Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

STYLUS PAULINUS.

Multa igitur ac praeclara utiliter de eo annotari possent, quae nunc, quia non prorsus ad nostrum institutum pertinent, omittemus: tantum ergo de stylo eius ac modo disputandi aliqua annotabimus, tametsi in superioribus, praesertim in capite de Sermone sacrarum Literarum, multa iam de eo dixerimus. Extat vero iudicium adversariorum Pauli de eius Epistolis, 2. Corinth. 10, etiam ab ipsomet Apostolo (ut videtur) comprobatum, quod sint graves et validae. Posterius ad δείνωσιν seu efficaciam sermonis pertinere dubium non est, quod vivae, vigentes, potentes ac efficaces sint. de qua sermonis ac istarum Epistolarum virtute supra dictum est prolixius.

Porro quod graves esse dicuntur, etsi Latina Metaphora crebro etiam in bonam partem sumatur: tamen de Graeca βαρὺς dubitari queat: Erasmi quidem Paraphrasim arrogantes nequa quam probandam censeo. nam Paulus veluti comprobans illud iudicium, talem se etiam coram sermone esse velle ait. βάρος etiam potentiam solet significare, sicut Diodorus scribit, Philippum timuisse gravitatem civitatis Olynthiorum: et manus graves pro robustis ab Homero celebrantur. Caeterum Hermogenes gravitatem styli vocat, cum est acerbus, obiurgans, accusans et expostulans.

Sive igitur potentiam aut robur sermonis intelligas, sive hasce quasdam quasi praeceptoris virgas, quibus eos liberius et asperius flagellabat, non multum, ut opinor, a vero sensu aberrabis. Nec videtur ociose eo loci proferre illud adversariorum iudicium. nam cum utraque ad Corinth. Epistola multum dignitatis ac gravitatis, aut etiam granditatis habeat, non caret simul praeceptoria austeritate et efficaci sermone: quin et eo ipso loco praecedunt talia, quae et minacem austeritatem, et vinum potentemque sermonem complectantur, quibus commode istam censuram subiicit. Quae ideo addam, ut et occasio et simul exemplum istius dicti cognoscatur. Inquit igitur:

Caeterum ipse ego Paulus obsecro vos per lenitatem et mansuetudinem Christi, qui iuxta faciem quidem humilis sum inter vos, absens tamen audax sum erga vos. Rogo autem vos, ne praesens audeam ea fiducia, qua existimor audax fuisse in quosdam, qui putant nos veluti secundum carnem ambulare, Nam in carne ambulantes, non secundum carnem militamus: quia arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo, ad demolitionem munitionum, quibus armis consilia demolimur, et omnem celsitudinem, quae extollitur adversus cognitionem Dei: et captivam ducimus omnem cogitationem ad obedientiam Christo, et in promptu habemus vindictam adversus omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Quae in conspectu sunt, videtis? Si quis de seipso confidit, quod Christi sit: illud rursum perpendat ex seipso, quod quemadmodum ipse Christi est, ita et nos Christi sumus. Nam si et amplius quidpiam glorier de potestate nostra, quam dedit Dominus nobis in aedificationem et non in destructionem vestri, non pudefiam, ne videar ceu perterrefacere vos per epistolas. Nam epistolae quaedam, inquit, graves sunt et robustae: at praesentia corporis infirma, et sermo contemptus. Hoc reputet istiusmodi, quod quales sumus sermone per epistolas cum absumus, tales sumus et cum adsumus facto. Non enim sustinemus inserere aut conferre nos ipsos cum quibusdam, qui seipsos commendant. Sed isti non intelligunt, quod ipsi inter sese seipsos metiuntur et comparant semet sibi. At nos non in immensum gloriabimur.

En habes tum exemplum tum et iudicium de Paulino stylo, quod saepe sit grandis, austerus ac dignitatis plenus, et simul ardens ac praepotens. Quam autem sublimitatem et vehementiam sermonis adhibet in obiurgando et castigando, eandem etiam in consolando, ac ad omnem honestatem officiumque adhortando, et praesertim in praedicanda misericordia Dei et gratia Christi, abiiciendaque ac proculcanda omni gloriatione et fiducia operum. In capite de Efficacia sermonis sacri sunt plura eius exempla prolata.

