione, sed etiam interna et simul perpetua proprietate et vita.

Evidentem rem facit, cum externa aliqua opera sermoni adhibentur: ut cum Deus educit Abraamum, et iubet enumerare stellas caeli, postea promittit tam numerosum semen. Hoc est rebus loqui, ut supra dixi. Cum Saul discerpit suos boves, eorumque frusta per totum Israelem circumferri iubet, sicque se discerpturum inobedientes minatur. Sic sunt sacramenta, ut sicut lavaris exterius hac aqua, et sicut reficeris hoc vino et pane: sic et passione Christi interius.

Sic saepe prophetis in visionibus adiicit Deus externas aliquas picturas: ut Ieremiae baculum amygdalinum, et ollam bullientem. Huc referri possunt et illa prodigiosa prophetarum externa opera: ut cum Ieremias gestat catenam, aut cum Ezechiel vel oppugnat aut obsidet sculptam Hierosolymam, vel perfosso pariete simulat nocturnam fugam: illa enim omnia rem significatam quasi ante oculos repraesentant. Huius generis sunt etiam propheticae picturae, ut sunt Apocalypticae: sic Homerus et Vergilius inducunt regem affirmantem, adhibita similitudine rei praesentis ac visibilis, Quam certo hoc sceptrum nunquam revirescet, tam certo istud erit verum quod iam affirmo.

Summa, saepe Scriptura suum sermonem veluti in comicum quendam actum a totius mundi theatro spectandum producit, cuius ipsius consuetudinis est prorsus illustre exemplum Psalm. 2. Ibi enim plane admirabile huius evidentiae specimen profertur: ubi veluti ante oculos res quasi in theatro comoedia repraesentantur: primum enim prodit Psaltes, veluti prologus quidam, et pauca praefatur, ac mox producit aliam personam post aliam, suam sententiam coram omnibus serio et quasi minaciter proponentem.

Primum enim Psaltes summatim rem complectitur, narrans impios, praesertim potentes, atque adeo totum mundum bellare contra Deum et Meschiam, sed id non tantum iniuste, verûm etiam frustra infelicique eventu.

Postea producit ipsos impios satrapas cum suis aulis et turbis, minaciter et scelerate conspirantes, sese invicem hortantes et dicentes, se dissipaturos esse regnum Christi, Disrumpamus vincula eorum, etc. Hinc denuo Psaltes interloquitur, ostendens, quod Deus pater ad illos ipsorum impios furores rideat, eumque respondere dicit, Ego unxi regem meum super Sion, nec patiar ullo modo regnum eius dissipari.

Tertio producit Psaltes ipsum regem Meschiam, Deique filium, dicentem, Narrabo decretum Domini, etc. qui ibi veluti omnibus inspectantibus et audientibus profert, recitat et exponit humano generi totum diploma traditi a patre sibi regni et promissorum successuum tristissimarumque poenarum, quibus omnes inobedientes horribiliter pessundabit, inquiens, Dominus dixit ad me, filius meus es, etc.

Postremo, veluti peracta illa theatrica rei ipsius repraesentatione, amotisque omnibus totius actus personis, Psaltes aut prologus denuo in publicum prodit: concludensque totam actionem, monet omnes homines, quid ipsi ex ea lite, tragoedia aut actione trium illarum personarum discere debeant, et quomodo

-- 1042 --

279 sese gerere erga istum novum regem, quidve tum mali recusantibus subiectionem, tum boni subiicientibus sese illi certo expectandum sit, inquiens: Nunc igitur reges sapite, et erudimini principes, etc. Beati omnes, qui confidunt in eo.

Hanc subiectionis aut evidentiae vim, in sermone praestant hypotyposes cum primis, prosopopoeiae, topographiae, prosopographiae, pragmatographiae, imagines, similitudines, parabolae: tum porro typi, allegoriae, fabulae, mimeses, allusiones, apostrophe praeterea, interrogationes, exclamationes, epiphonemata, admirationes, dialogismi, occupationes, antypophorae, et complures aliae figurae: ut cum Psal. 12, minatur vates impiis, alludendo ad illam terribilem speciem Sodomitici exitii: Pluet super impios laqueos, ignem et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

Sic saepe alias Deus minatur futura mala, alludendo ad speciem suam visam in monte Sina, aut alludendo ad diluvium, aut poenas Aegyptias, et submersionem Pharaonis. Illa enim, quia nota sunt omnibus, et simul maiestatis plena, incurrunt in auditorum oculos, atque ita secum etiam illa nova vel futura, de quibus nunc sermo habetur, in auditoris animum potentius inducunt aut infigunt. Verum de singulis hisce figuris in tractatu Troporum et Figurarum dictum est.

Huc etiam multos pleonasmos et leptologias referre possis: ut, Levare oculos, et videre: aperire os, et loqui dicendo, etc. Levare vocem, et clamare: surgere, et abire. 1 Ioan. 1, Quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt.

Phalereus dicit repetitiones sistere ante oculos, et praesertim verba ficta, quia rei naturam imitentur: quale est apud Paulum, Cymbalum alalazon tinniens, a sono fictum. Talia sunt valde multa in Hebraea lingua, quae maximo studio ipsarum rerum naturam sectatur, ad easque sese attemperat tum in singulis nocibus, tum et in tota oratione.

ΠΕΡΙ ΜΕΣΤΩΣΕΩΣ , SEU DE PLENITUDINE STYLI.

Plenitudinem μέστωσιν , aliqui ad schemata, aliqui ad genus dicendi referunt: ea est, cum res plane, quantum omnino desiderare possis, exponitur. Id vero non raro fit, vel partium aut specierum enumeratione, vel causarum explicatione, vel circumstantiarum recitatione, et totius omnino ideae aut speciei pictura. Quin et Antitheseos additiones, declarationes ac illustrationes ad plenitudinem sermonis pertinent.

Talis sermonis exempla multa possis in sacris Literis reperire, ut est illud Paulinum Rom. 1, Vani facti sunt in ratiocinationibus suis, et obtenebratum est insipiens cor eorum: cum sese profiterentur sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam immortalis Dei in similitudinem imaginis, etc. Hîc tum verborum copia est, tum ter generalis sententia repetitur, Vani facti sunt, obtenebratum, stulti facti: mox per species plene exponitur, quomodo sint vani et stulti facti, et quomodo gloriam Dei commutaverint, et quomodo tandem sint etiam puniti a Deo reprobo sensu, et horrendis sceleribus.

Sic capite secundo post verba, Ecce tu cognominaris Iudaeus, et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo: plene ac copiose exponitur hypocrisis Iudaeorum, qua et simulant, sibique ipsis persuadent se esse pientissimos, et contra revera intus et in corde sunt impientissimi. Qua expositione non tantum res ipsa plene agnoscitur, sed etiam ipsi rei veluti obruuntur et submerguntur suis criminibus.

Sic cap. 3, Non est iustus, ne unus quidem, non est qui intelligat, etc. Sequitur plena descriptio corruptionis humanae, enumeratis etiam partibus vitae: ut noticiae cogitationum, sermonis, actionum, aut operum, pedum, et viarum.

Tale pleni sermonis exemplum est etiam in descriptione Evangelicae iustitiae Dei, quae mox consequitur ibidem per omnes causas circumducta, additis etiam alicubi declarationibus. Consimili plena oratione, idque per Antithesin exponitur etiam fides Abrahae cap. 4 Rom. dum plene et perspicue docetur, quod impedimenta fidei causasque secundas, cum promissione Dei pugnantes, non consideraverit: et contra copiose ostenditur ipsius viva solidaque fides, promissioni Dei adsentiens.

Huc referre possis etiam locum Rom. 8, Quid igitur dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Quam sententiam mox prolixe evolvit, et aliquoties repetit valde significantibus verbis. de quo loco in capite de Vehementia sermonis agitur.

Ad hoc genus sermonis referre queas et illam grandem exclamationem Pauli Rom. 11 in fine: O profunditatem divitiarum et sapientiae Dei, etc. Eadem enim exponit et urget sequentibus esse profundam, esse inscrutabilem ac impervestigabilem, neminemque eam pernovisse. Item illam copiosam et quasi redundantem descriptionem officii Christiani hominis erga proximum: quae habetur Rom. 12.

Ad plenitudinem simul et vehementiam etiam illud exemplum pertinet 1 Cor. 4. a principio 7 versus, usque ad finem 13: Quis te diiudicat? Quid habes quod non accepisti, etc. Iam saturati estis, etc. de quo in capite de Vehementia aut δεινώσει plura.

Eiusdem schematis exemplum est etiam 2 Cor. 3, statim ab initio per versus 10, in quibus exponit plene, qualibus commendaticiis literis non indigeat, et quales iam habeat: ubi illa eius epistola scripta sit, a quo, quo instrumento, a quibus legatur, et cuius ea epistola sit. Sic mox exponit integre suam idoneitatem, et ministerii Spiritus gloriam. Mox 2 Cor. 6, pleno ore ac sermone describit formam suae conversationis per 7 versus, inde a 4 usque ad 12, sicut ipsemet confitetur, ibi se dilatasse cor, et aperuisse os. idem exemplum etiam ad cohaerentem aut pendentem stylum referri posset. Integre sane illa duo capita 6 et 7, ubere laeticia ac exultatione spiritus Pauli, et sermone luxuriant, aut etiam exundant.

Tales vero orationis repletiones fiunt a Paulo, cum auditores accusando vult potenter suae improbitatis convincere, eos confundere, et veluti obruere: quomodo fit Rom. 1, dum accusat gentiles nomine corrupti cultus et teterrimarum turpitudinum: et 2, Iudaeos, ostendens quam et tumeant de sua iustitia

-- 1043 --

280 ac pietate, cum tamen interim revera sint plane impii: et cap. 3, dum totum genus humanum ex Psalmis suae perditissimae malitiae convincit, de quibus exemplis separatim paulo ante dixi.

Similis plenitudo sermonis cum maxima vehementia coniuncti, est etiam initio Isaiae in descriptione degenerationis Iudaeorum: et multo magis ibidem in descriptione tristissimarum poenarum extremaeque vastitatis, qua Iudaei eorumque regio tunc extreme afflicta, et tantum non abolita fuit: maxime autem in mox sequente reiectione omnium cultuum illorum, in quibus sunt commemorationes, inculcationes ac distributiones poenarum ac cultuum, in suas species. Verba eius sunt haec:

Audite caeli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem praevaricati sunt contra me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Israel non cognovit, populus meus non intellexit. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptoribus: dereliquerunt Iehovam: irasci fecerunt sanctum Israel, alienaverunt se retrorsum.

Qua percutiemini porro, si addideritis perversitatem: omne caput dispositum est ad infirmitatem, et omne cor infirmum. A planta pedis usque ad verticem non est in eo integritas: sed vulnus, et livor, et plaga recens, non sunt constricta, neque alligata, neque emollita oleo. Terra vestra desolatio, civitates vestrae succensae igni. Terram vestram coram vobis alieni comedunt: desolatio, inquam, erit sicut subversio alienorum. Et derelinquetur filia Syon sicut umbraculum in vinea, velut tugurium in cucumerario, et ut civitas desolata. Nisi Iehova exercituum reliquisset nobis superstites paucos, sicut Sodom fuissemus, ipsi Gomorrhae similes fuissemus.

Audite verbum Iehovae principes Sodomae, auribus percipite legem Dei nostri, populus Amorach, ut quid mihi offertis multitudinem victimarum vestrarum, dicit Iehova? Satur sum: holocausta arietum, et adipem taurorum, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. Cum veniretis ut conspiceremini coram me, ne addatis offerre sacrificium vanitatis: suffimentum, abominatio est mihi: Calendas et sabbatum quod convocetis convocationem, non possum ferre iniquitatem cum coetu: Calendas vestras et solennitates vestras odio habuit anima mea, sunt mihi oneri, fugatus sum sustinendo. Et cum extendetis manus vestras, occultabo oculos meos a vobis: etiam cum multiplicabitis orationem, non audiam. nam manus vestrae sanguine plenae sunt.

Eadem repletio accidit etiam, cum clare studet elo qui optimarum rerum divites cogitationes: ut cum Romanorum primo , in primo initio vult indicare suum nomen et functionem, abripit eum rei bonitas ac magnitudo in copiam verborum acrerum: et cum Romanorum tertio , cupit plene describere illam Dei iustitiam, qua iustificemur: et cûm Rom. 4, praestantem ac praepotentem fidem Abrahae, vivis coloribus depingere, et ante oculos Lectori proponere conatur.

Tenuius quoddam exemplum plenitudinis et illud esse potest, versus decimisexti, capitis sexti Rom. An nescitis, quod cui sistitis vos ipsos servos ad obediendum, eius servi estis cui obeditis, vel peccati ad mortem, vel obedientiae ad iustitiam. nam hîc copia est verborum, dum dixit, Sistitis vos servos: et addidit, Ad obediendum. praeterea addit expositionem, Eius servi estis, cui obeditis: adhaec subdividit illud quasi genus dominii in species, Aut peccati, aut obedientiae: denique addit et causam finalem utrique speciei, Ad mortem aut ad iustitiam.

Sic decimotertio capite ad Corinthios , plenus et copiosus sermo est: Charitas est talis ac talis: et mox, interitus donorum, item descriptio puerilis aetatis. Ut infans loquebar, ut infans cogitabam, ut infans sentiebam.

Sic tum ad plenitudinem sermonis, tum etiam ad amplitudinem ac splendorem possit referri ille pulcherrimus Pauli locus in fine 1 Ephes. ubi splendidis verbis copiose subdividitur et enum eratur multiplex cognitio rerum divinarum, et simul multiplex gloria Christi, qua a patre exaltatus exornatusque est.

Sic mox initio secundi capitis est in eo styli plenitudo, quod statim post verba, Et vos existentes mortuos peccatis, ante absolutam orationem inseritur ἐπεμβολὴ , iniectum quid, aut emblema, exponens illam multiplicem mortem et varia peccata: qua finita per Epanalepsin resumit illud initium orationis, eamque perficit, Vos mortuos peccatis, Deus pro sua misericordia convivificavit cum Christo. Sequens quoque oratio simili plenitudine conferta est. Tale emblema aut evagatio est etiam sequenti capite inde ab initio secundi versus usque ad finem decimitertii : decimoquarto autem resumitur initium. Tali vero schemate, dicit Hermogenes, fieri peribolas et mestotita aut densitatem sermonis.

Caput ad Col. 1 ferme totum constat hac dicendi ratione. nam primum prolixe exponit, additis subdivisionibus ac commoratione, quam multiplicem pietatem illis a Deo precetur: deinde simili sermonis plenitudine ostendit, quam multis beneficiis sint a Christo affecti: tertio, quanta gloria ac dignitate sit ornatus filius Dei: quarto, quomodo voluerit, Deus per eum reconciliare totum genus humanum, et per ipsius Evangelion omnes ad se vocare ac servare. Sic mox sequenti capite, per commorationem exponit copiose, quomodo simus redempti per Christum condonatis peccatis, deleto et cruci affixo chirographo, et spoliatis ac triumphatis principatibus inferorum.

In 1 Thessal. 5, est etiam plenus sermo inde ab initio secundi versus usque ad finem, ubi per antithesin illustrat ac inculcat securitatem ac exitium impiorum, et naturam piorum, qui sint filii lucis, non tenebrarum: qui debeant vigilare, et non stertere: et denique quorum exitus sit salus aeterna, non exitium.

Sic Marci quinto , in brevi oratione magna est plenitudo: Homo obsessus a spiritu immundo habebat suum domicilium in monumentis, quem nemo poterat catenis vincire, propterea quod saepe suerat vinctus catenis et pedicis: sed discerpserat catenas, et contriverat pedicas, neque quisquam valuerat eum domare: et per omne tempus die ac nocte erat in montibus et sepulchris, clamans et contundens seipsum. Hîc plene describitur istius ferocia, praesertim quod bis inculcatur eum tantum in sepulchris

-- 1044 --

281 et montibus versatum: et ter repetitur, non potuisse domari ac vinciri, ut qui omnia vincula ruperit. Alii Evangelistae etiam a consequenti replent narrationem: quia adeô saevus fuerit, ut nemo sit ausus illac iter facere, etc.

Talis forma loquendi crebro reperitur in Prophetis, et etiam in Evangelistis, praesertim in Ioanne, de cuius sermone postea dicetur proprio Capite.

De illa forma pleni sermonis, cum aliquid primum breviter proponitur, deinde id idem copiosius explicatur, in capite de Ordine sententiarum dictum est. Ad hanc sermonis formam forte et illud referri potest, quod Ambrosius epistola sexagesimatertia, libro octavo dicit, in omni arte debere esse causam, materiam, et perfectionem, idque crebro in Scripturis reperiri. Verba eius haec sunt: Scriptores, inquit, divinorum librorum, quamvis non secundum artem scripserint, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est: ii tamen qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et contulerunt commenta artis ac magisteria. In arte quippe requiruntur praecipue, ut sit ἀίτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα . Cum igitur legimus sanctum Isaac patri dicere, Ecce ignis et ligna, ubi hostia? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronunciat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est ἀίτιον : et ligna, id est ὕλη , quae Latine materia dicitur. Tertium quid superest nisi ἀποτέλέσμα , id est diffinitio? quod filius quaesivit, pater retulit dicenti: Ubi est hostia? Deus, inquit, providebit sacrificium fili. Ipse enim didicerat propheta, quid esset consummandae rei ἀίτιον . Nam cum Moyses mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum. Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant, quis est Dominus qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum, dicens: Qui est misit me. Hoc est verum nomen Dei, esse semper. Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obedierint voci meae, dicentes, Quia non apparuit tibi Deus: quid dicam illis? Deditilli signa facere, ut crederetur, quia a Domino missus est. Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce, sum et tardiore lingua: quomodo me audiet Pharao? Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te, quid debeas loqui. Interrogationes ergo illae in medio, et responsiones habent sapientiae semina et theoriam. Gratum tamen est, quia ait: Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere, tamen dubitanti iterum (ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus) respondit ad infirmitatem vel meriti vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. Habes hoc et in Evangelio, Petite, et dabitur vobis. pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου , id est, ab autore quaere. Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras. Pulsa, et aperit tibi Deus verbum. Quae petit, mens est, quae operatur sicut ignis intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur sicut ignis in lignis: aperit verbum tibi Deus, quod est ἀποτέλεσμα . Huiusmodi autem per multa habes in utriusque Testamenti libris. Rupertus abbas lib. 7 de Operibus Spiritus sancti, omnes Rhetoricae orationis partes in Scriptura sacra, plenissime contineri exemplis, ex illa petitis ostendit. Quae quoniam ab eo fusissime explanantur, ad illum Lectorem mittimus, etc.

BREVITAS ET LACONISMUS SCRIPTURAE.

Constat sacram Scripturam mire esse brevitatis studiosam. Quare de eius brevitate aliquid dicemus: primum quidem de laudibus ac commodis brevitatis: unde apparebunt etiam causae, cur ea Spiritus sanctus uti voluerit: deinde, in quo consistat brevitas: postremo, ubi ea Scriptura utatur.

Primum brevitas solet suo modo esse tum perspicua, tum memoriae apta, iuxta illud Horatii:
Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Percipiant animi dociles teneantque fideles. Obruitur enim alioqui vinciturque multitudine, magnitudine ac prolixitate mens humana, ut nec concipere tantam molem, nec animo retinere queat. Sicut cuiusdam Laconis apophtegma recitatur, qui dixerit prima, non memini.

Secundo, non tantum temporis ac operae exigit, ut prolixitas: quo fit ut et aliis vacare queamus.

Tertio, brevitas apta est sententiis, teste Phalereo, apta etiam symbolicis dictis, apta mandatis dandis, apta minis, mysteriis, symbolis, et allegoricis dictis. Maiori etiam energia saepe aliqua dicit, quam prolixitas, tum quia veluti telum quoddam contortum quasi subito impetu fertur: contra autem prolixitas relanguescit, tum quia multa relinquit cogitanda et suspicanda: eoque solicitudinem audienti incutit, dum graviora ac tristiora cogitat, ac timet, quam saepe res ipsa in se habet.

Est etiam nonnunquam brevitas grata auditori, tum quia eum minus gravat, tum quia paucis multa dicit, et ille cito multa discit: tum denique quia non nimium tenuiter omnia exponendo videtur auditori eam intelligentiam tribuere, quod ipse rem plenius suo Marte expendere possit. Verum adscribam unum aut alterum praedicti autoris dictum.

