Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Non est vero apud Apostolum sola orationis connexio, aut (ut ita dicam) pendentia seu fluxus: sed etiam rerum mirabilis conglutinatio. nam plerunque aut explicandum est aliquid ex praecedente membro, ut initio Epistolae ad Rom. ostendi: ubi in prima sententia, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus: vox Servus IESU, Apostolus, declaratur per segregatus ad Evangelium, ubi mox vox Evangelii explicanda venit. Eius igitur gratia sequens membrum adnectitur. In eo porro restat vox Filii exponenda, in cuius expositione porro, quomodo IESUS sit declaratus potenter filius Dei, nempe per resurrectionem et donum Spiritus sancti: in cuius ultimo monstrare vult Paulus, quid Dominus IESUS sibi negotii functionis ve mandaverit: sicque peracto integro circulo ad suum Apostolatum relabitur. qua occasione alius sensus alii alligatur, fitque perpetuus quidam orationis fluxus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.