Quanta gravitate, austeritate simul et energia vel efficacia illa dicantur Gal. 3, quam tamen epistolam Augustinus ait tenui orationis filo conscriptam esse, exceptis paucis quibusdam: O'stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut non crederetis veritati, quibus prae oculis IESUS Christus ante fuit depictus, inter vos crucifixus? Hoc solum cupio discere a vobis, Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex praedicatione fidei? Adeo stulti estis, cum spiritu coeperitis nunc, carne consummamini? Tam multa passi estis frustra, si tamen et frustra. Qui igitur subministrat vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis, utrum ex operibus legis, an ex praedicatione fidei?

Verba eius sunt plena dignitatis et emphaseos. Argumentis validissimis et evidentissimis refertissimus est. saepe singulae voces singula enthymemata continent. Verum intelligentia et attentione opus est, ut animadvertantur. Quanta est vis aut emphasis in istis ipsis verbis praecedentis dicti? Amentes, vocat et Fascinatos, non vel verisimilibus rationibus ab adversariis expugnatos. Ait eos nolle obsequi veritati, eos habuisse ita veritatem clare propositam, ac si Christum ante oculos ac coram habuissent. At nunc eos illum sua apostasia crucifigere. Eosne id quidem recordari et considerare, quod viva experientia experti fuissent efficaciam Christi et Evangelii, dum per eius fidem, non per legem, Spiritum Sanctum accepissent. Eos spiritu accepisse suam religionem, et nunc carnalibus cultibus consummare velle: eos denique tam multa frustra passos esse pro Christo et puro Evangelio, quod nunc repudient. Singula igitur verba ibi suas vividissimas energias, et quasi propria enthymemata continent. Quibus addit repetitas interrogationes, ut eos tanto magis urgeat.

-- 1054 --

291 Sic cap. 2, multa simul agit recitando exemplum lapsi et obiurgati Petri. nam et suam authoritatem contra (ut ita dicam) Petrinos pseudapostolos adserit, et exemplum aut potius iudicatum sententiâmve illustrem damnatae operum necesssitatis profert, ut pote ubi ipsemet in hac ipsa controversia coram tota Ecclesia, idque tandem etiam cedente et consentiente ipso quoque Petro, obtinuerit eviceritque, non esse necessariam legis observationem ad iustificationem et salutem.

Mox addit: Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, scientes non iustificari hominem ex operibus legis, sed tantum per fidem IESU CHRISTI, et nos in Christum credidimus. Ubi a suo aliorumque apostolorum exemplo et etiam sententia argumentatur, quod et ipsi deserto Moyse ac omni fiducia operum ad Christum confugerant. Addit autem mira brevitate illustrem amplificationem a genere: Nos, inquit, sumus Iudaei. Igitur merito nostrum Moysen exosculari, et non deserere debuissemus, si fuisset in eo spes vitae. Certe non debemus esse suspecti, quod innato quodam Moysis odio ad Christum solum nos contulerimus. quis enim non suorum maiorum gloriae gentisque suae institutis favet? Tum porro sumus vita non turpes aut profani, ut illi qui ex gentilismi impurissima sententia ad Christianismum veniebant: sed homines iusti, ut meritô prae aliis de iustitia operaria confidere potuissemus. Sod tamen abiecta hac tanta iustitiae, et etiam gentis nostrae praerogativa, tanquam rebus inutilibus ad solum Christum convolavimus: sicut ille Phil. 3, hoc suum exemplum copiosius exponit. Singula ergo verba ei suam vitam ac operositatem habent.

Omnia vero ista fiunt Paulo tanto vividiora et potentiora, quôd ea in illustribus exemplis ac veluti in motu vitaque proponit. quasi dicat: Controversia ista iam saepe coram Ecclesia vivis ac vehementibus actionibus agitata, et luculenter decisa est: primum, quod nosmet Iudaei ac Pharisaei operarii sanctissimi et summi cultores Mosis, eo deserto confugimus ad solum Christum, coepim usque neglecto Iudaismo uti libertate gentilium vitae. Deinde, quod denuo quasi relabente Petro et aliis ad Iudaismum, et operum necessitatem: ego eos coram tota Ecclesia libere redargui, et potenter convici, quod Evangelium nihil prorsus observationibus et adminiculis operum Mosaicorum indigeat, ipsique omnes comprobante tota Ecclesia obedienter mihi cesserunt. En igitur habetis quasi duo quaedam celebria concilia. Quid ergo isti errones volunt iam decisam controversiam denuo in dubium revocare?