Brevia etiam membra in acumine et gravitate locum habent. acrius enim et vehementius est id quod paucis verbis summam continet significationem. Idcirco Lacones ob acrimoniam et severitatem brevitatis sunt studiosi. Imperandi etiam oratio contractione ac brevitate gaudet. Dominus enim in mandatis servo dandis, unica syllaba contentus est. At obsecratio atque lamentatio longius ducetur. nam litae illae, authore Homero, hoc est deae quae malis remedia afferunt, claudae rugosaeque sunt, propter tarditatem: hoc est, loquacitatem. Senes etiam ob corporis imbecillitatem, prolixi sunt in loquendo. Exemplum autem succinctae compositionis illud esto: Lacedaemonii Philippo: Dionysius Corinthi. haec enim oratio sic breviter prolata maiorem acrimoniam habet, quam si producenter dixissent: Dionysius qui quondam summa tyrannide ornatus erat ut tu, nunc Corinthi privatam ducit vitam. non enim iam oratio multis verbis prolata, sim ilitudinem obiurgationis et contumeliae gerit, sed narrationis: et vel maxime eius qui docet, non qui terrorem adfert. atque etiam oratio sic dilatata, iracundiam et acrimoniam orationis dissalvit. Quemadmodum enim bestiae seipsas colligentes et convoluentes,

-- 1045 --

282 decertant: sic etiam erit sermonis quaedam ad vehementiam collati quasi contractio, quae in compositione Incisum nominatur. quod sic definiunt: Incisum est, id quod minus est membro: quale est illud quod paulo ante attulimus, videlicet, Dionysius Corinthi: et Nosce teipsum: et illud, Mosen gere Deo: quae a viris divina mente cumulatis dicta sunt. Est etiam brevitas quaedam apophtegmatibus accommodata, et sententiosa. paucis enim verbis elegantem describere sententiam, maioris prudentiae est: quemadmodum in semine vis et potestas totius arboris sita est. Quod si quis in efferenda sententia prolixis verbis utatur, sententiam, doctrinam et orationem commutabit.

Idem aliquanto post:

Nam longitudo quae est in membris, impetum eneruat: quod autem in parvo magnam vim praesefert, acrius et vehementius est: cuius rei exemplum est illud Lacedaemoniorum ad Philippum, Dionysius Corinthi. quod si produxisset hunc in modum, Dionysius imperio privatus, literas docens Corinthi, mendicitate victum quaerit: rerum gestarum expositio potius fuisset, pro contumelia. Ac sane multis aliis in rebus Lacones brevitati student. Brevitas enim et acrior est, et magis imperiosa: oratio autem verbosa, supplicantem decet, et postulantem: proinde etiam notationes acrimoniam quandam habent, quia breviloquentiae similes sunt: ex eo enim quod breviter prolatum est, plurima nos suspicione attingere vetat, quemadmodum ex notationibus. Sic enim illud, Vobis cycadae humi canent: gravius per inversionem dictum est, quam si simpliciter dictum esset, Arboribus vestris excisio inferetur. Haec ille.

Consistit fitque brevitas multipliciter: si non altius rem narrare aut exponere incoeperis, quam necessitas postulat: si non longius in fine progrediare, quam opus sit: si non digrediare usquam extra propositum, sed recta ad scopum tendas: si in genere aut summa tantum rem exponas, non extendendo per species, partes, causas, aut circumstantias, omissis ornamentis accidentariis: si saepe aliqua tantum subindices per alia, ut vel per antecedentia res sequentes, ut per causas suos effectus: vel contra per hosce illas, vel tantum per aliqua indicia rem adiunctam, ut per nivem ac per gelu hyemem, per aestum aut fervorem aestatem, eandemque etiam per albedinem aut maturitatem segetum: si non utare transitionibus, si utare asyndetis: si caveas omnes repetitiones aut verborum aut rerum: si verbis significantibus utare, quorum singula recte posita integros sensus contineant: ut Cicero dicit, Thucydidem tot pene sententias habere, quot verba: si compositione verborum ea utare, ut non sit necesse ob singulos sensus propriam orationem texere, sed aliquas aliis una tantum aut altera voce Nominis, Participii aut Gerundii tactas, aliis alligare: ut Paulus apostolus segregatus ad Evangelium Christi non ait, Quem segregavit Deus ab utero ad praedicandum Evangelium, etc. Si ali quod primarium rei caput proponas, ut in Proverbiis aut Symbolis aliisve Synecdochicis locutionibus fieri solet, unde plurima intelligi queant, ut quae vel dependeant inde, vel significentur per ea. Fit et aliis compluribus modis brevitas, qui mox magis cernentur agnoscenturque in exemplis.

Habet vero Scriptura istas et innumeras alias brevitatis rationes. primum enim incipit narrare, ubi opus est: desinit ubi convenit, non digreditur ad peregrina ac inutilia: ut apparet in narratione creationis, lapsus humani, incendii Sodomae, eductionis ex Aegypto, et actionum Christi ac Apostolorum. Utitur quidem Scriptura digressionibus, sed non nimium longis, multo minus ociosis aut dispendiosis, de quibus alibi dicetur.

Summas solum ac genera rerum tantum saepe in narrationibus proponit, ut apparet ex concionibus prophetarum, Christi, Baptistae et Apostolorum tantum summarie conscriptis. In narrationibus Evangelistarum illud sane est admirabile artificium brevitatis, quod licet non narrentur circumstantiae, tamen intelligenti et attento singulis verbis subindicantur, ut abunde haberi queant. Mirabili compendio in Genesi historia religioque Ecclesiae ferme sesquitrium millium annorum, inde a creatione mundi, usque ad exitum ex Aegypto narratur: ita tamen, ut res primariae ac maxime necessariae ne qua quam praeteritae sint, ignorenturque.

Repetitiones quidem sunt plurimae, sed plerunque breves, et minime ociosae: de quarum varietate ac utilitate alibi prolixe disservi. Plurimae sane sunt non minus efficaces et significanter propositae, quam illa adeo celebrata apud Homerum, Nireus adduxit tres naves, Nireus filius Aglaiae, et Chorropi regis. Nireus quo non formosior alter, etc. quam veteres Rhetores dicunt adeo potentem esse, ut paucis verbis eum Homerus non minus celebrem reddiderit, quam vel Achillem vel Ulyssem, qui omnibus pene versibus ab eo praedicantur.

Quinto, multum per alia indicat res alias, ut per nomenclaturam rerum subito ab Adamo creaturis omnibus impositam eius ingentem sapientiam, summam memoriam et plenam possessionem: per maledictionem generis humani, magnitudinem peccati ac irae Dei. Sic per poenas diluvii, magnitudinem peccatorum, corruptae religionis ac morum et simul irae Dei: per evocationem Abrahami, eiusque instaurationem religionis, ingens eiusdem corruptio demonstratur. Sicut et tempore Enoch ac Moysis. Sic saepissime alias per antecedentia indicantur sequentia: et contra per translationem Eliae et Enoch indicatur immortalitas animae, resurrectio corporum, et vita aeterna, seu beatorum vera felicitas apud Deum.

Exod. 14 dicit Deus ad Moysen: Quid clamas? Unde ardens eius oratio praecessisse indicatur. Hac ratione Christus Ioannis 3, dum urget, oportere omnino hominem regenerari, ostendit totam priorem naturam ac generationem damnatissimam esse. Sic passim in Scriptura per misericordiae et Evangelii praedicationem ex consequenti accusatur peccati et extremae corruptionis, ut qui tanto remedio indigeamus. Sic Ios. 2 videtur tantum conclusio totius narrationis exploratorum adscribi: Utique tradidit Deus in manum nostram universam terram. Sic Gen. 14 brevissime indicatur occurrisse regem Sodomae Abrahamo: reliqua subintelligenda relinquuntur.

Sexto, uno aliquo significanti verbo aut dicto saepe (teste Phalereo) multo significantius res quae+piam,

-- 1046 --

283 persona, negotium aut factum depingitur, quam alioqui longa oratione fieri posset. Proponit ipse in exemplum suum quoddam dictum, quod cum Craterus Macedo antea ignobilior, postea insolens factus audiret Graecorum legationes, purpura indutus, et in aureo lecto sedens dixerit: Et nos aliquando hunc Craterum legatum suscepimus: ibi per illud demonstrativum pronomen magis putat fastum eius ineptum esse depictum, quam si prolixior oratio fuisset adhibita. Sic Cicero in quadam oratione dicit, satis sibi videri, cum ipsum modo adversarium nominat, ut non sit necesse eius scelera commemorari.

Hanc sane admirabilem Emphasin sermo sacrarum Literarum saepissime exprimit: ut cum dicitur tum benedixisse Adamo, tum postea lapsis maledixisse, eosque fuisse nudos: cum item dicit, Quacunque die comederis de ea arbore, morte morieris: et vicissim cum promittit, semen mulieris contriturum esse caput serpentis. In quibus singulis verbis Benedicere, Mors, Nuditas, Contritio capitis serpentis, prorsus ingentes res exponuntur, si modo quis diligenter attenteque vim amplissimam latissimeque patentem illarum vocum expendat. Quare tota Scriptura postea occupatur in expositione istarum vocum Benedictionis et Maledictionis, Mortis ac vitae, Nuditatis, et supervestitionis et certaminis seminis mulieris cum serpente. Sic ingentes res continent illa brevissima, hominem esse conditum ad imaginem Dei: et post lapsum, Adamum mortuum et nudum genuisse liberos ad suam imaginem, nempe non Dei.

Septimo, docet Phalereus brevitatem aptam esse symbolis et sententiis, eisque multa amplecti. Talia sane brevissima dicta, sunt plurima in Scriptura, quae vel per quandam Synecdochen, vel quasi symbola quaedam res amplissimas continent. Ad horum posterius possis proverbia referre: ut, Incidit in foveam, quam fecit: Medice, cura teipsum, et similia. Item quaedam quasi notae rerum: ut, Canis non mutiet: Audienti talia, tinnient ambae aures: Clamor Sodomae in caelum ascendit.

Soliti sunt quoque veteres brevissimis sententiis res maximas complecti, ut tanto facilius memoria teneantur. Sic sunt illae gravissimae sententiae de peccato originali: Cor et figmentum cordis humani est malum inde ab infantia: et de redemptione, Semen mulieris conteret caput serpentis. Item: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Similia multa dicta in Scriptura reperiuntur, ut est illud 1 Timoth. 1, Fidelis sermo et omni acceptione dignus est, quod CHRISTUS IESUS venit in mundum, ut peccatores salvos faciat, etc. Sic est illud praeclarum ac rotundum dictum Tit. 2, Illuxit gratia Dei salutifera omnibus hominibus, erudiens nos, etc. Talia brevia, sed multa complectentia dicta passim in Scriptura reperiuntur. Sic sunt Hyppocratis Aphorismi, et totus Catechismus in Ecclesia, atque adeo multi Psalmi.

Ad synecdochicas porro sententias possis referre praecepta Decalogi: In semine tuo benedicentur omnes generationes: Baptizate in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti. Item formulam sacrae circumcisionis: Ero Deus eorum: et sacrae coenae, Hoc est corpus meum: Hoc in memoriam mei facietis, etc. Quae omnia, cum sint brevissima, res maximas et plurimas partim vocum emphasi, partim per Synecdochen continent, si modo recte expendantur et evolvantur.

Sunt etiam singula aliqua epitheta aut adiectiva non raro valde significantia, resque plurimas in se complectentia: ut, Cor pravum ac perversum inde ab infantia, natum ac conceptum esse in peccatis.

Sic et Metaphorae sunt potentes: ut, Cor adamantinum, lapideum, spirituale: Legem esse scriptam in corde: Peccatum esse sculptum in corde alicuius, et similia, quae totum veterem Adamum aut novum hominem depingunt.

Octavo, singularis quoque, admirabilisque brevitas Spiritus S. vel in eo est, quod nudis nominibus propriis res longe maximas plurimasque significarit. ut voce Iesus et Meschias, totum officium Christi denotat. Sic Baptistam vocando Ioannem, indicavit eum fore singularem praeconem monstratoremque gratiae Dei: sic mater Heva, Abelis nomine indicavit, qualis sit natura lapsi destructique hominis post illam miserandam ruinam. Sic in Isaia per nomen Emanuel, tum essentia divina in Meschia indicatur, tum simul docetur, eum nobis patrem reconciliaturum, effecturumque ut ubique Deus nobiscum sit, nobisque favens propitiusque adsistat. Sic Christus Simonem vocat Cepham, aut Petrum, et alios duos Apostolos nominat filios tonitrui: ut ostendat plane admirabilem praepotentem suae doctrinae Ecclesiaeque efficaciam, stabilitatem ac robur ex se fluens. Videmus igitur hîc ingentes res singulis nominibus contineri.

Nono, Asyndeta scribit Phalereus et alii, esse ad brevitatem idonea: eis plurimum Scriptura utitur, ut alibi ostendi plenius.

Decimo, brevibus Allegoriis, typis ac parabolis propositis, doctrinam amplissimam saepe Scriptura sub illis parvis involucris proponit: ut quod Abraamus habuerit duas uxores, et duos ex eis filios. Quae involucra quanto quis magis evolvet, tanto plura in eis reperiet.

Undecimo, studio brevitatis etiam non solet Scriptura confutationes prorsus a confirmationibus separare, ut alii oratores. Et sane saepe res sunt coniunctissimae, ut sit haud raro quasi eadem repetere necesse in utraque parte confutante et confirmante.

Duodecimo, non semper se iungit ea quae conferuntur a collatis: sed subinde aliquas voces similitudinis rebus ipsis similitudine illustrandis admiscet.

Sic etiam saepe applicationes collationum, cum alioqui facile subintelligi queant, omittit, ut in cap. de Simili ostenditur. Similitudines igitur tales simpliciter allegoriarum formam obtinent. 2. Timoth. 2, In magna domo sunt non tantum vasa aurea et argentea, sed et testacea: et alia ad honorem, alia ad ignominiam. Si quis igitur expurgaverit seipsum, etc. Deest applicatio: Sicut in magna domo sunt vasa varia, ita varia in Ecclesia sunt etiam vasa aut homines, etc. Si quis igitur seipsum mundaverit, etc.

Decimotertio, valde variae Eclipses vocum, locutionum ac sententiarum subinde occurrunt: verum plerunque tantum talia omittuntur, quae non difficulter ex sensu et contextu subintelligi possunt. de quo in cap. Eclipseos prolixius actum est.

-- 1047 --

284 Decimoquarto, aliquando una sententia servit tum praecedentibus, tum se quentibus, et utrisque iungenda est, habita ratione magis sensus quam compositionis verborum. Rom. 6, Christus excitatus ex mortuis, non amplius moritur, mors ei non amplius dominatur. Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic et vos concludite, mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in Christo. Ubi media sententia, Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel, etc. est tum ratio praecedentis, tum etiam antecedens collationis sequentis sententiae. Debuisset enim repeti, Sicut igitur Christus ipse mortuus quidem est peccato, vivit autem Deo: ita et vos statuite, vos esse mortuos peccato, vivere autem Christo. Sed illud antecedens in antecedente sententia continetur: quae cum sit perspicua, et in recenti memoria Lectori, non est necesse eam iterari, facileque addita modo applicatione illa antecedens sententia potest subintelligi a Lectore non somnolento. Simile prorsus exemplum est 1 Thessal. 4, Nolite dolere de mortuis, sicut qui spem non habent. nam si credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit: sic Deus etiam mortuos in Iesu adducet cum eo. Sententia: Nam si credimus, servit utrique praecedenti et sequenti: potuisset autem suppleri sermo sic: Nam si credimus quod Iesus est mortuus, quodque resurrexit: credamus etiam, quod, sicut illum mortuum resuscitavit Deus, sic et nostros pie mortuos suscitabit.

Decimoquinto, in eo quoque non raro foecunda felixque brevitas est, quod duplicatum sensum idem textus exhibere potest, quo omnia typica et allegorica pertinent: ut, licet sacrificia illa et ceremonias peragere opus fuerit, tamen illa Christi sacrificium ante oculos pitixerint. Sic multi Psalmi, licet de Davide et aliis piis crucem ferentibus agant, tamen praecipue Christum respiciunt. Sic parabola Samaritani legalis est, dum pingit quis sit proximus: multo vero magis Evangelica, dum ostendit, quis sit ille verus ac unicus proximus, qui solus generi humano longe afflictissimo succurrere queat. Hac ratione omnes promissiones ac minae, omnia beneficia ac poenae temporariae corporalesue, simul spiritualia mala bonaque indicant. Sic tota moralis lex, quatenus quidem velata prodit, disciplinam quandam flagitare videtur: quatenus autem detracto velo consideratur, arguit et coarguit damnatque extremam et tristissimam hominis corruptionem. Verum de multiplici copiosoque fructu ex uno Scripturae loco percipiendo, in capite de Ratione legendi sacras Literas, dictum est prolixissime.

Decimosexto. Quod Scriptura duas aut etiam plures sententias aliquando in unam coarctet, dictum est alibi clarius. Eadem facit, quod uni verbo aliquando duplicatur significatio, ut in capite de Verbo dixi.

Decimoseptimo. De Thucydide scribit Cicero, eum adeo esse rebus plenum refertumque, ut prope verborum numerum rerum numero consequatur. Suetonius quoque et Valerius Max. multas res paucis verbis exprimere solent: sed Scriptura hac virtute dicendi facile omnes alios scriptores superat, cuius non raro singula verba singulas aut etiam plures sententias complectuntur.

Quinetiam non raro singula verba plures sensus aut res continent, ut expendenti initium totius sacri volum inis facile patet: In principio creavit Deus caelum et terram. Vox Principii, indicat tunc et temporis et rerum initium factum esse: antea plane nihil fuisse, praeter ipsum creatorem, qui ad nullum principium, medium aut finem temporis alligatus sit, ut qui fuerit aeternus, cuique sint mille anni ut dies unus. Sic verbum Creavit, significat non tantum fecit, sed et ex nihilo fecit, perfecte fecit, simulque omnipotentiam suam in eo opere ostendit. Vox Deus, unam essentiam, tres personas ac eius proprietates complectitur: caelum et terra complectuntur omnia adiuncta, quae licet prima die non sunt plane effecta, in materia tamen ac potentia aderant.

Saepe quoque singulae sententiae aliis aut verbo aut participio, aut nomine aliquo inseruntur, ac veluti infarciuntur. Statim initio Roman. 1, in sola subscriptione singula verba integras prolixasque sententias continent: Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, separatus ad Evangelion Dei. Singulae enim hae voces multa complectuntur, prolixaque expositione indigent. de qua re alibi actum est.

Decimooctavo. Summa, Scripturae verba non sunt ociosa, non dormitantia aut superflua, sed singula aut necessario aut certe utiliter adhibita. Singula ibi, non aliter ac operae in officina seduli artificis, aliquid agunt, laborant, et aliquem singularem eximiumque fructum ferunt, ut supra ex testimoniis patrum cognovimus. Non raro singula argumenta in singulis vocibus continentur, ut in praedicto exemplo: Paulus est servus Iesu Christi, igitur non malus aut improbus, non levis aut nihili, eoque non est contemnendus. Est etiam vocatus Apostolus, et ad Evangelium segregatus: igitur studiose ac in timore Dei audiendus est, plenaque ei fides est habenda, non ut aliquis alius communis doctor, quantumvis alioqui bonus ac doctus. Est igitur Scriptura verbis quidem sermoneque brevis, rebus autem prolixissima.

Utitur autem Scriptura brevitate cum propter eas causas et commoditates brevitatis, quas supra exposui: tum etiam, sicut Ioannes subindicat, ne pusilli Christi in infinita volumina detrahantur. Ob quam causam etiam Ius civile (quod solis doctis scriptum est) ob ingentem prolixitatem olim Iustinianus abbreviare coactus est. Ingens igitur utilitas est, quod in brevi volumine, certoque loco, omnia ad religionem scitu necessaria, quae incidunt, aut omnino incidere possunt, reperiri copiosissime queant.

Facit etiam illa artificiosa brevitas mirifice ad memoriae subsidium. nam (sicut Galenus de Historica aut definitiva methodo dicit) pauca illa primaria capita ob ipsam paucitatem facile memoria tenentur: ea porro quia mox, si intelligantur, suas partes, species, causas aut circumstantias monstrant, facile eas memoriae nostrae subiiciunt ac exhibent.

Fuit proculdubio et illud Dei consilium in proponenda tanta tum brevitate sermonis, tum plenitudine rerum, sacra doctrina: quod ipse voluit perpetuo eam per suos varios ministros, quos semper donat ad aedificationem Ecclesiae suae, Eph. 4, dilatare ac illustrare: praeterea etiam Spiritum S. piis dare, qui eam illis suggereret ac exponeret. Denique voluit Deus pios eam perpetuo scrutari, volvendo eam, ac meditando in ea die ac nocte, quo exercitio esset eam illis abunde aucturus ac dilataturus.

