Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Id autem accidit, quia non semper sic membra orationis secat, sicuti res ipsae vel sententiae disiunctae sunt: sed saepe in eodem membro fini praecedentium brevissime sequentium initium vel propositionem annectit. Ut 1. Corinth. 1: Non enim misit me Christus baptizare, sed Evangelizare (propositio sequentium breviter praecedentibus alligatur) non in sapienti sermone, ne evacuetur crux Christi. 1. Cor. 3: Sed ne iam quidem potestis. adhuc enim carnales estis. Ista ultima verba breviter praecedentibus velutiratiuncula quaedam adiecta, sunt propositio sequentium. 1. Corinth, 12: Quemadmodum enim corpus est unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis unius cum sint, unum corpus sunt: sic et Christus, etc. In hoc exemplo, Sic et Christus, est propositio sequentium breviter praecedentibus adiuncta, quam propositionem sequentia declarant et illustrant. Huc referri possunt exempla duo: alterum ex Gal. 2, ubi non facile divinare est, quousque se extendat sermo Pauli ad Petrum habitus: alterum, ex Isa. 3, ubi itidem obscurum est, ubi sermo seditiosorum desinat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.