Methodi porro fuit hic Apostolus solertissimus artifex, sedulusque sectator. Cuius artis primarium caput est, ut (secundum eius proprium praeceptum) doctrina recte secetur ac proponatur: quod ipse summa diligentia facit ad imitationem sui unici praeceptoris Christi, nempe ut primum proponat contritionem aut legis doctrinam: deinde Evangelii aut gratiae, Fides tua salvum te fecit: ac postremo novae obedientiae, seu, Vade et noli amplius peccare.

Ad Rom. primum habet in subscriptione et salutatione artificiosissimam insinuationem: mox artificiosissimum exordium, a quo latenter et inobservatus delabitur ad propositionem. In eo exordio ac propositione, quia commendaverat gratuitam Evangelii iustitiam, quae omnibus offeratur, veluti per antithesin delabitur ad praedicationem contritionis per legis praedicationem. Quasi dicat: non sine causa magnifacio Evangelium, vobisque id praedicare cupio, quia in eo prompta parataque iustitia ac salus omnibus offertur: qua omnes extreme indigent, quia et gentiles et Iudaei sunt peccatores: ut mox usque ad dimidium tertii capitis prolixe ostendit, dum primum gentes quidem ex crassis eorum peccatis, Iudaeos vero ex interna hypocrisi coarguit: qui licet externa disciplina aliquo modo fulgeant, intus tamen in corde sunt spurcissimi. Convictis utrisque iniustitiae, initio tertii capitis indicat ipsum fontem iniustitiae to tius generis humani, nempe originale peccatum.

Ita videmus aptissima analysi hanc praedicationem legis institutam esse: nempe enim ab ultimis extremisque effectibus ad primarios fontes regreditur, a crassissimis et foedissimis peccatis externae idololatriae et turpitudinum ratiocinando retrograditur ad internam hypocrisin: ab ea denique ad ipsum primarium fontem mali, nempe originalem corruptionem. Ubi tamen veluti epilogo quodam, prolatisque Scripturae testimoniis omnes simul homines, omniaque eorum flagitia simul complectitur, omnesque condemnat, et omnem iustitiam operum ac legis penitus tollit.

Possis etiam dicere hanc partem esse veluti quandam confutationem iustitiariorum. Qua finita, repetit propositionem de gratuita Evangelii iustitia, eamque mirabili methodo per omnes causas circumductam et explicatam declarat. Quae est veluti cratoria propositionis expositio.

Ea absoluta, progreditur ad confirmationem toto quarto capite comprehensam: ubi tum exemplo Abrahae prolixe evoluto ac illustrato, tum et aliis rationib ac testimoniis demonstrat, nos sola imputativa Christi iustitia per fidem illustrari. Ea peracta, progreditur ad Analysin, seu singularum rerum in hac principali propositione contentarum, aut ad eam spectantium explicationem, videlicet peccati, iustitiae ac gratiae, legis ac renovationis. Verum non licet prolixius in illustranda methodo Paulina, et praesertim huius epistolae commorari, quae a multis est hactenus eruditissime exposita.

Augustinus contra Cresconium asserit, Paulum fuisse dialecticum. Id sane abundê non solum ratio aptissima disserendi, qua utitur, ostendit: sed etiam praecepta quae proponit de definiendi, dividendi argumentandi ac refutandi peritia: quae omnia supra initio tractationis de Modo legendi sacras Literas subindicavi.

Hîc obiiciet forte aliquis: Si Paulus est adeo eloquens, ut tu eum praedicas: cur igitur adversarii ei obiecerunt spermologiam, sermonemque contemptum: cur etiam ipsemet confitetur se imperitum esse sermonis, sed rerum gnarum? cur denique testatur se missum esse ad concionandum, non in sapientia sermonis, ut evacuetur crux Christi? Ex hisce enim omnibus liquido aiunt patêre, eum nequaquam adeo eloquentem fuisse, ut a me praedicetur.

Respondeo: Non simpliciter ille affirmat 2. Cor. 11, se esse imperitum sermonis: sed tantum veluti per concessionem quandam, teste Augustino: inquit enim: Quod si etiam sim rudis sermone, sed certê non cognitione. quasi dicat: Etsi maxime verum esset, quod isti calumniantur, me esse imperitum sermonis:

-- 1055 --

292 hoc tamen non adeo magnum quid apud vos esse deberet, ut a vobis contemnerer, cum alioqui rerum bonarum veritatem pernoverim, vobisque fideliter tradam. quod praecipuum est in praedicatione Evangelii. Doctrinae enim veritas illud praecipuum est, quod in doctore spectatur non sermonis lepor, volubilitas aut lenocinium.