Postremo illae quoque duae graves causae brevitatis in sacro volumine sunt: prima, quod sermo ipse

-- 1048 --

285 natura brevis, ac simul valde efficax vivusque: altera, quod illi meridionaliores homines longe facilius septentrionalibus moventur, ut in capite de Ieiunio ostendam: eoque etiam paucioribus verbis indigent, quia intelligenti, iuxta proverbium, pauca sufficiunt. Sit nobis exemplo huius rei, qua de agimus, quod sicut Graeci multo fuerunt studiosiores brevitatis quam Latini: sic porro etiam magis Hebraei quam Graeci. Quanto est succinctior Demosthenes quam Cicero: cuius redundantem copiam aut Asianismum stylum nequaquam Athenienses, multo minus Lacones tulissent. Sed apta forte fuit eius copia rudiori ac crassiori Romanorum Martiae plebi, quae ingenti vi ac copia sermonis veluti ingenti quadam mole aut etiam diluvio fuit proturbanda. At Graecis hominibus intelligentibus suorum rhetorum brevitas abunde suffecit. Quanto igitur Graeci intelligentia et animi celeritate acrimoniaque Romanos superarunt, maiorique sermonis brevitate contenti fuerunt, tanto porro hoc ipso genere Hebraei Graecos superarunt: quare Scriptura se ad suos auditores attemperavit, dum tanta verborum brevitate aut frugalitate res maximas expedivit.

Natura igitur tum sermonis, qui et brevis, et nihilominus efficax est, tum et hominum, qui multo facilius brevibus paucisque dictis et instrui et permoveri poterant solebantque quam Romani, istius brevitatis sacrae tractationis causa fuêre, praeter eas quas superiûs prolixius recensui.

Caeterum, quod rerum aut sententiarum copia sit in sacris Literis longe maxima, satis in alio capite ostendi: quare sacrum volumen rebus quidem est plenissimum ac copiosissimum, sed verbis perparcum. Multo igitur verius de hoc nomine dici potest, quam de ullo alio: quod Cicero de Thucydide affirmat, magis eum rebus ac sententiis quam verbis copiosum esse. De qua re admodum commodam Chrysostomi sententiam adscribemus: Magna divinae Scripturae virtus est, et multae in verbis latent sententiarum divitiae: ideo congruit ut diligenter intendamus, et solicite scrutemur, quo ampliorem utilitatem inde percipiamus. Nam propter hoc et Christus praecepit, dicens, Scrutamini Scripturas: ut non tantum nudae lectioni vacemus, sed indagatis profundis, verum veritatis sensum percipere valeamus. Talis enim Scripturae mos est. ut et in parvis verbis plurima saepe multitudo sensuum inveniatur: Divina enim sunt doctrina, non humana, et propter hoc omnem illam videre licet secus se habere quam humanam. Et quomodo hoc? ego dicam. Illic enim in humana sapientia omne studium concinnandis verbis adhibitum est: hîc vero prorsus aliter: Nullus Scripturae sermo de pulchritudine vel compositione verborum. habent enim domesticam gratiam effulgentem et pulchritudinem, quae dicunt, et illic post longam et indicibilem nugacitatem vix dignae aliquae sententiae venantibus occurrunt: hîc autem, ut scitis, etiam parva dictio saepe totum nobis sermonem contexit: propterea et heri, quamvis initia lectionis attigerimus, quia tamen tantum invenimus sensuum thesaurum, non potuimus ultra progredi, ut ne dictorum multitudine memoriam vestram obrueremus, et his dictis obessemus. Haec ille.

Summa tum brevitas, tum energia sermonis divini consideretur in illo simplicissimo (ut videtur) responso Apostolorum pontificibus dato, Act. 4. An coram Deo iustum sit, vos potius audire quam Deum, vos ipsi iudicate. Non enim possumus, quae vidimus et quae audivimus, non loqui. Summa brevitas inest huic dicto, qua illi tamen ingentem rerum copiam complectuntur. primum enim, quod non simpliciter nec acerbe recusant obedientiam, sed eis reverenter deferunt iudicium, dicentes, Vos iudicate: ostendunt, ac veluti dicunt, se eos agnoscere pro suis dominis ac gubernatoribus, seque eorum auditores ac subditos esse: secundo se paratos esse obedire illis in omnibus rectis ac possibilibus: tertio in hac re se non posse obedire illis, quia id mandatum sit simpliciter contra Dei mandatum et suam conscientiam.

Postremo ostendunt, quomodo illorum mandatum sit contra Dei praeceptum: quia videlicet ipsi aliique Apostoli tum ex probationibus veteris Testamenti, tum ex concionibus Christi, tum ex eius miraculis, tum ex voce divina ad ipsos caelitus de hoc filio audiendo clarissime delata, tum ex tota conversatione cum ipso tamdiu habita, tum et ex morte resurrectioneque ipsius, tum denique ex donatione Spiritus S. ac ex tam variis miraculis, iam post mortem Christi ipsius virtute patratis, inter quae etiam istud ipsum praesens esset, liquidissime cognoverint et palpaverint, ipsum esse verum Meschiam et unicum servatorem mundi, seque iussos esse per totum orbem terrarum de eo testari et concionari. Testantur igitur haec tam grandia tamque certa, ac denique adeo severiter sibi mandata, se nequa quam tacere posse, quicunque demum prohibeat, aut quicquid tandem periculorum sibi propterea immineat. Plurimas igitur, gravissimasque res haec summa brevitas complectitur, praesertim illa duo: Quae vidimus et quae audivimus, quae totam doctrinam et historiam Christi complectuntur: ut multo sint significantiora quam illud celebratum, Et campus, ibi Troia fuit. Talis summa significantissimaque brevitas est etiam in illo Pauli: Filius Dei exinanivit semetipsum, et factus est obediens usque ad mortem ignominiosam crucis.

Porro efficax δεινὴ aut praepotens locutio est, primum: quia per antithesin opponit obedientiam Dei ac hominum. Sensus enim sic in oppositis propositus, valde neruose et significanter proponitur. Deinde, quia apologia Apostolorum in unum per se notum ac illustre principium omnis practicae scientiae, morumque ac piae vitae confertur: quod nemo quantumvis aut imperitus aut sceleratus vel rudis barbarus vel Scytha ausit negare, quod videlicet oporteat obedire magis Deo quam hominibus. Hoc sane est res ignotiores et magis dubias per notissimas et certissimas exponere ac proponere.

Tertio, valida oratio est, quia additur figura Communicatio: quia ipsismet pontificibus permittunt de ea sententia iudicium, ut sic ipsos in corde ac conscientia ipsorum redarguant, quae ipsis reclament, utque sic coram quasi consensum ac comprobationem extorqueant. Quod et accidit, dum illi in conscientia convicti sua, nihil possunt contra respondere. Quarto, efficacissime dicitur, Quae ipsimet vidimus et audivimus: quibus indicatur summa harum rerum certitudo. Sicut et 1 Iohan. 1 dicitur: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt: et Iohan. 1, Habitavit inter nos, et nos vidimus gloriam eius, gloriam sicut unigeniti. postremo efficacissime dicitur: Non possumus non

-- 1049 --

286 loqui, volentes nolentes cogimur loqui, etiamsi omnes pontifices et simul omnes monarchae vetarent, et etiamsi nobis mille mortes imminerent.

Posses hîc, si liberet, integrum Syllogismum hoc modo formare, tametsi ille iam ferme ad verbum habeatur: Quicquid Deus praecipit dicere aut facere, hoc faciendum est, etiamsi totus mundus prohibeat, nedum vos: Hanc doctrinam de filio suo iussit nos Deus docere: Igitur cogimur eam loqui volentes nolentes. Maior est principium totius vitae moralis, praesertim in populo Dei: quin et Socrates eam sententiam in sua Apologia coram iudicibus urget, aitque se eam vitae suae praeferre. Minor vero propriam certissimamque experientiam citat, unde necessaria conclusio sequitur, quam sibi impossibile prorsus esse protestantur.

Hinc igitur summa brevitas, tum et plane divina quaedam efficacitas sermonis sacri expendatur, quae hîc vere contigit Apostolis iuxta promissionem Christi: Dabo vobis os et sapientiam, cui resistere omnes adversarii vestri non poterunt.

Illud vero mihi pene exciderat, quod in brevitatis laudatae formis vel praecipuum est, quod non raro Metaphorae, allusiones aut similitudines brevissime tactae ingentem rerum copiam complectuntur, quam Scriptura non plene evolvit, sed vult auditorem aut lectorem intelligentem ac industrium expensa illa re quae attingitur, consideratisque eius variis proprietatibus, et ad praesentem textum prudenter accommodatis, animadvertere ac reperire: ut cum pios dicit esse oves, esse peregrinos, esse palmites, esse membra Christi, esse filios Dei, esse bonas arbores, et similia: vult Lectorem proprietates bonae arboris, ovis, peregrini et similium rerum diligenter expendere, et in natura vere pii hominis investigare. Sic cum dicit Christum esse agnum Dei, esse vitem, esse tegmen contra solem, pluviam et frigus: vult te illarum rerum proprietates expendere, et in Christo similia quaedam observare ac considerare. Talia sunt innumera, ubi indicata unica voce re quapiam, non aliter nobis magnam rerum sciendarum copiam suppeditat, quam si data in manus scheda aut alio libello diceret, ibi eum illa omnia plenius diligenter considerando cogniturum, quae ipsa unico verbo subindicasset.

De usu quoque brevitatis, seu quomodo sacram brevitatem cognoscere debeamus, forte aliquid utiliter dici posset. Omnino enim verissimum est, sacras Literas requirere valde attentum, vigilantem et intelligentem Lectorem, ac nequaquam somnolentum: quod valde observandum est cum in hoc genere Hebraismorum, tum et in aliis omnibus. Non enim Scriptura ita ingenti copia aures animumque implet, ac veluti ingentium bombardarum tonitribus et violentia irrumpit, sicut oratores interdum vel dormientes nimia copia et amplitudine sermonis excitare conantur. Quare si in lectione sacri sermonis sis somnolentus, illa summa brevitas aures tuas mox inutiliter praetervolat. Si parvifacias caelestem sapientiam, ac oscitanter legas, non proiicit Deus margaritas ante porcos. Si non sis intelligens, qui ex causis effectus, et contra, ex forma materiam, ex circumstantia una plures, ex re ipsa circumstantias, et contra, et denique ex aliis quoquo modo coniunctis alia colligere queas, non assequêris plene sensum. Si sis ignarus sermonis, non intelliges mirabiles ac plane divinas vocum sacrarum emphases. Si ignarus figurarum ac troporum, multa te latebunt. Si nequiveris aliquando ex una voce integrum sensum animadvertere, non cognosces plene sententias.

Quare haec omnia diligenter observanda sunt, videndumque, ut discamus illam admirabilem brevitatem tum intelligere, tum etiam plene ac large nobis et aliis evolvere, ac veluti extendere, et coram oculis explicare.

Supra in Similitudinibus ostendi, quomodo saepe brevissime subindicatae similitudines dilatandae sint: docui etiam, quomodo in collationibus ex alio membro aliud sit plenius exponendum. Saepissime enim in altero collationum membro aliqua verba desunt, quae in altero reperiuntur, et vicissim. Non raro antecedentia ex sequentibus, et contra sunt intelligenda et illustranda. Sit nobis exemplo ipsa sacra coena. Matthaeus in prima eius Sacramenti parte tantum haec verba recitat: Accipite, hoc est corpus meum. Oportet ergo supplere hanc brevitatem ex sequentibus, subintellectis illis vocibus, Quod pro vobis traditur, quod diserte Lucas etiam in prima parte recenset: item illis, Comedite ex eo omnes: item, novi Testamenti: item, In remissione peccatorum. Contra in Luca ex priore parte aut specie oportet posteriorem sarcire, adiectis illis verbis, Hoc facite in mei recordationem. quae particula a Paulo in utraque parte repetitur. Innumera sunt huius generis exempla, et variae formae lo quutionum, ubi alia aliter ex circumvicinis sententiis vel intelligenda ac illustranda, vel etiam sarcienda et explenda sint.

Posset et haec sequens regula referri ad Laconismum Scripturae. Scriptura sua quadam simplicitate narrat in historiis externas tantum actiones, idque plaerunque tantum breviter, non exponens exactius internos animorum habitus aut motus, non etiam externos gestus aut sermones dictaque omnia, cum tamen vel inprimis velit ipsius animi cordisve conditionem semper expendi, num timeat aut contemnat Deum, eive credat aut diffidat, timeat aut sit securus, quidve propositi aut consilii habeat: sed vult illum interni hominis, mentis, cordisve statum ex hisce externis cognosci et ponderari.

ORATIO PENDENS AUT CONNEXA.

Scribit Aristoteles Rhetoric. tertio, capite nono, duplicem esse orationem, aliam pendentem seu connexam vinctamque: aliam vero sectam aut distinctam. Verba eius ex translatione H. Barbari haec sunt: Locutionem ipsam necesse est aut pendentem, et continenter uno complexu tantum, atque cursu coniunctam esse, cuiusmodi sunt dithyrambicis sui orbes sive dilationes: aut distinctam intervallis, ac caesam, et veterum poetarum antistrophis similem. prior illa quae pendens nexaque dicitur, antiquorum fuit: qualis est ea Herodoti Thurii historia (alias Herodoti Thurii historiae explanatio haec est, ne facta admiranda, etc.) Ea enim (ut dixi) usa est superior omnis aetas, eademque pauci nunc utuntur.

-- 1050 --

287 Pendentem orationem appello, quae per se nullo exitu terminetur, nisi res, de qua agitur, insisteret ipsa, ac perveniret ad finem. Quod genus, cum in infinitum excurrat, delectare nullo modo potest. Nam aures omnium receptum quendam et exitum semper expectant. Nam in caeteris quoque rebus laboris mensuram nosse, et terminum aliquem saltem prospicere, voluptati est omnibus: eoque fit, ut in certaminibus sacris et stadiis, qui prope metam sunt, respirare, et quasi relaxare animum soleant, ceu refectis ea spe viribus.

Distincta vero locutio periodis constat. Periodum voco circumductam orationem, quae per se principium habet et finem: et quae circuitus sui spectata amplitudine, atque orbis, facile ferit audientium aures. Erit haec et suavis, et plane dilucida: suavis, quia finita, et quia sperabit auditor semper arripere aliquam conclusionem, propterea quod seorsum sententiae suo quaeque ambitu colligantur: sicut contra molestissimum est, cum nihil intelligimus, nullum contuemur finem, nihil intentione perficimus. Haec ille.

Pendentem illam orationem aut connexam ego arbitror eam esse, quae ita connectit cola ac sententias inter se, ut omnia cohaereant, utque nusquam plene ac plane libere possis respirare, donec ad finem totius eius orationis pervenias.

Herodotum recte sane Aristoteles dicit habere orationem connexam, quae non prius vere desinat, quam res ipsa narrata finiatur: imo plures quoque narrationes, aut diversas res gestas solet sermone conglutinare: puto autem (ut et hoc obiter annotem) Aristotelem studio ipsum principium historiae Herodoti suo iam recitato loco inservisse, ut ostenderet etiam ipsum titulum cum narratione cohaerere. Nam sic ea incipit, Nisi quod nunc pro Thurii habet Halicarnassei: tunc vero forte exemplaria sic habuerunt, Quia in Thuriis vixit, et mortuus est. Et manuscriptum exemplar vidi, quod pro ἐστὶ ἀπόδειξις , ut nunc est in impressis, habet ἱστορίας ἀπόδειξις : quomodo et Phalereus hoc principium recitat. Pendet ergo ei stylus mox initio, dum titulum cum narratione coniungit, dicens: Haec est historia Herodoti, ne res celebres vel oblivioni tradantur, vel obscurae maneant, etc.

Pendentem ergo orationem dicit Aristoteles fuisse veteribus usitatam. Certe apud Paulum et Petrum non pauca eius exempla extant, quorum aliqua paulo ante indicavi, cum dixi eum ex alio in aliud labi aut fluere. Sed inter alia illustre est illud Coloss. 1. quod totum primum caput occupat, quod hîc adscribam, etc.

Gratias agimus DEO et patri Domini nostri IESU Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo IESU, et charitate in omnes sanctos: propter spem sepositam nobis in caelis, quam prius audistis per sermonem veritatis, id est Evangelii, perveniens ad vos, sicut et in totum mundum: et fructum profert, sicut apud nos quoque: ex quo die vere cognovistis Dei gratiam, sicut et didicistis ex Epaphra dilecto conservo nostro, quomodo est fidus pro nobis minister Christi, qui et declaravit nobis vestram in spiritu charitatem: propterea et nos ex quo die audivimus, non desinimus pro vobis orare, et petere ut impleamini omni agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intelligentia spirituali incedere vos, sicut Domino dignum est, ad omne obsequium in omni opere bono fructum proferentes, et crescentes in agnitionem Dei, omni robore corroborati, secundum gloriosam vim ipsius ad omnem tolerantiam, et animi lenitatem cum gaudio: gratias agentes patri, qui idoneos nos fecit ad participandam sortem sanctorum in luce, qui liberavit nos a potestate tenebrarum, ac transtulit in regnum filii sibi dilecti, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum: qui est imago Dei inconspicui, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso creata sunt omnia quae in caelis sunt, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominia, sive imperia, sive potestates, omnia per eum et eius respectu condita sunt: estque ipse ante omnia, et omnia per eum consistunt: estque caput corporis Ecclesiae, principium et primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primas tenens: quia in eo placuit patri, ut omnis plenitudo inhabitaret, et per eum reconciliaret omnia sibi, pacificatis per sanguinem crucis eius, tum quae in terra, tum quae in caelis: et vos quondam abalienatos et hostes, mente operibus malis intenta, nunc sane reconciliavit in corpore illo carnis suae per mortem: ut sisteret vos sanctos, et irreprehensos, et inculpatos coram se: siquidem permanetis in fide fundati et firmi, nec dimovemini a spe Evangelii, quod audistis praedicari omni creaturae quae sub caelo est, cuius factus ego Paulus minister, qui nunc gaudeo deiis quae patior pro vobis, et defectus adflictionum Christi vicissim expleo in carne mea pro corpore ipsius, id est Ecclesia, cuius factus sum minister, ex dispensatione Dei, quae data est mihi, apud vos ad praestandum nomen Dei, mysterium quod absconditum fuit a seculis et aetatibus, nunc autem patefactum estsanctis eius, quibus voluit Deus notum facere, quae sint divitiae gloriosi huius mysterii inter gentes, qui est Christus inter vos, spes illa gloriae, quem nos annunciamus, admonentes omnem hominem in omni sapientia, ut praestemus omnem hominem perfectum in Christo IESU. Ad quod etiam enitor, decertans secundum efficacitatem ipsius agentem in me potenter.

Hîc videmus semper sequentes sententias ac membra ita praecedentibus quasi alligatas annexasque esse, ut sine quiete aut respiratione necesse sit Lectorem uno continuatoque cursu pergere, donec tandem totum eum locum absolvens, ad metam perveniat.

In epistolis Petri multa sunt huius generis dicendi exempla, quorum aliquod tum fidei tum declarationis gratia adscribam. Capite 1. primae, ita habetur: Laudandus est Deus et pater Domini nostri IESU Christi, qui iuxta copiosam suam misericordiam regenuit nos in spem vivam, per hoc, quod resurrexit IESUS Christus exmortuis in haereditatem immortalem, et incontaminabilem atque immarcessibilem, conservatam in caelis erga vos, qui virtute Dei custo dimini per fidem ad salutem: quae in hoc parata est, ut patefiat in tempore supremo, in quo exultatis nunc, ad breve tempus adflicti in variis experimentis, si opus sit, quoad exploratio fidei vestrae multo preciosior auro, quod perit, et tamen per ignem probatur, reperiatur in laudem et gloriam et honorem tunccum revelabitur IESUS Christus: quem cum non videritis, diligitis. In quem iam, quum nonuideatis, credentes tamen, exultatis gaudio ineffabili

-- 1051 --

288 et glorificato, reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum: de qua salute exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui de ventura in vos gratia vaticinati sunt, scrutantes, ad quem aut cuiusmodi temporis articulum significaret, qui in illis erat spiritus Christi: qui priusquam acciderent, testabatur venturas in Christum adflictiones, et quae essent consequuturae glorias: quibus et illud revelatum est, quod haud sibiipsis, imo nobis ministrarent haec, quae nunc annunciata sunt vobis per eos, qui vobis praedicaverunt Evangelium, per Spiritum sanctum emissum e caelo, in quae desiderant angeli prospicere. Tali quadam perpetua connectione etiam primum caput Genesis usquead finem benedictionis aut septimae diei cohaeret, dum omnes versiculi aut membra praecedentibus per coniunctionem copulativam connectuntur: tametsi plerunque Moyses ea coniunctione membra sententiasve suae narrationis longa serie connectat.