Non ergo id simpliciter affirmat, sed veluti conditionem ponit, quôd etiamsi destitueretur vi quadam gratiaque et arte dicendi singulari, nihilominus propter rerum verarum fidelem perspicuamque traditionem pro Aposto lo agnoscendus et colendus esset.

Porro quôd dicit 1 Cor. 1, se non esse missum ad praedicandum Evangelion in sapientia sermonis: significat non tam necessariam facultatem res bonas perspicue ac cum fructu docendi, quam illam superfluam et ostentatoriam garrulitatem, tum in concinnitate numerorum aliisque superfluis et quasi meretriciis ornamentis sese nimium iactantem, tum etiam alio qui aliam omnem multiplicemque eruditionem ambitiose ostentantem. In quorum priore omnem modum excessit Isocrates: in posteriore vero Plutarchus in Philosophicis, Lucianus, Porphyrius, et inter Christianos Clemens: quales et hoc tempore plurimi sunt, qui nihil non eruditionis in quacunque materia ostentant, omniaque scire videri volunt: nec admittunt esse eruditum scriptum, quod non habet multa Graeca, multa poetarum dicta, multasque ac raras historias insertas.

Tales ostentatores eruditionis, et superfluo quodam sermonis ornatu sese pavonum, aut potius meretricum instar iactantes et ostentantes, tunc mirabantur et magni faciebant Graeculi, ac praesertim Corinthii. eoque simplex, sincerum ac sanum, omnique ostentatione carens dicendi genus D. Pauli, ut rude ac indoctum contemnebant: quod sane facile videri potest indoctum iis, qui nec rerum bonitate curant, nec id diligentissime considerant ac examinant.

Forte etiam revera aliquod discrimen fuit inter Pauli facundiam, oris et calami, ut ab hac magis valuerit, sicut ei adversarii obiiciebant: 2 Cor. 10. Sunt quidem diversa dona, sed plerunque calami quam oris maioruis est, quantumvis vox viva magis afficere dicatur auditorem.

Caruit ergo Paulus humana eloquentia, at non divina, quam ex munere spiritus S. habuit. Caruit illa ambitiosa, fucata et ostentatrice loquacitate, instar meretricis, se superflue ornante ac iactante: at non caruit ista gravi et seria facultate dicendi, qua res caelestes perspicue ac commode explicare potuit. quaeque proprie Apostolum Christi decuit.

Videmus etiam inter profanos multo magis floridam, aut etiam putide sese ostentantem loquacitatem, decere aliquem Rhetorculum aut sophistam, aut scholasticum, quam gravem aliquem senatorem, magistratum aut regem. Aristoteles videri posset aliquibus ineptis Mydis et prurientibus auribus (cuiusmodi tunc Graeculorum erant) mutus aut infans, collatus ad Isocratem, aut etiam Platonem.

Verisimile quoque est, vel potius verissimum, illam excellentem eloquentiam, quae passim in Epistolis Pauli elucescit, non tam ipsius fuisse quam Spiritus S. per os eius loquentis: sicut Christus pollicetur suis Apostolis et omnibus credentibus, Matth. 10 et Luc. undecimo, se illis daturum, cum opus erit, eam facundiam, cui adversarii resistere nequeant. Quare et ipse Paulus Ephes. 6 iubet pro se fieri preces, ut detur sibi sermo in apertione oris, et libertas ad praedicationem Evanglii. Ubi duo dona petit, sermonis copiam, animi confidentiam, ut et possit et ausit prompte liberrimeque Evangelion filii Dei annunciare. Suppeditavit igitur ei spiritus uberiorem sermonis vim, cum voluit, sicut Ezechiel dicit, alias se fuisse mutum, cap. 3. alias facundum, cap. 24. et David inquit, Dñe labia mea aperies.

Fieri etiam potest, ut ea comparatione quadam dicantur, quod adversarii eius multo erant ipso loquaciores: non quod ipse necessaria facundia destitueretur: sicut ipse minatur, se reversum velle cognoscere non garrulitatem, sed virtutem eorum.