Referunt Grammatici inter Syntaxeos schemata etiam Hirmum, quod nomen venit ab εἰρω necto, quo verbo et Aristoteles praedicto loco vocat istam pendentem orationem εἰρομενην : ut non dubitem omnino istam figuram in aliquibus adhuc scriptorum locis haerentem esse quasi vestigium, aut reliquias quasdam illius veterum moris loquendi ac scribendi, quo illi olim tota scripta contexuerunt. Pro exemplo autem praedictae figurae ponunt haec dicta Vergilii, quae sane habent iusto longius et arctius connexam aut pendentem orationem, ut ante eius finem respirare non possis, nisi velis auditorem qui te legentem audit, quasi pendulum expectantemque ferme in medio sententiae non sine offensione relinquere. Sunt autem haec exempla Aeneid. 1:
Est in secessu longo locus, insula portum
Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos:
Hinc atque hinc vastae rupes, geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice late
Aequora tuta silent, tum sylvis scena coruscis
Desuper, horrendique atrum nemus imminet umbra:
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo,
Nympharum domus. hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, etc.

Habetur exemplum huius generis sermonis etiam initio Livii, cum inquit: Iam primum omnium satis constat, Troia capta, in caeteros saevitum esse Troianos, duobus Aenea Antenoreque et vetusti iure hospitii: et quia pacis reddendaeque Helenae semper authores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse: casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem rege Philemone ad Troiam amisso, quaerebant: venisse in intimum maris Adriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare alpesque incolebant, pulsis, Henetos Troianosque eas tenuisse terras: et in quem primûm egressi sunt locum, Troia vocatur: pagoque inde Troia nomen est, gens universa Veneti appellata: Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes, delatum: ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse, Troia et huic loco nomen est: ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore, nihil praeter arma et naves superessent, cum praedam ex agris agerent: Latinus rex, Aborigenesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati, ex urbe atque agris concurrunt.

Aliud exemplum ex Sileno Vergilii:
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animae marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis ut his exordia primis
Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis,
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Coeperit. et rerum paulatim sumere formas:
Iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres.
Incipiant syluae cum primum surgere, cumque
Rara per ignotos errent animalia montes:
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucaseasque refert volucres, furtumque Promethi.

Ex hisce credo non difficulter intelligi posse, quid sit quod pendentem orationem vocemus, quam in multis locis Paulum et Petrum, atque adeo vetus Testamentum exprimere dicimus. Sane vel una Epistola ad Ephesios potest illustre exemplum pendentis orationis suppeditare. Nam et ibi ita omnes sententiae sunt inter se connexae, ut magna eius pars, unica periodus esse videatur. Verum adscribamus sane etiam ex ea epistola exemplum, ut tanto magis haec res illustretur. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nobis omni benedictione spirituali in caelis, Christo: sicut elegit nos in ipso, ante quam iacerentur fundamenta mundi, ut essemus sancti et inculpati coram ipso, per charitatem, praedestinando nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in sese pro sponte benevolo affectu voluntatis suae ad laudem gloriosae gratiae suae, quae gratos nos reddidit in illo dilecto: in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem, inquam, peccatorum ex divite ipsius gratia, qua redundavit in nos omni sapientia et intelligentia, patefacto nobis mysterio voluntatis suae secundum gratuitam suam benevolentiam, quam proposuerat in sese, nempe ut in pleni temporis dispensatione recolligeret omnia in Christo, tum quae in caelis sunt, tum quae in terra: in ipso, inquam, in quo etiam electi sumus, cum essemus praedestinati secundum propositum eius: qui omnia efficit ex consilio voluntatis suae, ut nos simus laudi gloriae ipsius, qui priores speravimus in Christo, in quo sperastis et vos audito sermone veritatis, id est, Evangelio, salutis vestrae: in quo etiam, postea quam credidistis, obsignati estis Spiritu illo promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae, dum in libertatem vendicemur ad laudem gloriae ipsius.

Talis forma sermonis est etiam 2 Tim. 1. Ne igitur te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii ex potentia Dei, qui servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non ex operibus nostris, sed ex suo proposito et gratia: quae data quidem est nobis in Christo IESU ante tempora secularia, sed patefacta est nunc per illustrem illum adventum servatoris nostri IESU Christi, qui et mortem abolevit, et vitam in lucem produxit, ac immortalitatem per Evangelium: cuius constitutus ego sum praeco et Apostolus, ac doctor gentium: quam

-- 1052 --

289 ob causam et haec patior, neque erubesco: novi enim cui crediderim, et mihi persuasum est, eum posse depositum meum in illum diem servare.

Simile aut Hyperbaton, aut alioqui pendentis sermonis exemplum est 2. Corinth. 6. Quin et adiuvantes obsecramus, ut ne in vacuum gratiam Dei receperitis. dicit enim: In tempore accepto exaudivi te, et in die salutis succurri tibi: ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis: ne quam usquam demus offensionem ut reprehendatur ministerium, sed in omnibus commendemus nos ipsos, ut Dei ministri, in tolerantia multa, in afflictionibus, in necessitatibus, in anxietatibus, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in puritate, in scientia, in animi lenitate, in benignitate, in Spiritu sancto: in charitate non simulata, in sermone veritatis, in potentia Dei, per arma iustitiae dextra ac sinistra: per gloriam ac ignominiam, per convicia et laudes, quasi impostores, et tamen veraces: quasi ignoti, et tamen noti: quasi morientes, et ecce vivimus: quasi correpti, et non occisi: quasi dolentes, semper tamen gaudentes: quasi pauperes, multos tamen ditantes: ut nihil habentes, et tamen omnia possidentes. Os nostrum apertum est erga vos, Corinthii, cor nostrum dilatatum est: non estis angusti in nobis, sed angusti estis in visceribus vestris: eandem autem remunerationem, ut a filiis exigo: dilatemini, et vos ne ducatis iugum cum incredulis. Quod enim consortium iustitiae cum iniustitia? Aut quae communio lucis cum tenebris? Aut quae concordia Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Aut quid convenit templo Dei cum simulachris? Nam vos templum Dei estis viventis, quemadmodum dixit Deus.

Prodest vero observasse hanc naturam sermonis Paulini, ne imprudentes illa perpetua eius connexione decipiamur, aut veluti in tenebris quibusdam ignotoque caelo errantes, nesciamus, ubi vel principium vel finis sit, et quomodo omnia inter se cohaereant: neve sermonis connexione decepti, etiam ipsa sensa aut res unum quid esse existimemus: nec distinguere ea ausimus, atque ita omni vera intelligentia fructuque Apostolici sermonis privemur. Plerunque enim ex sermonis distinctionibus, etiam res ipsas distinguere discimus.

Nec sane abnuo sermonem debere se ad rerum sensuumve naturam accommodare, et suis distinctionibus illa distinguere: sed apud Paulum profecto crebro sunt res confertius congestae aut compactae, quam ut a solis commatibus, colis aut periodis distingui queant.

Quare cum legendis gravioribus authoribus summa cura adhibenda sit, ut videamus, in qua parte operis versemur, quis sit principalis scopus eius loci, in quo existimus, quomodo is explicetur aut confirmetur, ubi sit eius initium, ubi finis: perdifficile profecto est interdum hoc in Paulo efficere. Ita enim sensim et veluti furtim ex alia materia in aliam serpit, ut difficilimum sit animadvertere, quando aliam materiam inchoet, aut priorem finiat.

Id autem accidit, quia non semper sic membra orationis secat, sicuti res ipsae vel sententiae disiunctae sunt: sed saepe in eodem membro fini praecedentium brevissime sequentium initium vel propositionem annectit. Ut 1. Corinth. 1: Non enim misit me Christus baptizare, sed Evangelizare (propositio sequentium breviter praecedentibus alligatur) non in sapienti sermone, ne evacuetur crux Christi. 1. Cor. 3: Sed ne iam quidem potestis. adhuc enim carnales estis. Ista ultima verba breviter praecedentibus velutiratiuncula quaedam adiecta, sunt propositio sequentium. 1. Corinth, 12: Quemadmodum enim corpus est unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis unius cum sint, unum corpus sunt: sic et Christus, etc. In hoc exemplo, Sic et Christus, est propositio sequentium breviter praecedentibus adiuncta, quam propositionem sequentia declarant et illustrant. Huc referri possunt exempla duo: alterum ex Gal. 2, ubi non facile divinare est, quousque se extendat sermo Pauli ad Petrum habitus: alterum, ex Isa. 3, ubi itidem obscurum est, ubi sermo seditiosorum desinat.

Reprehendit Aristoteles praedicto loco Sophoclem, quod propter rhythmum scindat sensum: et dicit, oportere orationem terminari una cum sensu. At Paulus interdum nec tum quidem dividit orationem, cum res aut sensus est finitus, ut modo dixi: quae praedictam difficultatem efficiunt.

Fit vero ista connexio a Paulo, dum vel per copulativam sequens membrum praecedenti connectit, vel per relativum, seu provocabulum, vel per praepositionem, vel per participium.

Non est vero apud Apostolum sola orationis connexio, aut (ut ita dicam) pendentia seu fluxus: sed etiam rerum mirabilis conglutinatio. nam plerunque aut explicandum est aliquid ex praecedente membro, ut initio Epistolae ad Rom. ostendi: ubi in prima sententia, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus: vox Servus IESU, Apostolus, declaratur per segregatus ad Evangelium, ubi mox vox Evangelii explicanda venit. Eius igitur gratia sequens membrum adnectitur. In eo porro restat vox Filii exponenda, in cuius expositione porro, quomodo IESUS sit declaratus potenter filius Dei, nempe per resurrectionem et donum Spiritus sancti: in cuius ultimo monstrare vult Paulus, quid Dominus IESUS sibi negotii functionis ve mandaverit: sicque peracto integro circulo ad suum Apostolatum relabitur. qua occasione alius sensus alii alligatur, fitque perpetuus quidam orationis fluxus.

Aliquando causa efficiens aut effectus adglutinantur antecedentibus, ut in praecedenti exemplo Col. 1, Gratias agimus Deo et patri Domini nostri IESU Christi, semper de vobis orantes. Audita fide vestra in Christo et dilectione in omnes propterspem repositam vobis in caelis, etc. Hîc gratiarum actioni alligatur causa, nempe audita illorum fides et charitas. Huic iterum causa fidei et charitatis, nempe futurae gloriae spes: cui porro alligatur, unde illam spem cognoverint, hauserintue.

Videmus igitur mirabili artificio compactum et connexum esse sermonem Paulinum, ut in quo non tantum constructio Grammatica membra eius inter se connectat ac conglutinet: sed etiam rerum ipsarum naturalis connexio ac societas ex sese invicem pendens aut cohaerens existat.

Paulus Apostolus selectum Christi organon fuit non solûm in eo, quod plus laboravit caeteris omnibus pluraque passus est, et latius propagavit veram religionem quam alii: sed etiam, quôd uberius ac

-- 1053 --

290 luculentius, praesertim corruptionem naturae humanae, et mysterium redemptionis et iustificationis ac salutis humani generis exposuit, quam quisquam alius ex sacris scriptoribus. Magis sane ille morbum huius miserrimae naturae, verumque legis usum, ac discrimen legis ab Evangelio ursit et illustravit, quam quisquam alius. Vehementius etiam gratiam Christi in salvatione hominis amplificavit, et omnia opera ac merita hominum extenuavit aliis. Quare verissime prorsus dici posset, quod si eius Epistolis careremus, quasi ostio aut clavi quadam sacrae Scripturae destitueremur.

STYLUS PAULINUS.

Multa igitur ac praeclara utiliter de eo annotari possent, quae nunc, quia non prorsus ad nostrum institutum pertinent, omittemus: tantum ergo de stylo eius ac modo disputandi aliqua annotabimus, tametsi in superioribus, praesertim in capite de Sermone sacrarum Literarum, multa iam de eo dixerimus. Extat vero iudicium adversariorum Pauli de eius Epistolis, 2. Corinth. 10, etiam ab ipsomet Apostolo (ut videtur) comprobatum, quod sint graves et validae. Posterius ad δείνωσιν seu efficaciam sermonis pertinere dubium non est, quod vivae, vigentes, potentes ac efficaces sint. de qua sermonis ac istarum Epistolarum virtute supra dictum est prolixius.

Porro quod graves esse dicuntur, etsi Latina Metaphora crebro etiam in bonam partem sumatur: tamen de Graeca βαρὺς dubitari queat: Erasmi quidem Paraphrasim arrogantes nequa quam probandam censeo. nam Paulus veluti comprobans illud iudicium, talem se etiam coram sermone esse velle ait. βάρος etiam potentiam solet significare, sicut Diodorus scribit, Philippum timuisse gravitatem civitatis Olynthiorum: et manus graves pro robustis ab Homero celebrantur. Caeterum Hermogenes gravitatem styli vocat, cum est acerbus, obiurgans, accusans et expostulans.

Sive igitur potentiam aut robur sermonis intelligas, sive hasce quasdam quasi praeceptoris virgas, quibus eos liberius et asperius flagellabat, non multum, ut opinor, a vero sensu aberrabis. Nec videtur ociose eo loci proferre illud adversariorum iudicium. nam cum utraque ad Corinth. Epistola multum dignitatis ac gravitatis, aut etiam granditatis habeat, non caret simul praeceptoria austeritate et efficaci sermone: quin et eo ipso loco praecedunt talia, quae et minacem austeritatem, et vinum potentemque sermonem complectantur, quibus commode istam censuram subiicit. Quae ideo addam, ut et occasio et simul exemplum istius dicti cognoscatur. Inquit igitur:

Caeterum ipse ego Paulus obsecro vos per lenitatem et mansuetudinem Christi, qui iuxta faciem quidem humilis sum inter vos, absens tamen audax sum erga vos. Rogo autem vos, ne praesens audeam ea fiducia, qua existimor audax fuisse in quosdam, qui putant nos veluti secundum carnem ambulare, Nam in carne ambulantes, non secundum carnem militamus: quia arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo, ad demolitionem munitionum, quibus armis consilia demolimur, et omnem celsitudinem, quae extollitur adversus cognitionem Dei: et captivam ducimus omnem cogitationem ad obedientiam Christo, et in promptu habemus vindictam adversus omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Quae in conspectu sunt, videtis? Si quis de seipso confidit, quod Christi sit: illud rursum perpendat ex seipso, quod quemadmodum ipse Christi est, ita et nos Christi sumus. Nam si et amplius quidpiam glorier de potestate nostra, quam dedit Dominus nobis in aedificationem et non in destructionem vestri, non pudefiam, ne videar ceu perterrefacere vos per epistolas. Nam epistolae quaedam, inquit, graves sunt et robustae: at praesentia corporis infirma, et sermo contemptus. Hoc reputet istiusmodi, quod quales sumus sermone per epistolas cum absumus, tales sumus et cum adsumus facto. Non enim sustinemus inserere aut conferre nos ipsos cum quibusdam, qui seipsos commendant. Sed isti non intelligunt, quod ipsi inter sese seipsos metiuntur et comparant semet sibi. At nos non in immensum gloriabimur.

En habes tum exemplum tum et iudicium de Paulino stylo, quod saepe sit grandis, austerus ac dignitatis plenus, et simul ardens ac praepotens. Quam autem sublimitatem et vehementiam sermonis adhibet in obiurgando et castigando, eandem etiam in consolando, ac ad omnem honestatem officiumque adhortando, et praesertim in praedicanda misericordia Dei et gratia Christi, abiiciendaque ac proculcanda omni gloriatione et fiducia operum. In capite de Efficacia sermonis sacri sunt plura eius exempla prolata.

Quanta gravitate, austeritate simul et energia vel efficacia illa dicantur Gal. 3, quam tamen epistolam Augustinus ait tenui orationis filo conscriptam esse, exceptis paucis quibusdam: O'stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut non crederetis veritati, quibus prae oculis IESUS Christus ante fuit depictus, inter vos crucifixus? Hoc solum cupio discere a vobis, Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex praedicatione fidei? Adeo stulti estis, cum spiritu coeperitis nunc, carne consummamini? Tam multa passi estis frustra, si tamen et frustra. Qui igitur subministrat vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis, utrum ex operibus legis, an ex praedicatione fidei?

Verba eius sunt plena dignitatis et emphaseos. Argumentis validissimis et evidentissimis refertissimus est. saepe singulae voces singula enthymemata continent. Verum intelligentia et attentione opus est, ut animadvertantur. Quanta est vis aut emphasis in istis ipsis verbis praecedentis dicti? Amentes, vocat et Fascinatos, non vel verisimilibus rationibus ab adversariis expugnatos. Ait eos nolle obsequi veritati, eos habuisse ita veritatem clare propositam, ac si Christum ante oculos ac coram habuissent. At nunc eos illum sua apostasia crucifigere. Eosne id quidem recordari et considerare, quod viva experientia experti fuissent efficaciam Christi et Evangelii, dum per eius fidem, non per legem, Spiritum Sanctum accepissent. Eos spiritu accepisse suam religionem, et nunc carnalibus cultibus consummare velle: eos denique tam multa frustra passos esse pro Christo et puro Evangelio, quod nunc repudient. Singula igitur verba ibi suas vividissimas energias, et quasi propria enthymemata continent. Quibus addit repetitas interrogationes, ut eos tanto magis urgeat.

-- 1054 --

291 Sic cap. 2, multa simul agit recitando exemplum lapsi et obiurgati Petri. nam et suam authoritatem contra (ut ita dicam) Petrinos pseudapostolos adserit, et exemplum aut potius iudicatum sententiâmve illustrem damnatae operum necesssitatis profert, ut pote ubi ipsemet in hac ipsa controversia coram tota Ecclesia, idque tandem etiam cedente et consentiente ipso quoque Petro, obtinuerit eviceritque, non esse necessariam legis observationem ad iustificationem et salutem.

Mox addit: Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, scientes non iustificari hominem ex operibus legis, sed tantum per fidem IESU CHRISTI, et nos in Christum credidimus. Ubi a suo aliorumque apostolorum exemplo et etiam sententia argumentatur, quod et ipsi deserto Moyse ac omni fiducia operum ad Christum confugerant. Addit autem mira brevitate illustrem amplificationem a genere: Nos, inquit, sumus Iudaei. Igitur merito nostrum Moysen exosculari, et non deserere debuissemus, si fuisset in eo spes vitae. Certe non debemus esse suspecti, quod innato quodam Moysis odio ad Christum solum nos contulerimus. quis enim non suorum maiorum gloriae gentisque suae institutis favet? Tum porro sumus vita non turpes aut profani, ut illi qui ex gentilismi impurissima sententia ad Christianismum veniebant: sed homines iusti, ut meritô prae aliis de iustitia operaria confidere potuissemus. Sod tamen abiecta hac tanta iustitiae, et etiam gentis nostrae praerogativa, tanquam rebus inutilibus ad solum Christum convolavimus: sicut ille Phil. 3, hoc suum exemplum copiosius exponit. Singula ergo verba ei suam vitam ac operositatem habent.

Omnia vero ista fiunt Paulo tanto vividiora et potentiora, quôd ea in illustribus exemplis ac veluti in motu vitaque proponit. quasi dicat: Controversia ista iam saepe coram Ecclesia vivis ac vehementibus actionibus agitata, et luculenter decisa est: primum, quod nosmet Iudaei ac Pharisaei operarii sanctissimi et summi cultores Mosis, eo deserto confugimus ad solum Christum, coepim usque neglecto Iudaismo uti libertate gentilium vitae. Deinde, quod denuo quasi relabente Petro et aliis ad Iudaismum, et operum necessitatem: ego eos coram tota Ecclesia libere redargui, et potenter convici, quod Evangelium nihil prorsus observationibus et adminiculis operum Mosaicorum indigeat, ipsique omnes comprobante tota Ecclesia obedienter mihi cesserunt. En igitur habetis quasi duo quaedam celebria concilia. Quid ergo isti errones volunt iam decisam controversiam denuo in dubium revocare?

Methodi porro fuit hic Apostolus solertissimus artifex, sedulusque sectator. Cuius artis primarium caput est, ut (secundum eius proprium praeceptum) doctrina recte secetur ac proponatur: quod ipse summa diligentia facit ad imitationem sui unici praeceptoris Christi, nempe ut primum proponat contritionem aut legis doctrinam: deinde Evangelii aut gratiae, Fides tua salvum te fecit: ac postremo novae obedientiae, seu, Vade et noli amplius peccare.