Tribuit alioqui ipsemet Apostolus seductoribus Rom. 16. χριστολογίας et εὐλογίας : et Petrus cap. 2 secundae , praetumidam vanitatem sermonis: cum tamen interim, teste Paulo, nesciant neque quid, neque de quo blaterent. qualis est noster ille obseus venter, et Pelagianae synergiae patronus, Suvencfeldius, et multi fanatici grandia quaedam plenis buccis efflantes ac iactantes: quae si probe examines, quavis vesica aut bulla vaniora depraehendes inanioraque.

Multas virtutes sermonis Paulini sigillatim exposui in praecedentibus capitibus, quas hic denuo repetere nihil attinet. Habuit igitur Paulus quandam spiritualem, sinceram, sanam, simplicem, rebusque et auditoribus veri cupidis convenientem facundiam, qua res veras ac bonas perspicue et neruose explicuit: qualis est nativa forma, ornatusque honestarum et modestarum virginum ac matronarum, non qualis meretricum pigmentis ac fucis faciem picturantium, et calamistris cincinnos suos inurentium ac colorantium: quali tunc superbissimi Sophistae Graeculorum sese iactabant, qui ex musca aut culice elephantum, et contra faciebant: gloriabanturque se de quavis re, a quocunque demum sibi subito proposita plene disserere posse, atque adeo etiam deteriorem causam meliorem, et contra efficere: et denique quidvis auditori persuadere, quae necessario multiplici impostura rariorum sophismatum et malarum fraudum fuit refertissima: qua si Apostoli usi fuissent, merito suspecti fuissent, quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti incantent. Sicque etiam ipsi conversi, de sua fide dubitare coacti fuissent, ut Paulus dicit, et efficacia crucis ac meriti Christi tam fuissent viliter habita, quasi non ille exaltatus auditores ad se ac patrem potenter trahat intus eos docens, sed tantum eius ministri rude vulgus simplicesque homines sua quadam praestigiosa garrulitate excantent. Nunc quaedam magis specialia Pauli percurramus. Illud quidem non vulgare est, et ad efficaciam sermonis referri posset, quod mirificis quibusdam ac plusquam maternis blandimentis auditores ad se alliciat, tametsi id non solus faciat. nam et Ioannes sic suavissime filiolos suos tractat. Praeclarum autem huius generis suavissimorum blandimentorum illud exemplum est, Gal. 4. Filioli mei, quos iterum parturio, usque quo formetur Christus in vobis.

-- 1056 --

293 Vellem autem adesse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam inops sum consilii de vobis. Sic 2 Cor. 2, Ex multa anxietate et oppressione cordis scripsi vobis per multas lachrymas, non ut tristicia afficeremini, sed ut cognosceretis charitatem, quam habeo abundantissimam erga vos. Talia sunt passim innumera loca in eius Epistolis. Verum de Paulina eloquentia postea plurium censuras adscribam.

De Pauli summa brevitate disservi in Capite, ubi de Brevitate agitur. De eiusdem absolute pronunciatis, secundum quid intelligendis, itidem alibi dictum est: ut sunt, Omnia mihi licent: Omnia omnibus factus sum: Charitas omnia credit, et similia. Proprium autem illud videtur esse Paulo, quod mox in ipsis inscriptionibus et subscriptionibus mirabili artificio summam Evangelici mysterii, suique ministerii complectatur, quae videntur proprie quasi quaedam insinuationes esse. de quibus alibi in hoc Libro, prolixius disservimus.

Cum ab aliis materiis ad alias transit, utitur interdum quibusdam transitionibus quae sunt veluti praefationes aut exordiola quaedam, quibus parat auditorem ad sequentia. Sic 1 Cor. 15, refutaturus Corinthiorum errorem de resurrectione mortuorum, praefatur de doctrina ipsis ab initio tradita: admonetque eos, ut recordentur quid nam ab eo didicerint. Sic et II eiusdem, reprehensurus eos de ataxia sacrae coenae, cum aliquo exordiolo ad eam materiam transit.