Ad Rom. primum habet in subscriptione et salutatione artificiosissimam insinuationem: mox artificiosissimum exordium, a quo latenter et inobservatus delabitur ad propositionem. In eo exordio ac propositione, quia commendaverat gratuitam Evangelii iustitiam, quae omnibus offeratur, veluti per antithesin delabitur ad praedicationem contritionis per legis praedicationem. Quasi dicat: non sine causa magnifacio Evangelium, vobisque id praedicare cupio, quia in eo prompta parataque iustitia ac salus omnibus offertur: qua omnes extreme indigent, quia et gentiles et Iudaei sunt peccatores: ut mox usque ad dimidium tertii capitis prolixe ostendit, dum primum gentes quidem ex crassis eorum peccatis, Iudaeos vero ex interna hypocrisi coarguit: qui licet externa disciplina aliquo modo fulgeant, intus tamen in corde sunt spurcissimi. Convictis utrisque iniustitiae, initio tertii capitis indicat ipsum fontem iniustitiae to tius generis humani, nempe originale peccatum.

Ita videmus aptissima analysi hanc praedicationem legis institutam esse: nempe enim ab ultimis extremisque effectibus ad primarios fontes regreditur, a crassissimis et foedissimis peccatis externae idololatriae et turpitudinum ratiocinando retrograditur ad internam hypocrisin: ab ea denique ad ipsum primarium fontem mali, nempe originalem corruptionem. Ubi tamen veluti epilogo quodam, prolatisque Scripturae testimoniis omnes simul homines, omniaque eorum flagitia simul complectitur, omnesque condemnat, et omnem iustitiam operum ac legis penitus tollit.

Possis etiam dicere hanc partem esse veluti quandam confutationem iustitiariorum. Qua finita, repetit propositionem de gratuita Evangelii iustitia, eamque mirabili methodo per omnes causas circumductam et explicatam declarat. Quae est veluti cratoria propositionis expositio.

Ea absoluta, progreditur ad confirmationem toto quarto capite comprehensam: ubi tum exemplo Abrahae prolixe evoluto ac illustrato, tum et aliis rationib ac testimoniis demonstrat, nos sola imputativa Christi iustitia per fidem illustrari. Ea peracta, progreditur ad Analysin, seu singularum rerum in hac principali propositione contentarum, aut ad eam spectantium explicationem, videlicet peccati, iustitiae ac gratiae, legis ac renovationis. Verum non licet prolixius in illustranda methodo Paulina, et praesertim huius epistolae commorari, quae a multis est hactenus eruditissime exposita.

Augustinus contra Cresconium asserit, Paulum fuisse dialecticum. Id sane abundê non solum ratio aptissima disserendi, qua utitur, ostendit: sed etiam praecepta quae proponit de definiendi, dividendi argumentandi ac refutandi peritia: quae omnia supra initio tractationis de Modo legendi sacras Literas subindicavi.

Hîc obiiciet forte aliquis: Si Paulus est adeo eloquens, ut tu eum praedicas: cur igitur adversarii ei obiecerunt spermologiam, sermonemque contemptum: cur etiam ipsemet confitetur se imperitum esse sermonis, sed rerum gnarum? cur denique testatur se missum esse ad concionandum, non in sapientia sermonis, ut evacuetur crux Christi? Ex hisce enim omnibus liquido aiunt patêre, eum nequaquam adeo eloquentem fuisse, ut a me praedicetur.

Respondeo: Non simpliciter ille affirmat 2. Cor. 11, se esse imperitum sermonis: sed tantum veluti per concessionem quandam, teste Augustino: inquit enim: Quod si etiam sim rudis sermone, sed certê non cognitione. quasi dicat: Etsi maxime verum esset, quod isti calumniantur, me esse imperitum sermonis:

-- 1055 --

292 hoc tamen non adeo magnum quid apud vos esse deberet, ut a vobis contemnerer, cum alioqui rerum bonarum veritatem pernoverim, vobisque fideliter tradam. quod praecipuum est in praedicatione Evangelii. Doctrinae enim veritas illud praecipuum est, quod in doctore spectatur non sermonis lepor, volubilitas aut lenocinium.

Non ergo id simpliciter affirmat, sed veluti conditionem ponit, quôd etiamsi destitueretur vi quadam gratiaque et arte dicendi singulari, nihilominus propter rerum verarum fidelem perspicuamque traditionem pro Aposto lo agnoscendus et colendus esset.

Porro quôd dicit 1 Cor. 1, se non esse missum ad praedicandum Evangelion in sapientia sermonis: significat non tam necessariam facultatem res bonas perspicue ac cum fructu docendi, quam illam superfluam et ostentatoriam garrulitatem, tum in concinnitate numerorum aliisque superfluis et quasi meretriciis ornamentis sese nimium iactantem, tum etiam alio qui aliam omnem multiplicemque eruditionem ambitiose ostentantem. In quorum priore omnem modum excessit Isocrates: in posteriore vero Plutarchus in Philosophicis, Lucianus, Porphyrius, et inter Christianos Clemens: quales et hoc tempore plurimi sunt, qui nihil non eruditionis in quacunque materia ostentant, omniaque scire videri volunt: nec admittunt esse eruditum scriptum, quod non habet multa Graeca, multa poetarum dicta, multasque ac raras historias insertas.

Tales ostentatores eruditionis, et superfluo quodam sermonis ornatu sese pavonum, aut potius meretricum instar iactantes et ostentantes, tunc mirabantur et magni faciebant Graeculi, ac praesertim Corinthii. eoque simplex, sincerum ac sanum, omnique ostentatione carens dicendi genus D. Pauli, ut rude ac indoctum contemnebant: quod sane facile videri potest indoctum iis, qui nec rerum bonitate curant, nec id diligentissime considerant ac examinant.

Forte etiam revera aliquod discrimen fuit inter Pauli facundiam, oris et calami, ut ab hac magis valuerit, sicut ei adversarii obiiciebant: 2 Cor. 10. Sunt quidem diversa dona, sed plerunque calami quam oris maioruis est, quantumvis vox viva magis afficere dicatur auditorem.

Caruit ergo Paulus humana eloquentia, at non divina, quam ex munere spiritus S. habuit. Caruit illa ambitiosa, fucata et ostentatrice loquacitate, instar meretricis, se superflue ornante ac iactante: at non caruit ista gravi et seria facultate dicendi, qua res caelestes perspicue ac commode explicare potuit. quaeque proprie Apostolum Christi decuit.

Videmus etiam inter profanos multo magis floridam, aut etiam putide sese ostentantem loquacitatem, decere aliquem Rhetorculum aut sophistam, aut scholasticum, quam gravem aliquem senatorem, magistratum aut regem. Aristoteles videri posset aliquibus ineptis Mydis et prurientibus auribus (cuiusmodi tunc Graeculorum erant) mutus aut infans, collatus ad Isocratem, aut etiam Platonem.

Verisimile quoque est, vel potius verissimum, illam excellentem eloquentiam, quae passim in Epistolis Pauli elucescit, non tam ipsius fuisse quam Spiritus S. per os eius loquentis: sicut Christus pollicetur suis Apostolis et omnibus credentibus, Matth. 10 et Luc. undecimo, se illis daturum, cum opus erit, eam facundiam, cui adversarii resistere nequeant. Quare et ipse Paulus Ephes. 6 iubet pro se fieri preces, ut detur sibi sermo in apertione oris, et libertas ad praedicationem Evanglii. Ubi duo dona petit, sermonis copiam, animi confidentiam, ut et possit et ausit prompte liberrimeque Evangelion filii Dei annunciare. Suppeditavit igitur ei spiritus uberiorem sermonis vim, cum voluit, sicut Ezechiel dicit, alias se fuisse mutum, cap. 3. alias facundum, cap. 24. et David inquit, Dñe labia mea aperies.

Fieri etiam potest, ut ea comparatione quadam dicantur, quod adversarii eius multo erant ipso loquaciores: non quod ipse necessaria facundia destitueretur: sicut ipse minatur, se reversum velle cognoscere non garrulitatem, sed virtutem eorum.

Tribuit alioqui ipsemet Apostolus seductoribus Rom. 16. χριστολογίας et εὐλογίας : et Petrus cap. 2 secundae , praetumidam vanitatem sermonis: cum tamen interim, teste Paulo, nesciant neque quid, neque de quo blaterent. qualis est noster ille obseus venter, et Pelagianae synergiae patronus, Suvencfeldius, et multi fanatici grandia quaedam plenis buccis efflantes ac iactantes: quae si probe examines, quavis vesica aut bulla vaniora depraehendes inanioraque.

Multas virtutes sermonis Paulini sigillatim exposui in praecedentibus capitibus, quas hic denuo repetere nihil attinet. Habuit igitur Paulus quandam spiritualem, sinceram, sanam, simplicem, rebusque et auditoribus veri cupidis convenientem facundiam, qua res veras ac bonas perspicue et neruose explicuit: qualis est nativa forma, ornatusque honestarum et modestarum virginum ac matronarum, non qualis meretricum pigmentis ac fucis faciem picturantium, et calamistris cincinnos suos inurentium ac colorantium: quali tunc superbissimi Sophistae Graeculorum sese iactabant, qui ex musca aut culice elephantum, et contra faciebant: gloriabanturque se de quavis re, a quocunque demum sibi subito proposita plene disserere posse, atque adeo etiam deteriorem causam meliorem, et contra efficere: et denique quidvis auditori persuadere, quae necessario multiplici impostura rariorum sophismatum et malarum fraudum fuit refertissima: qua si Apostoli usi fuissent, merito suspecti fuissent, quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti incantent. Sicque etiam ipsi conversi, de sua fide dubitare coacti fuissent, ut Paulus dicit, et efficacia crucis ac meriti Christi tam fuissent viliter habita, quasi non ille exaltatus auditores ad se ac patrem potenter trahat intus eos docens, sed tantum eius ministri rude vulgus simplicesque homines sua quadam praestigiosa garrulitate excantent. Nunc quaedam magis specialia Pauli percurramus. Illud quidem non vulgare est, et ad efficaciam sermonis referri posset, quod mirificis quibusdam ac plusquam maternis blandimentis auditores ad se alliciat, tametsi id non solus faciat. nam et Ioannes sic suavissime filiolos suos tractat. Praeclarum autem huius generis suavissimorum blandimentorum illud exemplum est, Gal. 4. Filioli mei, quos iterum parturio, usque quo formetur Christus in vobis.

-- 1056 --

293 Vellem autem adesse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam inops sum consilii de vobis. Sic 2 Cor. 2, Ex multa anxietate et oppressione cordis scripsi vobis per multas lachrymas, non ut tristicia afficeremini, sed ut cognosceretis charitatem, quam habeo abundantissimam erga vos. Talia sunt passim innumera loca in eius Epistolis. Verum de Paulina eloquentia postea plurium censuras adscribam.

De Pauli summa brevitate disservi in Capite, ubi de Brevitate agitur. De eiusdem absolute pronunciatis, secundum quid intelligendis, itidem alibi dictum est: ut sunt, Omnia mihi licent: Omnia omnibus factus sum: Charitas omnia credit, et similia. Proprium autem illud videtur esse Paulo, quod mox in ipsis inscriptionibus et subscriptionibus mirabili artificio summam Evangelici mysterii, suique ministerii complectatur, quae videntur proprie quasi quaedam insinuationes esse. de quibus alibi in hoc Libro, prolixius disservimus.

Cum ab aliis materiis ad alias transit, utitur interdum quibusdam transitionibus quae sunt veluti praefationes aut exordiola quaedam, quibus parat auditorem ad sequentia. Sic 1 Cor. 15, refutaturus Corinthiorum errorem de resurrectione mortuorum, praefatur de doctrina ipsis ab initio tradita: admonetque eos, ut recordentur quid nam ab eo didicerint. Sic et II eiusdem, reprehensurus eos de ataxia sacrae coenae, cum aliquo exordiolo ad eam materiam transit.

Habet Paulus quasi peculiaria quaedam verba ac formulas loquendi, Connasci, consepeliri cum Christo, concrucifigi, convivere, conformari, conregnare, conglorificari, resurgere cum Christo, baptizari in eius mortem, crucifigere corpus peccati, resurgere in novam vitam, veterem hominem corrumpi, eundem exuere, et novum induere, mortificari et vivificare, lex membrorum et in membris, lex Spiritus, secundum carnem aut spiritum vivere, servire mente aut spiritu, peccato aut legi Dei, animalis homo, sensus carnis, venditum esse sub peccatum, peccatum regnare aut regnans, condelectari legi Dei, corpus peccati, et alia huius generis plane innumera. Sic etiam Paulo sunt proprie similitudines a semente sumptae, tametsi et Christus Parabolis inde ductis delectatus sit.

De Pauli sermone pendente aut tracto alibi dictum est proprio Capite; ut hic eadem repeti non attineat. Verbum substantivum admodum crebro deest in Hebraea lingua, ac etiam in novo Testamento, tametsi etiam apud Graecos bonos autores: sed tamen in Paulo aliquoties cum voce Deus durius subintelligendum venit. 1 Cor. 1, Qui nos confirmat Deus: id est, Deus est is qui nos confirmat in Christum, et unxit. Sic 1 Cor. 4, Deus qui iussit fulgere lumen ex tenebris, qui fulsit in cordibus nostris: id est, is qui fulsit. Sic mox sequente capite: Porro Deus, qui nos ad hoc ipsum condidit: sub. est. Talia complura apud eum reperiuntur.

Aristoteles dicit Rhet. 3, vel maxime pertinere ad Graecismum, ut Coniunctiones μὲν et δὲ , recte sibi invicem correspondeant. Quare quidam literati hoc tempore Paulum flagellant barbarismi nomine, qui illis particulis non semper rectissime utatur. At contra Phalereus ostendit, id ad styli magnitudinem gravitatemque pertinere, si non exactissima illarum particularum ratio et reliquae etiam compositionis ac soni habeatur. nam limatam compositionem suavemque stylum non admodum convenire grandi illi dicendi generi. Sic et Antiptoses idem ad gravem ideam refert, sicut et multa Anantapodota aut Anacolutha. Quo consilio etiam Thucydidem aiunt asperiore et duriore compositione styloque usum esse.

Quare sciendum est, ubi tale quid in Paulo reperimus, non mox vel inscitia, vel etiam negligentia peccatum esse: sed id ipsam linguam ac genus dicendi interdum postulasse.

In aliquorum vocabulorum aut etiam phrasium et constructionum abusu potest videri Paulus accommodasse se ad praesentem sui seculi sermonem, qui iam tunc temporis declinabat: sicut et semper vulgus aliquid vitii in suo sermone habet.

Vehementer sane observandum est Prophetas, Christum et Apostolos sua dixisse et scripsisse non solis eruditis, sicut plerunque alii omnes scriptores: sed communi plebeculae, ad cuius captum necessario sese accommodare coacti sunt, constat vero, iam tum Graecum sermonem in declinatione fuisse. Quam rem consiliumque illorum, nisi Lector diligenter observaverit, male de eis sentiet, et non raro ab eorum sensu menteque aberrabit. Usi enim sunt interdum vocibus ac phrasibus aliquibus ut tunc commune vulgus, non ut veteres illi eruditiores scriptores florente Graeca lingua.

De lapsu Paulino ex alio in aliud, deque eius circulari sermone alibi in hac parte prolixius disservi.

Illud quoque ei perusitatum est, ut cum etiam particulare aliquod argumentum tractat, nihilominus probationes ex generalibus principiis aut universalibus sententiis petat: et vicissim ex singularibus sententiis aut factis universalem doctrinam eliciat. quod idem ferme est cum eo, quod in ordine sententiarum dixi, eum modo a thesi ad hypothesin, modo contra solere transire. Ut 1 Cor. 5, de unius incestu agens, transit ad omnium repraehensionem, et ad universalem doctrinam, quod modicum fermenti totam massam inquinet. Et contra 1 Tim. 5, viduis praecipiens, petit probationem ex universali regula: Quod si quis vel masculus vel femina domesticos negligat, sit infideli deterior.

Transit quoque aliquando subito ab alia materia ad aliam, eaque absoluta mox recurrit ad priorem.

Aliquando etiam permiscet capita, et veluti plura simul agit. 1 Tim. 5 obiter interserit monitionem de usu vini, ac tuenda valetudine, praecepto de non temere ordinandis quibusvis.

In citatione veteris Testamenti aliquando ex multis locis congerit in unum convenientia dicta uno perpetuo textu, non distinctis citationibus, uti alioqui fieri solet: qualis est ille locus Rom. 3, de peccato originali. Quod ille non imponendi causa fecit, sed quia illa dicta et loca eorum erant in Ecclesia tunc notissima, et alioqui illis nihil valde controversum probat: sed propemodum ut suis verbis sine magna authoritate probationis utitur.

Valde accurate solet necessarias sententias circumscribere. nam et affirmative et negative eas circumscribit, seu (ut ita dicam) inclusive et exclusive, affirmando aut includendo quod verum est, et excludendo

-- 1057 --

294 quod falsum: ut, cum saepe iterat, nos per fidem iustificari sine operibus, ubi affirmat aut includit fidem, et excludit aut negat omnia opera. Sic etiam prolixiore oratione solet hanc sententiam urgere. Ephes. 2 bis hanc formam continvo textu iterat: Gratia estis servati, et hoc non ex vobis. Idem repetit, Dei donum est: Non ex operibus, ne quis glorietur. Addit et tertium: Ipsius opus sumus, conditi ad bona opera: ubi est mirabilis via Paulini sermonis tot repetitionibus et antithesibus corroborati. Sic et ad Titum. 3 aliquoties affirmative et negative, aut inclusive et exclusive gratia praedicatur. Primûm enim dicit, apparuisse benignitatem et humanitatem Dei servatoris nostri: secundo excludit opera iusta, quae fecimus nos: tertio iterum affirmat, Sed ex misericordia salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, etc.

Verum adscribam etiam Thomae expositionem eius dicti, cum quia istum loquendi modum subindicat: tum etiam, quia alioqui illic bene contra operariam istam aut Pharisaicam iustitiam loquitur. Deinde cum dicit, Non ex operibus, etc. ponit rationem salvandi: et primo excluditur ratio praesumpta, secundo ostenditur ratio vera. Ratio praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati. quod excludit, cum dicit: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos. Rom. 11, Reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Deut. 9, Non propter iustitias tuas et aequitates cordis tui ingredieris, ut possideas terram eorum, etc. Sed vera ratio est sola misericordia Dei. Unde dicit, Sed secundum suam misericordiam, etc. Tren. 3, Misericordiae Domini, quod non sumus consumpti. Luc. 1, Et misericordia eius a progenie in progenies. Modus salutis adipiscendae est, per baptismum, quem primo proponit: secundo, effectum eius: tertio, causam. Haec Thomas.

Omnes quoque causas non raro coniungere, praesertim necessarias, quoad fieri potest, solet: ut statim initio Rom. de se agens, describit causam formalem, quod sit servus Christi: efficientem, quod sit vocatus: finalem, quod sit segregatus in praedicationem Evangelii. Sic et Evangelii causam formalem aut genus, quod sit doctrina in Prophetis contenta: efficientem, iam olim divinitus promissa: finalem, ut doceat de filio Dei. Sic ibidem et filii Dei causas omnes complectitur, causam formalem, quod sit Deus et homo. efficientem, quod secundum divinitatem sit filius Dei, secundum humanitatem autem filius David: finalem, quod vocet Apost. et Ecclesiam, ut eos per fidem servet. Haec est mirabilis quaedam plenitudo expositionis rei, quae vere exprimit illud Arist. praeceptum, quod rem scire, est causas eius omnes pernovisse.

Paulus ideo putatur esse usus quodam floridiore et splendidiore sermone in Epistolis ad Corinthios quam in aliis: quia illi ei ruditatem sermonis obiiciebant, et elegantiae sermonis studiosi videri volebant.

Disputant aliqui, Epistolam ad Hebraeos non esse Pauli: quia cap. 2 autor ita de se loquatur, tanquam de discipulo Apostolorum: quia stylus eius Epistolae videatur plurimum differre ab aliis Epistolis: et deinde, quia cap. 6 et 10 videatur lapsis negare locum poenitentiae, ac in eo patrocinari Catharis vel Donatistis, aut Novatianis.

De hoc ultimo abunde respondi in prima parte in voce Possibile et impossibile. Immunem autem fuisse authorem, et esse etiam hanc ipsam Epistolam ab hoc errore, vel inde apparet, quod hortatur omnes etiam conversos ad accedendum summum illum sacerdotem consequendae remissionis peccatorum gratia. Christum enim esse misericordem, posseque compati infirmitatibus nostris. Certe si non esset locus poenitentiae, non etiam esset locus remissioni peccatorum post conversionem, nec doceret Christum imbecillitati nostrae compati.

Illud autem quod praecipue urgent quidam ex 2 cap. quod ipsemet scriptor se quasi eximat ex numero Apostolorum, et accenseat eorum auditoribus, non ita evidenter demonstrat, non esse ab Apostolo scriptam, ut isti opinantur. Verba eius sunt haec: Propterea oportet nos vehementius attendere iis quae dicta sunt nobis, ne quando perfluamus. Etenim si is qui per angelos dictus fuerat, sermo fuit firmus et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantum neglexerimus salutem? Quae, quum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo et signis et prodigiis simul variisque virtutibus, et Spiritus S. distributionibus, iuxta ipsius voluntatem.

Usitata enim est, praesertim in Ecclesia ac in sacris Literis, talis figura sermonis, quae forte Communicatio dici potest: ut is qui loquitur, monet, accusat et obiurgat, sese quoque veluti adsocietac admisceat auditoribus, et illis veluti reis ac castigatis, quo tanto patientius sermo eius audiatur: ut qui non odio quodam ac superbia illos obiurgare, sed etiam semet accusare videatur. Quin et in communi sermone, cum praeceptor discipulos, aut dominus familiam accusat, idem schema perusitatum est. Exemplum sumatur ex isto ipso loco: Quis dubitat istum doctorem nequaquam fuisse unum ex illis, qui Evangelii doctrinam parvi fecerint: et tamen talibus se iste quasi adiungit et adnumerat, dum se quoque cum illis obiurgat. Sic cap. 3, 6, et 12, et passim se admiscet auditoribus, ac seipsum quoque monet et hortatur. Sicut 10 inquit: Teneamus confessionem, etc. Non deserentes congregationem nostram mutuam, etc. Nam si ultro peccaverimus.

Talibus loquutionibus cum alia novi Testamenti scripta, tum praesertim Paulus est prorsus refertissimus, ubi scilicet doctor quasi excedens ex docentium coetu sese discipulis admiscet.

Accedunt vero etiam causae singulares, cur hic Paulus semet eximat ex numero eorum qui hunc sermonem a Domino audierunt: quia ipse non fuit unus ex illis 12, qui cum Domino coram versati sunt, eumque praedicantem audiverunt: nec etiam unus ex illis fuit, qui Hebraeos primus converterit, utpote qui postea venerit, et praeterea illorum concionator non fuerit.

Potest quoque illud εἰς , in, significare tempus, non proprie auditores, usque ad nos, i, usque ad nostrum tempus: eam doctrinam esse confirmatam et propagatam, usquequo et ipse, tanquam ultimus Apostolorum, sit vocatus. Quid etiam absurdi esset, si ipse quoque Paulus aliquando audisset aliquem Apostolum, aut etiam Barnabam concionantem, aut miracula eorum spectasset?

-- 1058 --

295 Sed obiicit alius: Atqui Paulus nec vocatus nec cofirmatus est per Apostolos. Respondeo: Neque id dicit ista Epistola, sed ipsam tantum doctrinam esse confirmatam et comprobatam.

Sed nimirum illa per communicationem respectu auditorum, non doctoris dicuntur. Notum etiam est, quod cum aliqua in talibus materiis de pluribus dicuntur, non mox sit necesse omnia omnibus ad amussim convenire. Conveniant ergo illa modo auditoribus, non protinus est necesse ea etiam de docente intelligi. Hisce omnibus probe expensis, meo iudicio facile animadvertetur, nequaquam probare hoc dictum. Epistolam hanc non a Paulo, sed ab aliquo Apostolorum discipulo conscriptam esse.

Restat tertium illud argumentum, sumptum a styli diversitate. Quod sane etiam non ita potens est, cum videamus saepe eiusdem authoris scripta plurimum inter sese differre, ut Ciceronis Philosophica ab Oratoriis, et Aristotelis Physica ab Ethicis, Politicis, et de animalibus. An non etiam inter Epistolas Pauli, quae extant, plurimum differunt sermone illae quae ad Corinthios sunt scriptae, ab ea quae est ad Ephesios? tametsi etiam inter alias sit non vulgare discrimen. Quare styli, si quae est, dissimilitudo non mox evincit, eam Pauli non esse: tametsi non multo luculentior sit, quam Corinthiacae.

Fieri etiam potest, ut studio clariore, et quasi splendidiore sermone sit in ea usus, cum eam non ad unicam aliquam Ecclesiam aut hominem scripserit, ut caeteras: sed ad totam gentem Hebraeorum, tunc per orbem terrarum dispersam, vel saltem ad Ecclesias ex eis collectas, quae itidem passim reperiebantur: sicut Petrus vocat eas dispersionem: ut, quo tam varios auditores doceret et moveret, clariori et illustriori sermone eum uti oportuerit. Solent enim scriptores ea luculentius componere, quae frequentiori auditorio proponuntur. Quod etiam Rhetores praecipiunt. Eadem etiam forte causa est, cur apertiore ac dilucidiore sermone sit conscripta, ut videlicet ab omnibus intelligi posset, nec indigeret aliquo expositore, quem melius singulae aliquae Ecclesiae inter suos doctores habere possent, quam tota gens late dispersa. Verum quid hoc argumeuto ineptius? quasi spiritus Sanctus linguarum donator non possit pro necessitate rerum, temporum et auditorum stylum variare.

Contra vero multae sunt causae, quae probant ac evincunt, esse alicuius Apostoli, idque eximii, ac potis simum Pauli. Primum enim testatur Eusebius lib. 3. cap. 38, Clementem Romanum ac comitem Pauli aliquot sententias inde in suam ad Corinthios ad verbum transcripsisse, affirmasseque esse Pauli. Quod indicat, eam tempore Apostolorum conscriptam esse, et quidem iam tunc non vulgaris autoritatis fuis se. Cui vero in hoc genere magis credi potuit, quam huic ipsi intimo D. Apostoli discipulo?

Secundum testimonium est, quod nullum plane dictum Scripturae novi Testamenti citat, ac nec sententiam quidem aut testimonium ullius Apostoli sui praeceptoris: quod profecto aliquis Apostolorum discipulus in tam sublimibus plenisque ingentium mysteriorum materiis omnino fecisset, si non sui gratia, at certe in confirmationem auditorum, siquidem Petrus ipse non dedignatur Pauli Epistolas citare.

Tertio, omnes fatentur eam esse in hac Epistola rerum sublimitatem, tam etiam praeclaram illarum explicationem, aut tractationem, ut non nisi summum aliquem Apostolum deceant. Huc accedat, quod omnia ea scripta, quae mox post Apostolos scripta dicuntur, sive sint Ignatii Epistolae, sive fragmenta Epistolae Clementis, aut Egesippi, nihil plane eximium contineant, ut non sit verisimile aliquem ex discipulis Apostolorum tam divinum scriptum componere potuisse.

Ego sane ferme non dubitanter dixerim, Scripturam sine hac Epistola mutilam fore, ita praeclare illud summum caput aeterni sacerdotii Christi et duorum Testamentorum collationem illustravit. Tantum igitur decus, tamque necessarium opus Spiritus sancti per Apostolos non peregisset. et hunc veluti colophonem non addidisset, aut alicui incertae fidei Apostolorum discipulo concredidisset? Quem vero etiam tam sublimis materia ac scriptio potius decuisset, quam selectum Christi argano Paulum, qui totus in gratiae ac beneficii Christi praedicationibus quasi submersus est?

Quarto, ita libere ac cum quadam autoritate loquitur, affirmat, decernit ac pronunciat de summis rebus et difficilibus dubiis, idque sua quadam autoritate, non citato alterius recentioris iudicio, aut testimonio, ut nemo pius Apostolorum discipulus id facere ausus fuerit. Illa profecto plerophoria in dicendo, et certitudo animi in tam grandibus sententiis non quenquam alium quam Apostolum aliquem decet: idque praesertim Paulum, qui etiam angelos de caelo diversa sentientes anathematizare audet.

Quinto, confitetur quidem Eusebius, quosdam de Epistola ad Hebraeos dubitasse: verum apud Latinos, non apud Graecos, qui sunt vetustiores scriptores, quique melius scire potuerunt, quaenam scripta Apostoli conscripserint, aut non conscripserint. Origenes quidem super Matthaeum (quod testimonium etiam Eusebius citat) affirmat omnes veteres affirmasse, esse Pauli epistolam. Affirmat Eusebius, citari eam ab Ireneo, qui mox post Apostolos vixit, in Dialogis ut Paulinam.

Est vero hoc testimonium Irenaei etiam ideo observandum, quo redarguantur ii etiam veteres, qui dixerunt eam a latinis Theologis fuisse reprobatam. Nam Irenaeus certe in latina occidentalique Ecclesia docuit, versatusque est Romae et in Galliis. Est vero eius autoritas testimoniumque meritô plurimi faciendum.

Sexto, illa omnino videntur manifeste evincere esse Pauli, quod scribit se fuisse in vinculis, eosque de sua captivitate doluisse, quodque ex Italia scribit. Nemo enim Apostolus perinde in Italia versatus est, nemo ibi, praesertim diu captivus fuit. Diu autem hunc necesse est captivu fuisse, de cuius captivitate Hebraei, qui tunc potissimum in Orientalibus partibus fuerunt, audiverint, doluerint: idque ita, ut etiam ipsi captivo eorum dolor innotuerit. Talem sane longam captivitatem nemo Apost. in Italia sustinuit, nisi Paulus.

Septimo, illud item evidenter ostendit, non esse aliquem ignobilem authorem huius Epistolae, quandoquidem scribit doluisse Hebraeos de eius captivitate. Eodem facit quod iubet eos orare pro se, ut illis celerius restituatur, quodque pollicetur se invisurum eos brevi. Ex quibus omnibus patet, hunc fuisse quendam primarium doctorem, qui etiam ab Ecclesiis Orientalibus maximi factus fit. Adde etiam, quod non fuerit uni tantum loco alligatus, ut discipuli Apostolorum et pastores aut episcopi: sed pro Apostolica vocatione per diversa loca docendi gratia peregrinatus sit. Accedat caeteris illud quoque,

-- 1059 --

296 quod nemo Apostolorum tam longe et crebro Ierosolymam recurrere solitus sit, ut Paulus.

Octavo, multa profecto habet Paulina ut quod tantopere urget doctrinam fidei, quod per fidem omnia consequamur, quod utitur voce Hypostasis pro fiducia, cap. 3 et 11. sicut et Paulus in posteriore ad Cor. bis, quod urget illud familiare dictum Pauli, Iustus fide sua vivet. Quod etiam perinde urget abrogationem sacerdotii et rituum Mosaicorum, et mediatorem ac sacerdotem perpetuum ad dexteram Dei pro nobis intercedentem ostentat, eumque fide adiri iubet, quodque filium Dei vocat prothotocon eius, sicut et Paulus ad Collossenses bis.

Nono, illud profecto non parvum argumentum est authorem Apostolorum tempore vixisse, et esse unum ex Apostolis, quod dicit Deum illo suo tempore per Christum locutum esse; quodque, cum dicit, Deum esse loquutum, primum per Prophetas, deinde per ipsum filium: non addit etiam, per ipsos Apostolos, ne nimium se iactare videatur.

Alioqui si discipulus Apostolorum fuisset, addidisset proculdubio, eum etiam per Apostolos locutum, sicut ipsemet Dominus inquit, qui vos audit, me audit. Eodem facit, quod ita de sacrificiis ritibusque Mosis loquitur, tanquam adhuc in usu praxique existentibus. Verisimile sane est, quod si post ruinam templi et Hierosolymae, postque illam tam horrendam eversionem eius gentis, ad quam hanc epistolam mittebat, scripsisset, aliquam omnino eorum mentionem fecisset, vel confirmandae ab eventu suae sententiae de abolitione sacrificiorum causa, vel etiam consolandi eos in tam tristi captivitate et calamitate.

Denique cum in fine ostendat, se habere quendam celebrem ministrum, illis etiam Ecclesiis notissimum, nomine Timotheum: facile est cuivis animadvertere, hunc scriptorem nullum esse alium quam Paulum. nullus enim alius illis temporibus habuit tam celebrem ac praestantem ministrum nomine Timotheum, quam Paulus. Nec etiam usquam de ullo alio tam celebri ac Ecclesiis accepto Timotheo legitur, quam de isto ipso Paulino ministro. Ex hisce omnibus credo liquidissime patere, hanc Epistolam nullius alius quam Pauli apostoli propriam esse.

Decimo, si ex Hebraeo epistola haec versa fuisset, multo certe magis sermo eius hebraizaret, quam facit. Plaerunque enim etiam diserti interpretes multas proprietates eius linguae unde vertunt, retinent. Multo vero id magis fit in sacris literis, quam profanis, ubi omnia religiosius vertuntur, et id omni studio agitur, ut quam minimum ab originario textu sensuque discedatur. Hinc sunt tot hebraismi in versionibus bibliorum in omnibus linguis.

Postremo citando veteris testamenti testimonia sequitur maxima ex parte versionem LXX. Atqui si Hebraice scripta fuisset, Hebraeum potius textum author in citando secutus fuisset. Versor quoque, si fuit bonae fidei, ita ea testimonia vertisset, ut ea Apostolus citasset, nec ausus fuisset tam libere ab eius verbis discedere. De quo veri indicio copiosius in praefatione Matthaei dictum est.

Arguitur porro Paulus ab aliquibus inscitiae Graeci sermonis. Ireneus lib. 3. cap. 7, ei obiicit Hyperbata: sed certem parum bene intellexit Paulum. Vult enim in dicto Pauli 2 Cor. 4, In quibus Deus seculi huius excaecavit corda incredulorum, separare per Hyperbaton Deum a Seculi huius: quasi ibi vox Deus non diabolum, sed verum Deum significet. Quod et Hilarius postea conatus est, ne scilicet Manichaei inde duos Deos probare possent, non cernens dici de metaphorico quodam Deo, sicut ab eodem etiam venter dicitur esse impiorum Deus. Mirandum igitur ac deplorandum est, tantos patres tam infeliciter versatos esse in expositione sacri textus.

Sic Erasmus sequutus praeceptorem suum Origenem', dicit Paulum balbutivisse: Rom. 1, Reperio igitur eam legem volenti mihi facere bonum (esse) quod mihi malum adiaceat. Ubi sermo est perspicuus et congruus, nisi quod verbum substantivum usitato Hebraeis et aliquando etiam Graecis more deest. Sic idem carpit Paulum Rom. 12, Unicuique ut Deus partitus est: cum et ibi sermo constet, sive quia usitato more postponitur Ut, sicut et Terentius inquit: Populo ut placerent: sive potius, quia repetendum est illud praecedens, Dico aut praecipio.

Cam. quoque aliquoties reprehendit Paulum, quod ei μὲν et δὲ coniunctiones non ubique correspoondeant. At Phalereus dicit, id proprium esse grandis styli, ut eas interdum negligat, citatque veterum Rhetorum exempla: quod et supra monui.

Sic multi partim rerum, partim sermonis ignari, aut alioqui etiam negligentius eius textum expendentes, Paulo infantiam tribuunt, quae in ipsorum potius iudicio haeret.

Verum quo magis Paulina eloquentia a rudioribus etiam agnoscatur, inspiciantur illa quae supra ex Augustino de eo annotavi, cum in genere de Sacro sermone disservi. Quibus etiam accedat unum et alterum dictum Erasmi ex Annot. quae etiam non parum ad praesens institutum facient, et postea aliorum aliquot eruditorum censurae.

Hic schema est, quod appellatur Graece κλίμαξ , Latine gradatio, multum faciens ad iucunditatem orationis: ea fit, quoties membrum sequens vocem postremam excipit praecedentis, ut ita per gradus quosdam deveniatur ad ultimum: veluti hic, Ex tribulatione patientia, ex patientia probatio, ex probatione spes connectitur: indicat et compositionis decus, quod orationem colis et commatis modulatam absolvit periodus. Primum membrum est, Quoniam tribulatio patientiam operatur: secundum, Patientia autem probationem: tertium, Probatio vero spem. Deinde additur periodus, et ipsa constans tribus membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Huiusmodi ferme Augustinus. Quanquam mea sententia nihil vetat, quo minus priorem compositionem quatuor membris absolvamus, ut quartum sit: Spes autem non confundit, hic enim est finis gradationis. Deinde accinitur periodus, vel unico vel duobus membris constans: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quin et superiora cola possunt in bina commata dividi, ut comma sit: Quoniam tribulatio: et post minimum respirationis succedat, Patientiam operatur. atque idem de

-- 1060 --

297 caeteris. Haec divus Augustinus fatetur nequaquam fuisse ab Apostolo affectata, sed eloquentiam ultro comitem fuisse sapientiae, nec sapientiam talem aspernari comitem.

Idem super cap. 12. Rom.

Ex hoc capite D. Augustinus profert exemplum moderatae simul ac modulatae dictionis, certe vix alius est apud Paulum locus compositior, atque (ut ita dicam) picturatior. Ut autem insigniora tantum indicemus, quantum dignitatis habet illa distributio. Sic enim vocant Rhetores, qua unum quodque redditur ei cui congruit: Habentes donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate, caeteraque quae simili modulatione ac iucunditate decurrunt usque ad bimembrem periodum, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Interim non parum est gratiae in iisdem vocibus per traductionem, aut similibus per adnominationem repetitis, item ex contrariis inter se redditis: quod genus sunt illa, Gaudere cum gaudentibus. Item, Malum pro malo. ἐναντίωσις item in illis est: Flere cum flentibus, Gaudere cum gaudentibus. Item in illis: Benedicite, et nolite maledicere. Item: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Item: In alta sapientes, et humilibus consentientes. Caeterum comparibus membris et incisis similiter cadentibus et desinentibus sic totus sermo modulatus est, ut nulla cantio possit esse iucundior.

Idem super Rom. 13.

Augustinus adducens hunc locum, lib. de Doctrina Christiana quarto, capite vigesimo, quum fateatur reliquam orationem modulatam ac numerosam esse: tamen offenditur nescio quid extrema clausula, Et carnis curam ne feceritis in desideriis. mallet enim hanc compositionem: Et carnis providentiam in desideriis ne feceritis. Eant nunc, ac meam μικρολογίαν damnent in sacris Literis, cum tam minutula curae sint tanto episcopo. Et tamen quid hoc sit, quod offenderat Augustinum, nequeo divinare. Porro in concupiscentiis non ob id tantum in fine ponitur, ut consentiat cum ordine Graeci sermonis: verum etiam quod illic magis ferit aures. Nam carnis curam haberi non vetat, ideo velut ἐπιφωνεῖ in concupiscentiis. Apud Graecos prior pars, καὶ τῆς σαρκὸς πρόνοιαν , iuxta rationem accentuum, quam in compositione magis spectamus, est trochaicus dimeter catalecticus, posterior est trochaicus trimeter brachycatalecticus. Hunc sane locum adducit Augustinus, ut exemplum mediocris characteris, quem arbitratur exhortationi competere. Quanquam insunt et alia multa decora, velut ἐναντίωσις et ὁμοιοτέλευτον , in illis: Nox praecessit, dies appropinquavit. Item ἐναντίωσις in abiiciendo et induendo, in luce ac tenebris. Ad haec Metaphora in unica voce, Arma lucis. Rursus Collatio, Sicut in die: sed iucundior est Graecorum verborum sonus, ἀποθώμεθα, ἐνδυσώμεθα, σκότους, φωτὸς : in verbis plenum est ὁμοιοτέλευτον , in nominibus ex parte ὁμοιόπτωτον , cum apud nos omnino non sit. Subest et catachreseos gratia in εὐχημόνως et περιπατῶμεν . Neutrum enim proprie dictum est. Ne quid interim dicam de concinnitate membrorum, articulorum et comparium: quae tamen evidentior est in his quae sequuntur. Quanquam totus hic sermo videri potest Allegoria, Nox praecessit, dies appropinquavit, Abiiciamus opera tenebrarum, sicut in die honeste ambulemus. Nullum enim hîc verbum est proprium. Modulatior ac numerosior cursus est in illis: Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione. Unum quodque membrum constat iugo vitiorum inter se cognatorum, ut Interpretatio Schema videri possit: nec caret gratia vox eadem in initiis membrorum repetita. Adde his parem fere numerorum colonum et commatum, deinde ὁμοιόπτωτον : tamesi haec non semper respondent in Graecis. nam in κώμοις et μέθαις numerus par est, ὁμοιόπτωτον non perinde plenum est ut in Latinis. Rursus in contentione et aemulatione, apud nos ὁμοιόπτωτον est: apud Graecos nequaquam ἔριδι, καὶ ζήλῳ . In summa, schemata quae sita sunt in dictionbus, non perpetuo conveniunt nobis cum Graeca lectione: verum quae sita sunt in rebus, communia sunt omnium linguarum.