Habet Paulus quasi peculiaria quaedam verba ac formulas loquendi, Connasci, consepeliri cum Christo, concrucifigi, convivere, conformari, conregnare, conglorificari, resurgere cum Christo, baptizari in eius mortem, crucifigere corpus peccati, resurgere in novam vitam, veterem hominem corrumpi, eundem exuere, et novum induere, mortificari et vivificare, lex membrorum et in membris, lex Spiritus, secundum carnem aut spiritum vivere, servire mente aut spiritu, peccato aut legi Dei, animalis homo, sensus carnis, venditum esse sub peccatum, peccatum regnare aut regnans, condelectari legi Dei, corpus peccati, et alia huius generis plane innumera. Sic etiam Paulo sunt proprie similitudines a semente sumptae, tametsi et Christus Parabolis inde ductis delectatus sit.

De Pauli sermone pendente aut tracto alibi dictum est proprio Capite; ut hic eadem repeti non attineat. Verbum substantivum admodum crebro deest in Hebraea lingua, ac etiam in novo Testamento, tametsi etiam apud Graecos bonos autores: sed tamen in Paulo aliquoties cum voce Deus durius subintelligendum venit. 1 Cor. 1, Qui nos confirmat Deus: id est, Deus est is qui nos confirmat in Christum, et unxit. Sic 1 Cor. 4, Deus qui iussit fulgere lumen ex tenebris, qui fulsit in cordibus nostris: id est, is qui fulsit. Sic mox sequente capite: Porro Deus, qui nos ad hoc ipsum condidit: sub. est. Talia complura apud eum reperiuntur.

Aristoteles dicit Rhet. 3, vel maxime pertinere ad Graecismum, ut Coniunctiones μὲν et δὲ , recte sibi invicem correspondeant. Quare quidam literati hoc tempore Paulum flagellant barbarismi nomine, qui illis particulis non semper rectissime utatur. At contra Phalereus ostendit, id ad styli magnitudinem gravitatemque pertinere, si non exactissima illarum particularum ratio et reliquae etiam compositionis ac soni habeatur. nam limatam compositionem suavemque stylum non admodum convenire grandi illi dicendi generi. Sic et Antiptoses idem ad gravem ideam refert, sicut et multa Anantapodota aut Anacolutha. Quo consilio etiam Thucydidem aiunt asperiore et duriore compositione styloque usum esse.

Quare sciendum est, ubi tale quid in Paulo reperimus, non mox vel inscitia, vel etiam negligentia peccatum esse: sed id ipsam linguam ac genus dicendi interdum postulasse.

In aliquorum vocabulorum aut etiam phrasium et constructionum abusu potest videri Paulus accommodasse se ad praesentem sui seculi sermonem, qui iam tunc temporis declinabat: sicut et semper vulgus aliquid vitii in suo sermone habet.

Vehementer sane observandum est Prophetas, Christum et Apostolos sua dixisse et scripsisse non solis eruditis, sicut plerunque alii omnes scriptores: sed communi plebeculae, ad cuius captum necessario sese accommodare coacti sunt, constat vero, iam tum Graecum sermonem in declinatione fuisse. Quam rem consiliumque illorum, nisi Lector diligenter observaverit, male de eis sentiet, et non raro ab eorum sensu menteque aberrabit. Usi enim sunt interdum vocibus ac phrasibus aliquibus ut tunc commune vulgus, non ut veteres illi eruditiores scriptores florente Graeca lingua.

De lapsu Paulino ex alio in aliud, deque eius circulari sermone alibi in hac parte prolixius disservi.

Illud quoque ei perusitatum est, ut cum etiam particulare aliquod argumentum tractat, nihilominus probationes ex generalibus principiis aut universalibus sententiis petat: et vicissim ex singularibus sententiis aut factis universalem doctrinam eliciat. quod idem ferme est cum eo, quod in ordine sententiarum dixi, eum modo a thesi ad hypothesin, modo contra solere transire. Ut 1 Cor. 5, de unius incestu agens, transit ad omnium repraehensionem, et ad universalem doctrinam, quod modicum fermenti totam massam inquinet. Et contra 1 Tim. 5, viduis praecipiens, petit probationem ex universali regula: Quod si quis vel masculus vel femina domesticos negligat, sit infideli deterior.

Transit quoque aliquando subito ab alia materia ad aliam, eaque absoluta mox recurrit ad priorem.

Aliquando etiam permiscet capita, et veluti plura simul agit. 1 Tim. 5 obiter interserit monitionem de usu vini, ac tuenda valetudine, praecepto de non temere ordinandis quibusvis.