Idem ibidem:

Illud obiter annotabis, optime Lector, quam solicite curarit divus Paulus, ut Evangelium Christi purissimum esset ab omnibus humanis adminiculis, ne quid inde sibi vendicare posset hic mundus, adeo ut nec eloquentiam voluerit adiungere, aut eruditionem humanam. At his temporibus, cum oneremus Christum opibus, negotiis profanis, honoribus, imperiis, exercitibus, voluptatibus, et quibus tandem non? solam eloquentiam execramur, et hac una in parte vel anteimus Apostolos. nam illi simpliciter dixerunt, sed cordate sine lenociniis: at rursum sine spurcitia, sine portentis: inaffectate loquuti sunt, sed prudenter: et ut paucis dicam, quem admodum alio modo potentes erant ac divites, alio modo nobiles et inclyti, ita diverso modo tum eruditi, tum eloquentes.

Idem aliquanto post:

Ut seductores ( ὡς πλανει , id est, ut impostores, vel potius quasi, sicut mox vertit. quanquam oportuit ita perpetuo vertere, cum sit ubique ὡς : sed Interpres mire sibi placuit sua copia, nunc vertens ut, nunc quasi, nunc sicut, nunc tanquam, perinde quasi nihil intersit apud Latinos inter has omnes voces. Iam ut demus nihil interesse, certe vocis eiusdem iteratio non solum ad decus orationis facit, verum etiam ad vehementiam. Sic enim totus hic sermo per contraria, per membra, per comparia, per similiter desinentia, per ἀναδιπλώσεις , aliaque id genus schemata variatur, voluitur ac rotatur, ut nihil esse possit nec venustius nec ardentius: unde divus Augustinus hunc locum producit in libris de doctrina Christiana, tanquam exemplum grandiloquae dictionis. Nam velut in ecstasin raptus tandem addit, Os nostrum patet ad vos, ô Corinthii.

Hieronymus quoque interdum magnifice sermonem Paulinum celebrat, cuius unum aut alterum dictum asscribam. In Apologia adversus Iovinianum: Paulum Apostolum proferam, quem quotiescunque lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua. Legite Epistolas eius, et maxime ad Rom. ad Galat. ad

-- 1061 --

298 Ephes. In quibus totus in certamine positus est: et videbitis eum in testimoniis, quae sumit de veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius quod ait. Videntur quaedam verba simplicia et quasi innocentis hominis rusticani: et qui nec facere nec declinare noverit insidias, sed quocunque respexeris, fulmina sunt. Haeret in causa, capit omne quod tetigerit: tergum vertit, ut superet: fugam simulat, ut occîdat. Calumniemur ergo illum, atque dicamus ei: Testimonia quibus contra Iudaeos vel caeteras haereses usus est, aliter in suis locis, aliter in tuis Epistolis sonant. Videmus exempla captiva, servierunt tibi ad victoriam, quae suis in vosuminibus non dimicant. Nonne nobis loquitur, cum Salvatore, aliter foris, aliter domi loquimur? Turbae parabolas, discipuli audiunt veritatem. Proponit Pharisaeis Dominus quaestiones, et edisserit. Aliud est docere discipulum, aliud adversarium vincere.

Idem alibi:

Ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae: Qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum, sapientiae et scientiae Dei, magis miratur quam loquitur?

D. Epiphanius quoque utiliter quodam loco de sermone Paulino monet, sic scribens: Quemadmodum potens ille iaculator Apostolus, distortis verbis in medium coniectis, obscuram quidem et occultatam facit lectionum altitudinis elaborationem: verissimam autem et rectae opinionis, et quae nihil habet neglectum, aut aegre adeo explicabile. Nam his qui non adhibito studio et ingenerose a verbis excidunt, aliquando incohaerentia et dissona dicere videtur: qui vero studiose et sobria raciocinatione relegunt, magno ordine et veritate plena. Proinde exacte de his nunc tractare, ipsum per se solum ingens opus fuerit.

Bucerus quoque hanc eandem quaestionem de Paulina eloquentia prolixe tractat: cuius sententiam cognovisse operaeprecium fuerit. Sic igitur ille scribit in Praefatione epistolae ad Romanos:

An D. Paulus adhibuerit artem dicendi?

D. Augustinus in quarto de Doctrina Christiana hanc quaestionem pertractat, estque in hac sententia, quod Apostolus praecepta quidem eloquentiae secutus non sit, eloquentia autem secuta sit illius sapientiam: sed eloquentia quae ipsum decuerit. (nam aliis alia ratio dicendi competit) ista vero hic sanctus vir de sola elocutione intelligit, in qua ut maxime sit vis eloquentiae, quae etiam ab hac nomen ducit: facultas tamen dicendi, non hac sola, sed praecipue inventione constat, et dispositione, utcunque M. Tullius has prudentis eloquentiam Oratoris faciat. Sapienter enim Fabius dixit, Curam verborum, rerum volo esse solicitudinem. nam plerunque optima rebus cohaerent, et cernuntur suo lumine. Et Aristoteles studium ornatus circa elocutionem corruptis auditoribus, verba potius quam sensa morantibus fert acceptum. D. Paulus itaque, cui hoc in scribendo consilium fuit, ut fidem Domini nostri Iesu Christi, et vitam hac dignam persuaderet, hoc est, summam traderet sapientiam, rerum quam verborum studiosior fuit. Unde illud de se ipse testatus est: Etsi vero idiota sum sermone, non tamen scientia: 2. Cor. 11. Quanquam nec verborum negligens fuit, ut qui fieri omnibus omnia operam dederit, quo vel aliquos lucraretur: maiorem quoque dictionis curam adhibiturus, si e re id fuisset eorum quos instituere debuit. Spiritus siquidem Christi omnium artium largitor, ut variis linguis per hoc suum organum loque batur: ita facile etiam summum adhibuisset in dicendo ornatum, si id hominum salutem promovere fuisset idoneum: sed negotium agebatur Evangelii, quod annunciandum erat omni creaturae, quodque sic est, ut reveletur parvulis, abscondatur sapientibus, magisque spiritu quam verbis persuadeatur, fide potius quam ratione percipiatur.

Ita igitur attemperari orationem conveniebat, ut ex ea ipsa quoque ostenderetur, Evangelium Christi rem esse omnibus qui religionis capaces sunt, communem, servis aeque ac liberis, mulieribus ac viris, rudibus et indoctis, atque elegantibus et eruditis, Barbaris non minus quam Graecis aut Romanis. Tum nullis viribus humani ingenii, sed solo Dei afflatu, et tradi et percipi posse. Denique cum ita vitiosa nostra natura comparata sit, ut quicquid parergon est, et ad inanem potius rerum speciem, quam certam et solidam utilitatem facit, in id fere plus curae ac operae impendamus: docuit dictionem Evangelii, quod istud malum abolet, sic constitui, ut in rem ipsam animi defigerentur, avocati ab admiratione in anis ornatus verborum. Iacent siquidem sensus in oratione, in qua verba laudantur, inquit Quintilianus: nec valet animus, dum rerum admiratione et studio tenetur, de verborum cultu esse solicitus. Si ergo consideremus primum quis scripserit hasce Epistolas, nempe Apostolus crucifixi: deinde, quid, nimirum Evangelium crucifixi: postremo, ad quos, eos scilicet, qui huc essent adducendi, ut in cruce Domini nostri Iesu Christi omnem et salutem et gloriam potieret: satis liquet, quam decuerit Paulum sermonis humilitas, et ea ratio, qua sicut afflatum Spiritus, ita neglectum inanis cultus (quem caro admiratur) prae se ferret, dum ostenderet rem quam commendat, maxime popularem, et omnibus qui modo eam cupiant, perceptu facilem: denique artem hîc tradi, qua toti immutamur, et divinam quandam vivendi rationem consequimur. Atqui ista tamen dictionis in Paulo humilitas sic habet, ut quicunque potis est divinam hanc doctrinam intelligere, in singulis quoque eius verbis, si modo animum advertat, caelestem effulgere sapientiam cernat. Ex Spiritu sancto Apostolus scripsit, immo hic ipse omnia scripsit, Paulo usus tanquam organo: nihil ergo hîc frustra dicitur, nihil non suo loco, nihil non rei congruens eoque apposite. Tunt alicubi, ut videtur carni, et Anapodota, sunt Hyperbata, sunt Mioses, Tautologiae, Homoeologiae, Macrologiae, pleonasmi, Anoecomata, et alia quae inter vitia orationis numerantur. At si tu probe consideres (ut soleant loqui ii qui sunt vehementer affecti, maxime qui tractant divina) quid deceat Evangelium Christi, et illo quidem tempore, in quo omnia testari debuerunt, virtute Christi, nullis humanis praesidiis omnia geri: tum expendas diligenter, quo in loco, qua ratione admissa illa sunt, quae habentur orationis vitia: proculdubio dices, meras virtutes esse, non vitia, quae videbantur: arcanamque in his Dei sapientiam mirari satis haudquaquam poteris. Statim in salutatione

-- 1062 --

299 Epistolae ad Rom. praelongum est Hyperbaton, in quo ex occasione, quod se Apostolum nominasset, quid Evangelium ipsum sit, totumque Christi mysterium, cum ratione suae vocationis, ordine perstringit. Istuc videri queat intempestivum et praeposterum, salutatione nondum absoluta. At si cogites quanti Romanorum interfuerit, ut ipsum Apostolum Christi verique Evangelii praeconem et Evangelium ipsum rite agnoscerent, quam idem merito ardere debuerit Apostolus studio salutis hominum, utque loqui soleant et scribere in rebus divinis in negotio crucifixi rite affecti, vero Christi amore flagrantes, decentissima haec Parenthesis, non vitiosum videbitur Hyperbaton. Item in aliis quoque quae vitia videri possunt, tibi usuveniet, si illa modo ea mente legeris, qua Paulus scripsit. Sermo per totum est Hebraeograecus: sed hoc quoque decebat, ut agnosceretur huius generis et linguae, undae Dei benedictio in omnes gentes debuerat derivari. Neque putes vero, quod pleraque in Paulo nobis phraseos eius imperitis obscuriora sunt, fuisse iis quoque obscura, quibus sunt initio scripta. Ubique erant eiusmodi Hebraeograeci in Ecclesiis, et fere semper qui Paulum ipsum audierant, sermonemque eius haberent familiarem: qualis ille et nobis indubie foret, si satis a nobis pietatis, satis adhiberetur studii. Certe et Paulo sermo fuit tam minime vulgaris, inamoenus, aut arte carens, ut Lystris non abs re Mercurius ipse eloquentiae Deus haberetur, ut quoslibet et doctissimos et eloquentissimos non Iudaeos tantum; sed et Graecos: nec hos quosvis, verum Athenienses, et ex his natos disputationibus Stoicos quoque convinceret, Evangelioque adduceret. Sed dum ipsas Epistolas tractabimus, singulis locis indicabimus, quam divina et inexplicabili arte sint omnia inventa, digesta, verbisque exposita: sed arte, quae hoc genus scripti, hunc scriptorem decuit, iisque quibus scripta haec sunt, summe profuit. Horum tamen hactenus hîc paucis admonere volui, ne dum ostendemus quae artis sunt recte dicendi, a Paulo mirifice usurpata, videamur illi tribuere, quod ipse depraecatus est, testatus, praedicationem suam non esse in verbis, ex humana sapientia ad persuadendum compositis, sed in virtute. Illud enim ostendimus, quod ipse de se statim eodem loci subiicit, Sapientiam vero loquimur inter perfectos, hoc est, Dei spiritu afflatos, qui huc pervenerunt, ut divina queant percipere. Sapientiam si lo quitur, utcunque non huius seculi: ea loquitur tamen, quibus ad erudiendum ad salutem hominum nihil potest fingi magis appositum, magisque decorum.

Martyris quoque prolixa admonitio super Romanos non inutiliter potest adscribi. habet enim quaedam utilia, tametsi optassem eum neruosius Origenis calumnias redarguisse, qui nihil ferme non vitiorum ortioni Paulinae adscribere audet. Ille enim cum nec res ipsas, nec sermonem Paulinum intellexerit, non immerito hoc visum est. Nempe enim manifestum est ex eius Commentariis, eum nec peccatum originale, nec vel naturam fidei vel iustificationis articulum, aliaque Christi beneficia intellexisse: quare mirum non est, si nec caput nec pedes aut pectus Paulinae scriptionis quiverit discernere.

Sed multi adhuc sunt, qui a lectione Paulinarum epistolarum eo nomine abhorreant, quod videatur tam horride et barbare loqui, ut legentes taedio afficiat, neque facile sensus eius comprehendantur. His occurremus, Pauli dictionem, si credamus Augustino, libro quarto de Doctrina Christiana, non prorsus destitutam esse iusta ratione dicendi: non quod is eloquentiam captaverit, sed quod ea sapientiam eius comitata sit. Nam is indicatur apposite dicere, qui praeclarissimarum rerum tractationem suscepit, et omnia ea dicit quae necessaria sunt, neque illa tractat aliter quam oportuit. Augustino subscribit Chrysostomus, lib. 4 de Sacerdotio, ubi distinguit eloquentiam, quod alia sit praestigiatrix, ad quam homines obstupescunt, cum videant tolli quae sunt infima, et poni sublimia, fucis haec agit, et imposturis: hanc in Paulo non reperiemus. Est altera eloquentia, quae multum valet ad dogmata propugnanda, et veritatem constantissime tuendam: et hac praeditus fuit maxime Apostolus. Quamobrem in eo haud quaquam requiremus lepôrem Isocratis, amplam sublimitatem Demosthenis, Platonis eximiam dignitatem, aut reverendam maiestatem Thucydidis: sed nudam simplicemque orationem, quae scientiam habeat summarum rerum, et robustissime confirmet quod probandum suscepit. Qui socordes et ignavi sunt, praetexunt Pauli, ut volunt, imperitiam, ne scilicet ab eis requiratur doctrina: cum Paulus, ut putant, ea destitutus Ecclesiam gubernarit. Sed isti viderint, quomodo Paulum statuant non multum acumine et δυνώσει polluisse: cum in Actis Apostolicis capite nono scribatur, in Synagogis expugnasse, ac disputando vicisse prorsus Iudaeos. et in decimoseptimo capite habetur, ita eum docuisse, ut ultra mediam noctem quandoque sermonem extraxerit: ut cum Eutychus adolescens de fenestra cecidit in coenaculum somno victus, qui fieri poterat, ut per tantum spacium temporis retineret auditores, qui tam barbare vel inepte diceret, ut isti confingunt? Constat ex eodem capite, illum egisse Athenis cum Stoicis et Epicureis: eiusque concionem, quam illic habuisse describitur, nulli qui sani sint non mirantur. A Lycaoniis quoque pro Mercurio habitus est, ob dicendi facultatem. Quod si dixeris, Haec sane vera sunt, quoniam illi a Spiritu sancto dona huiusmodi erant: sit sane ut dicis, non igitur eius dictio reprehendenda est, ut omnibus modis inepta et barbara: et tamen inde non consequitur, eum nullum adhibuisse in dicendo studium. Fuit in legendo et scribendo admodum diligens: quod inde probatur, quod Romae agens, ac vinculis constrictus, Timotheum rogaverit, ut sibi deferri curaret peram cum libris et membranis. Non enim, licet captivus esset, beneficio studiorum carere voluit. Idemque scribit ad Timotheum, ut lectioni vacet: Quod si feceris, inquit, servabis teipsum, et pariter eos qui te audiunt. Certe discipulum non esset hortatus ad ea, quae ipse non faceret. Ex his omnibus liquet, Paulum non scripsisse absque diligentia, et vigilanti studio: imo tria summa capita eloquentium virorum sibi non infeliciter vendicavit, ut bonam sanctamque doctrinam tradiderit, et confirmarit honeste ac sancte, casta dictione et pura delectarit: demumque animos auditorum quo volebat, inflexerit.

Adversus haec Origenes conqueritur subinde, Paulum habere ἀνανταπόδοτα ; hyperbata frequentia, orationem hiulcam et mutilam, et alios huius generis defectus. Hieronymus est varius, ut qui illi interdum adimat, interdum vero attribuatuim et facultatem dicendi: et praesertim super capite sexto ad Galatas scribit, Paulum vernaculo quidem sermone eruditum fuisse, verum aliena lingua sensus profundos

-- 1063 --

300 non valuisse proferre. Quam Hieronymi sententiam mitigari vellem. Puto enim Spiritum sanctum ita moderatum fuisse cum linguas tum calamos Apostolorum, ut quae ad salutem fuerunt necessaria, quam commode atque explicate tradiderint. Quod si quando videantur haerere in dicendo, id proveniebat ex magnitudine ac sublimitate rerum, quae tractabantur, quibus inter homines pares voces et pares locutiones difficilime inveniuntur. Deinde cum homines adhuc satis carnales et infirmos et plebeios alloquerentur, eorum captui sese attemperabant.

De utraque parte difficultatis Origenes videtur appositum simile retulisse, quod Paulus egerit instar eius qui hospitem deducit ad invisendas aedes nobilissimi principis, varia ei occurrunt conclavia, multae viarum ambages, multiplices aulae, atque infinita pene cubicula: multa quae praeciosa sunt, ostenduntur eminus, alia cominus: nonnulla occultantur, aut per transennam duntaxat monstrantur: dumque hospes frequenter per unum ostium inducitur, et per illud deducitur, admirabundus tantum spectat praesentia, ignoratque unde illuc venerit, aut qua parte sit egressurus.

Imputat quandoque Hieronymus eidem Paulo sermonem Graecum minime purum, sed cilicum, et eum qui proprietates Hebraeae linguae sibi admixtas habeat. Quin et ipse Apostolus videtur deprecari sermonis imperitiam, licet rerum scientiam sibi vendicet. Et Petrus apostolus in postieriori sua Epistola fatetur Paulum habere in suis Epistolis multa difficilia intellectu, quae parum eruditi et firmi homines ad suum exitium pervertant. Ista videntur his opponi, quae Augustinus et Chrysostomus tradiderunt: sdd facile salvuntur.

Quod enim conqueritur Origenes de hyperbatis, hiatibus et imperfectis orationibus, eo nomine potest excusari, quod non frigide Apostolus egerit: sed ex animo tam ardenti scripserit, ut quandoque extra seipsum videri possit raptus, atque relicto omni alio studio et cura tantum id anniti, ut audientes ad Christum rapiat: de verborum compositione non admodum solicitus: dum pectoribus nostris incitandis et permovendis quam potentissimas adhibeat machinas. Utque torrentes quandoque intumescunt, quaecunque habent obviam ad se rapiunt, non observata rerum dispositione: ita in hoc Apostolo spiritus Domini quandoque scribendi et dicendi impetum excitavit, in quo haec quae videntur vitia esse in dicendo et scribendo, summae virtutes erant. De eo quod Hieronymus affert, iam exposui, quid sentiam.

Sin vero pergas probare, non valuisse Apostolum peregrina lingua exprimere profundos sensus, quod eius scripta, ut Petrus dicebat, quandoque magna obscuritate laborent: ad hoc dicimus, non posse divina quae tractat, sensibus nostris non esse difficilia. Verum hoc non debet nos depellere ab eius lectione. nam lenitur haec difficultas (ut Chrysostomus in his quae praefatur suber Epistolam ad Roman. docuit,) assiduo studio, et continua lectione: et ita lenitur, ut ille dicere audeat, nos per nosipsos absque praeceptore intellecturos, quae ibi traduntur, modo has Epistolas nocturna diurnaque manu versemus. Non enim, inquit, nos quaecunque percipimus, acumine intellectus penetramus: nam etiam qui sunt hebetiores, assiduo studio consequuntur difficilia. Et simile affert valde appositum. Cogitationes et sensus hominis abstrusissimi sunt: tamen amici quem vehementer diligimus, et qui cum perpetuo versamur, cogitationes et sensus animi nutu persaepae patefiunt nobis, absque indicio verborum et sermonum, quos ille proferat: ita fiet in his Epistolis, ait, modo quis illas amet, et assidue in illis versetur. Qui petit, accipit: qui quaerit, invenit: et qui pulsat, ei aperitur, etc.

Adiiciamus sanê postremo loco Chrysostomi, hominis longe facundissimi, de Pauli eloquentia sententiam, ut eius quoque autoritate adversariorum calumnias retundamus.

Veruntamen quod non fuerit ita imperitus, ut isti arbitrantur, conabor ostendere. Isti enim non solum eum qui secularis eloquentiae nitorem non habet, sed etiam eum qui nesciat pro veritatis certare dogmatibus, imperitum equidem consequenter intelligunt. Paulus vero, non se in hoc quoque imperitum esse processus est, sed in horum altero. Denique ut hoc diligenter ostenderet, distinxit, imperitum se esse sermone, sed non scientia. Ego autem, si a sacerdote, aut levitatem Isocraticam, aut Demosthenis tumorem, aut Thucydidis dignitatem, et altitudinem Platonis exigerem, oporteret hanc contra me Apostoli sententiam proferri. Nunc vero illa omnia derelinquens, eloquentiam secularem superfluam iudicans, nec de elocutionibus, nec de urbanitatibus curam mihi esse profiteor: sed me licebit et pauperem esse verbis, et rerum appellationibus simplicibus uti, cum in intellectu et veritate dogmatum, non sit is de quo loquimur, imperitus, neque desidiam suam obtentu illius viri, qui in vertice laudum stetit, conetur obnubere.

Unde enim, dic mihi, confundebat Iudaeos, qui erant in Damasco, cum adhuc signa facere non coepisset? Unde gentiles superabat? Cur autem etiam in Tharsum dirigebatur? Nonne quia erat in verbo fortissimus, propter quod adeo irritabantur, ut victoriam eius non ferentes, de effusione sanguinis illius cogitarent? Et certe, ne tunc quidem inchoaverat monstrare miracula, ne quis dicat mirabilem Paulum tantummodo gloria signorum fuisse, atque convenienter miris signis eius cessisse, non verbis. Ideo ostendi illis eum adhuc temporibus sola disputatione superasse: cum eis vero qui in Antiochia Iudaizare cupiebant, unde colluctabatur, et conferebat. Ariopagites vero Dionysius in ea civitate, quae erat idolis mancipata, nonne solam est cum uxore sua eius disputationem secutus? Etnicus etiam qua occasione corruit de fenestra? Nonne quia in profundam noctem doctrinae eius sermo processerat? Quid vero in Thessalonica et Corinthio? Quid in Epheso, et in ipsa Roma? Nonve omnes dies et noctes in Scripturarum expositionibus consumebat: iam vero quis commemoret illas disputationes eius, quas cum Epicureis et Stoicis habuit? Cuius quidem omnia, si persequi velimus, in longum sermo tendetur. Ergo constat, eum et ante signa, et in ipso signorum tempore, multa semper disputatione usum fuisse, atque ideo verbo et disputatione admirabilem cunctis probatur. Qua enim gratia Lycaones putaverunt illum esse Mercurium? Nam quod ambos Apostolos Deos esse arbitrati sunt, signo praecedente constat effectum. Quod vero hunc Mercurium esse dicebant, sermonis claret fuisse insignem.

Unde autem et plures quam caeteri Apostoli Christo populos acquisivit? Unde et toto orbe terrarum multus in omni ore versatur? Unde nobis non solum, sed etiam Iudaeis et gentibus maxime celebris est, et

-- 1064 --

301 qui plus caeteris honoretur, nisi ex virtute et splendore Epistolarum suarum? per quas non solum eos qui tunc crediderunt, sed etiam ab illo tempore usque nunc, et usque ad adventum Christi credituros informat et erudit: nec unquam hoc facere cessabit, donec humanum genus fuerit super terram. Nam sicut murus quidam adamante construitur, ita et in universo orbe Christi Ecclesias eius scripta communiunt. Ac sicut aliquis vir fortis consistit in medio, omnia argumenta captivans, et adducens in obedientiam Christi, et cogitationes universas, et omnem exaltationem extollentem se adversum scientiam Dei, quae cuncta efficit per eas epistolas, quas scriptas nobis reliquit, admirabiles plane, et sapientia reverenda plenas. Quae quidem nobis non solum contra adulterina dogmata, et ad eorum custodiam, quae sunt vera, conducunt: sed etiam ad bene vivendum plurimum tribuunt adiumenti. His quippe utentes praepositi Ecclesiarum, castam virginem quam despondit Christo, moderantur, et ad spiritualem perducunt decorem. His etiam supervenientes ei infirmitates repellunt, et reductam custodiunt sanitatem. Talia nobis imperitus ille medicamina comparavit, et tanta virtute nobilia: quorum quidem experimenta bene norunt, qui his utuntur assidue: et quantum eius circa haec studium fuerit, ex his quidem quae diximus, potest esse manifestum, etc.

Verum quando quidem hactenus satis multa de sermone ac tota ratione disserendi Paulina, partim ex aliorum scriptis, partim etiam ex nostra observatione iudicioque adscripsimus: tempus est, nos hanc tractationem etiam finire, ac de Paulina eloquentia alterius cuiusdam verbis concludere: qui utinam ea quae tanta re nimium breviter dixit, prolixius sigillatim explicuisset, multisque aptis exemplis omnia illustrasset, nobis quidem ad finiendam hanc dissertionem, epilogi vicem abunde praestare poterunt. Quid igitur, inquit ille, an imperitus loquendi Paulus et elinguis, ut Hieronymus existimat? Imo vero Chrysostomum potius, et doctissimos quosque ex Graecis, ipsam denique rationem secutus. quamvis nativa illa et germana masculae facundiae ornamenta ei non defuerint: fateortamen illum fucatae illius Rhetorices pigmentis uti noluisse: nempe ut vi spiritus, hominum animos ad Christum raperet, non autem sermonis blanditiis, adulatorum more, alliceret. Sed cum orationis ipsius totam et indolem, χαρακτῆρα propius considero, nullam ego in ipso Platone similem grandiloquentiam, quoties illi libuit Dei mysteria detonare: nullam in Demosthene parem δεινότητα comperisse me fateor, quoties animos vel metu divini iudicii perterrefacere vel commonefacere, vel ad contemplandam Dei bonitatem attrahere, vel ad pietatis ac misericordiae officia constituit adhortari: nullam denique vel in ipso Aristotele et Galeno, praestantissimis alioquin harum rerum artificibus, magis exactam methodum invenio.

DE STYLO IOANNIS.

Ioannis sermo omnino grandis est, non minus quam Pauli: tametsi aliquando etiam quasi blanda demissaque voce ut pater, domi cum dulcissimis filiolis colloquatur, rariusque Paulinam gravitatem et austeritatem adhibeat. Sunt vero haec sequentia valde huic Apostolo usitata.

Epexegeses multae.

Primum multas habet explicationes, et quidem iteratas eorum, quae aliquanto obscurius interdum dixit. Ioan. 1, primum est propositio: Ioannes venit in testimonium, deinde addit explicationem: Ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum. Tertio sequitur etiam altera ac uberior explicatio ibidem protinus. Non erat ille lux illa, sed ut testaretur de illa luce. Verbum erat vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sic ibidem mox: Quicunque autem acceperunt eum, dedit eis potestatem, ut filii Dei fierent. Exponit qui sint accipientes Iesum: Ii qui credunt in nomen eius. Exponit etiam plenius, quinam sint accipientes Meschiam, aut credentes: Qui non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, non ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Sic in prima Epistola secundus versiculus declarat primum, praesertim quidnam sit sermo vitae, et quomodo viderint eum, quod scilicet Servator caelitus venerit, seque patefecerit. Sic ibidem primum dicit, Si in luce ambulamus, sanguis Christi nos mundat ab omni peccato. Mox plene exponit, quid sit in luce ambulare, et quomodo sanguis Christi nos purificet. De hoc genere explicationum aut expolitionum, multa superius dixi in capite de Ordine sententiarum.

Antitheses multae.

Secundo crebrae sunt Antitheses, tum contrariorum, tum diversorum, tum sententiarum, tum verborum, affirmative et negative: ut Ioan. 1, opponuntur tenebrae luci: nati ex Deo, natis ex hominibus: credentes in Christum, incredulis: filius Dei, Baptistae et Moysi. Sic in prima epistola opponuntur ambulantes in tenebris, ambulantibus in luce: mendacibus, veraces: incredulis, agnoscentes veritatem: filiis diaboli, filii Dei: diligentes, odio habentibus fratrem: audientes verbum Dei, non audientibus: dilectio Dei, dilectioni mundi.

Crebro etiam mox in eodem membro quasi quandam antithesin adhibet. Ioan. 15, Si de mundo essetis, quia vero de mundo non estis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Si opera non fecissem, etc. peccatum non haberent. Nunc autem et viderunt et oderunt. Si non venissem, peccatum non haberent: nunc non habent, quod praetexant. Pauluum non videbitis me, et iterum videbitis: vos flebitis, mundus ridebit. Ioan. 2, Non scripsi haec vobis `quia veritatem ignoretis, sed quia nostis eam. Ex nobis exiverunt, sed non fuerunt ex nobis. 3 Ioan. Dilecte, ne imiteris quod malum est, sed quod bonum est. Qui bona facit, ex Deo est: qui mala agit, non vidit Deum. Verum de usu Antithesis paulo post plura.

Tertio, crebro idem affirmative et negative confirmat, ut Ioan. 1, Confessus est, non negavit, et confessus est: ubi tertio idem asserit: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 1 Ioan. 1, Mentimur, et veritatem non facimus. et mox: Nosmet decipimus, et non est veritas in nobis. Et sequenti: Mendax est, et in eo veritas non est. Non raro tertio iteratur adsertio, ut in praecedenti exemplo, Confessus est. 1 Ioan. 1, Si dixerimus quod peccatum non habeamus, etc. Si confessi fuerimus peccata nostra, etc. Si dixerimus, non peccavimus, etc. Et sequenti: Qui odit fratrem suum, in tenebris est: Qui diligit

-- 1065 --

302 fratrem suum, etc. Qui autem odit fratrem suum, etc. Tametsi hoc forte rectius ad amplificationum repetitionem referatur.

Repetitiones.

Quarto, multae admodum sunt in hoc Apostolo repetitiones, ut cap. 8. ter repetit In peccatis vestris moriemini, u. 21. et 24. 1 Ioan. 1, Si dixerimus quod peccatum non habeamus, nosmet decipimus, et veritas non est in nobis. Et paulo post: Si dixerimus quôd non peccavimus, mendacem facimus ipsum, et sermo eius non est in nobis. Et sequenti: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecarunt oculos eius. Sic mox aliquot membra per verbum Scribo iterantur. Alibi ostendi Io. 16 repeti septies adseverationem, quod Iesus venerit caelitus, sitque verus Servator. Crebro etiam in unico aut vicinis membris idem vocabulum repetit, praesertim si sit ex illis ipsis peculiarioribus et usitatioribus, 2 Io. Quos ego diligo in veritate: nec ego solum, sed et omnes qui agnoverunt veritatem propter veritatem.

Antitheses illustrantes et confirmantes.

Usitatum quoque est Ioanni, ut posita aliqua sententia, mox eam Antithesi aut confirmet aut illustret, aut etiam amplificet. ut Ioan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est, quod ego non Sum Christus. ubi tantum augetur adseveratio. Et 1 Ioan. 1, videtur esse quaedam illustratio: Annunciamus vobis Deum lucem esse, et tenebrae in eo sunt nullae.

Porro exempla sequentia possent ad amplificationem referri. Ibidem: Si in tenebris ambulamus, communionem cum eo non habemus: sin in luce ambulamus, sicut ipse est in luce, communionem habemus cum eo, et sanguis eius mundat nos ab omni peccato. Et mox: Si dixerimus, nos peccatum non habere: Si confiteamur peccata nostra, etc. Et sequenti: Qui dicit se in luce ambulare, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in luce manet, et offendiculum in eo non est. Repetit antecedens veluti concludens, et plura addens: Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecarunt oculos eius. Sic ibidem: Per hoc scimus quod cognovimus eum, si mandata eius observamus: est veluti propositio. Reliqua amplificant. Qui dicit, Novi eum, et mandata eius non servat, mendax est, et in eo veritas non est: qui autem servat sermonem eius, vere in hoc charitas Dei expleta est: Per hoc scimus quod in ipso simus: postremum est conclusio resumens propositionem.

Epanalepses crebrae.

Quinto, habet crebras Epanalepses propter prolixitatem aut abscuritatem praecedentis membri: de qua figura alibi dixi. 1 Ioan. 1, Quod vidimus, et audivimus, id annunciamus vobis, etc. repetit initium Epistolae ob multa inserta, ut addat plura, sitque connexio manifestior. Quod genus Hermogenes ad plenitudinem styli refert. Ioan. 5, At ego habeo testimonium maius, quam est Ioannis. Opera enim, quae dedit mihi pater ut ea perficerem, ipsa opera quae ego facio, testantur de me, quod pater miserit me. Ubi ipsa opera resumitur ex praecedentibus continuandae dilucidius orationis gratia, et simul etiam emphaseos gratia repetitio, dum inculcantur ipsa opera, quae praecipue vult expendi.

Antecedens pro Relativo.

Est quidem toti Scripturae ac omnino sermoni Hebraeo usitatum, ut multum antecedens loco relativi repetat: sed huic Apostolo etiam magis quam aliis: Potentior est qui in nobis est, quam qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, ideo mundo loquuntur, et mundus audit eos. Nos ex Deo sumus: Qui novit Deum, audit nos: qui non novit Deum, non audit nos. Si de mundo essetis, mundus quod suum est amaret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos ex mundo, ideo mundus odit vos.

Asyndeta.

Asyndeta habet multa, ut priore epist. Ioannis cap. 2, Scribo vobis, aliquoties sine copula repetit.

Appendices.

Appendices sententiarum non paucas habet. 1 Ioan. 3, Hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, et diligamus alii alios, sicut mandavit nobis. Illud. Sicut mandavit, appensum aut alligatum est praecedentibus, cum iam satis plene dictum esset. Posses etiam vocare Appositiones fini sententiae subiectas, ut Ioan. 1, Quot quot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomen eius. est Appositio aut Appendix fini subiecta. Sic eodem invenimus: De quo scripsit Moses et prophetae, Iesum filium Ioseph ex Nazareth. Tales particulas solent Latini per Nempe adiicere, quia explicant praecedentia. Ioan. 3, Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, nempe filius hominis, qui est in caelo. Ioan. 6, Dixit ei unus ex discipulis, Andreas. Ioan. 8, Unum patrem habemus Deum, vel, nempe Deum. Ioan. 12, Dixit quidam ex discipulis eius, Iudas Iscariot. Io. 13. Erat quidam ex discipulis eius, recumbens in sinu, is quem diligebat Iesus: aut, nempe is quem diligebat, etc. Sic mox sequente: Ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, Spiritum illum veritatis, etc. 1 Ioan. 2, Haec autem est illa promissio, quam ipse pollicitus est nobis, vita illa aeterna. et mox 3, Videte qualem charitatem nobis Deus dedit, ut filii Dei vocemur. Sic in fine: Per hoc novimus, quod habitat in nobis (nempe) ex Spiritu, quem nobis dedit. Tales appendices sunt etiam 5, versu 4, 6 et 11. Utitur autem Scriptura etiam in Pauli epist. talibus Appositionibus, plerunque quidem declarationis gratia: aliquando tamen etiam inculcandae alicuius primariae vocis aut rei gratia: ut in Appositione dixi.

Voces propriae.

Habet quaedam vocabula et phrases quasi proprias, aut quibus certe multum prae aliis utitur, ut est verbum, Mundus, lux, tenebrae filii et filioli, pater et dilectio, praeceptum aut mandatum vetus ac novum, charitas mandata, aut verbum Servare: alius paracletus, ducere in omnem veritatem: testimonium et testificari, utitur voce παροιμὶας proverbii, ubi alii Evangelistae parabolae. Veritas ei crebro in ore est, multiplici significatione, magis quam cuiquam alii. Quibus vocibus non solum per totum contextum multum

-- 1066 --

303 sparsim utitur, sed etiam in uno loco aut versu, neglecta relatione: ut paulo ante ostendi. Periphrasibus delectatur: Qui in nobis est, qui in mundo est: pro, Deus et diabolus. In aliquo esse, et ex aliquo esse, crebro repetit: ut ex Deo, ex mundo, ex satana esse, aut in maligno esse, ex veritate esse, Venire a patre, redire ad eum.

Demonstrativum pronomen, Hoc est, et In hoc est, crebro iteratur in Ioanne evidentiae et certitudinis gratia. Haec est vita aeterna, ut te agnoscant verum Deum, et quem misisti, Iesum. Vel, Hoc est iudicium, quod lux venit in mundum, et homines magis dilexerunt tenebras quam lucem. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit. Haec est voluntas patris, mittentis me: Ioan. 6 bis. Hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt eum. Hic est panis ille, qui de caelo descendit, Ioan. 6 bis. Sic: Hic est agnus Dei, qui tollit peccata mundi. et: Hic est qui venit per aquam et sanguinem. Haec est charitas Dei, ut mandata eius servemus. Hoc est praeceptum meum. Haec mando vobis. Ioan. 15, et 1. Ioan. 3, Haec locutus sum vobis, manens apud vos. Haec est fiducia, quam habemus apud Deum.

Sic et locutio, In hoc, valde crebra est. Ioann. 15, In hoc glorificatus est pater. 1 Ioan. 3, In hoc cognoscimus charitatem. Mox sequenti: In hoc est charitas: In hoc est patefacta charitas: In hoc cognoscite spiritum Dei: In hoc est perfecta charitas, etc. et sequenti: In hoc cognoscimus, quod diligamus filios Dei, quae ei plaerunque notat hinc aut ex hoc.

Conditionalem Si, et si non, crebro usurpat. Ioan. 13, Si Deus glorificatus est in eo: Si charitatem habueritis alii in alios: Si haec noveritis, beati estis: Si feceritis ea: Si ego lavi pedes vestros: Si ego non lavero te. et mox sequenti: Si nossetis me: Si diligeretis me: Si quid petieritis in nomine meo: Si diligitis me: Si quis diligit me, sermonem meum servat. Et sequenti: Si manseritis in me: Si mundus vos odit: Si de mundo essetis: Si me persecuti sunt: Si non venissem: Si sermonem meum custodiverunt: Si non fuissem locutus: Si opera non fecissem.

Peculiare est huic Apostolo, usurpare ἵνα pro ὅτε , ut, quod, quando. 1 Ioan. 4, In hoc expletur aut absolvitur charitas, ἵνα ut: id est, cum fiduciam habemus in die iudicii. et 3 Ioan. Maius gaudium non habeo, ut, pro, cum audio, filios meos in veritate ambulare. Ioan. 15, In hoc glorificatus est pater, ut, id est, cum fructum multum feratis. Verum de hac quoque coniunctione adverbiascente dictum est in voce Charitas et perfectus, item in refutatione Maioris Latina.

Aliqui putant Ioannem solere vocare Christum, vitam aeternam, et hoc esse ei peculiare: ut in fine 1. Ioan. Hic est verus Deus et vita aeterna. Sed proprie significat eum esse causam vel authorem largitoremve vitae aeternae.

Sublimia tractat.

Hoc habet proprium Ioannes in suo Evangelio, quod ad altiora ferme caeteris consectatur, ut est praesertim divinitas Iesu, quam studiosius adserit caeteris: sic et alia mysteria altiora attingit, ut de incarnatione verbi, de coniunctione operationum Filii ac Patris, et quomodo sit panis de caelo descendens: tum etiam originalis malitiae illustrationem, ob quam causam symbolo aquilae alte volantis, et solem ipsum recto nisu intuentis, designatur. Alii vero contra magis conciones ad secundam ferme tabulam pertinentes.

Conciones Christi.

Studiosius describit conciones Christi, quam miracula aut alias res gestas, contra quam alii Evangelistae, ideoque habet illam prolixam et praeclaram concionem post sacram coenam, ab omnibus aliis omissam. Plerunque ille ideo narrat miracula ac facta, ut inde sumptam occasionem dicendi Christo esse, et sibi eius concionem recitandi ostendat. ut Ioan. 4, sessionem ad fontem: et 5, sanationem iacentis ad piscinam: Ioan. 7, miraculum tot saturatorum paucis panibus: Ioan. 7, ex sero adventu Christi ad festum, et ex sermonibus ac cogitationibus vulgi sumitur occasio dicendi. Sic Ioan. 9, ex sanatione caeci, et alias plerunque hunc morem observat.

Gravitas.

Gravitatem aliqui Ioanni tribuunt forte, quod cum quadam dignitate ac maiestate loquatur. Nam non pauca ex sua persona docet, cum alii tantum narrent: ut est initium eius Evangelii, ubi magis concionatorem quam historicum agit, ubi docet discrimen filii et Baptistae ac Moysis. Adserit vero cum authoritate: Nos vidimus gloriam eius, et habitavit in nobis. Item: Scimus quod testimonium eius est verum. Et haec eo scripta sunt, ut omnes credant et salventur: alioqui si omnia scriberentur, totus mundus non caperet libros. Sic in Epistola : Quod audivimus, vidimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt, etc.

In Epistolis minus videtur aperte distinguere partes doctrinae, quam Paulus, qui plerunque primum contritionem, postea iustificationem, postremo novam obedientiam urget, primum malam arborem monstrans, accusans ac succidens: deinde bonam plantans aut generans: postremo eius bonos fructus describens.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.