In citatione veteris Testamenti aliquando ex multis locis congerit in unum convenientia dicta uno perpetuo textu, non distinctis citationibus, uti alioqui fieri solet: qualis est ille locus Rom. 3, de peccato originali. Quod ille non imponendi causa fecit, sed quia illa dicta et loca eorum erant in Ecclesia tunc notissima, et alioqui illis nihil valde controversum probat: sed propemodum ut suis verbis sine magna authoritate probationis utitur.

Valde accurate solet necessarias sententias circumscribere. nam et affirmative et negative eas circumscribit, seu (ut ita dicam) inclusive et exclusive, affirmando aut includendo quod verum est, et excludendo

-- 1057 --

294 quod falsum: ut, cum saepe iterat, nos per fidem iustificari sine operibus, ubi affirmat aut includit fidem, et excludit aut negat omnia opera. Sic etiam prolixiore oratione solet hanc sententiam urgere. Ephes. 2 bis hanc formam continvo textu iterat: Gratia estis servati, et hoc non ex vobis. Idem repetit, Dei donum est: Non ex operibus, ne quis glorietur. Addit et tertium: Ipsius opus sumus, conditi ad bona opera: ubi est mirabilis via Paulini sermonis tot repetitionibus et antithesibus corroborati. Sic et ad Titum. 3 aliquoties affirmative et negative, aut inclusive et exclusive gratia praedicatur. Primûm enim dicit, apparuisse benignitatem et humanitatem Dei servatoris nostri: secundo excludit opera iusta, quae fecimus nos: tertio iterum affirmat, Sed ex misericordia salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, etc.

Verum adscribam etiam Thomae expositionem eius dicti, cum quia istum loquendi modum subindicat: tum etiam, quia alioqui illic bene contra operariam istam aut Pharisaicam iustitiam loquitur. Deinde cum dicit, Non ex operibus, etc. ponit rationem salvandi: et primo excluditur ratio praesumpta, secundo ostenditur ratio vera. Ratio praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati. quod excludit, cum dicit: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos. Rom. 11, Reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Deut. 9, Non propter iustitias tuas et aequitates cordis tui ingredieris, ut possideas terram eorum, etc. Sed vera ratio est sola misericordia Dei. Unde dicit, Sed secundum suam misericordiam, etc. Tren. 3, Misericordiae Domini, quod non sumus consumpti. Luc. 1, Et misericordia eius a progenie in progenies. Modus salutis adipiscendae est, per baptismum, quem primo proponit: secundo, effectum eius: tertio, causam. Haec Thomas.

Omnes quoque causas non raro coniungere, praesertim necessarias, quoad fieri potest, solet: ut statim initio Rom. de se agens, describit causam formalem, quod sit servus Christi: efficientem, quod sit vocatus: finalem, quod sit segregatus in praedicationem Evangelii. Sic et Evangelii causam formalem aut genus, quod sit doctrina in Prophetis contenta: efficientem, iam olim divinitus promissa: finalem, ut doceat de filio Dei. Sic ibidem et filii Dei causas omnes complectitur, causam formalem, quod sit Deus et homo. efficientem, quod secundum divinitatem sit filius Dei, secundum humanitatem autem filius David: finalem, quod vocet Apost. et Ecclesiam, ut eos per fidem servet. Haec est mirabilis quaedam plenitudo expositionis rei, quae vere exprimit illud Arist. praeceptum, quod rem scire, est causas eius omnes pernovisse.

Paulus ideo putatur esse usus quodam floridiore et splendidiore sermone in Epistolis ad Corinthios quam in aliis: quia illi ei ruditatem sermonis obiiciebant, et elegantiae sermonis studiosi videri volebant.

Disputant aliqui, Epistolam ad Hebraeos non esse Pauli: quia cap. 2 autor ita de se loquatur, tanquam de discipulo Apostolorum: quia stylus eius Epistolae videatur plurimum differre ab aliis Epistolis: et deinde, quia cap. 6 et 10 videatur lapsis negare locum poenitentiae, ac in eo patrocinari Catharis vel Donatistis, aut Novatianis.

De hoc ultimo abunde respondi in prima parte in voce Possibile et impossibile. Immunem autem fuisse authorem, et esse etiam hanc ipsam Epistolam ab hoc errore, vel inde apparet, quod hortatur omnes etiam conversos ad accedendum summum illum sacerdotem consequendae remissionis peccatorum gratia. Christum enim esse misericordem, posseque compati infirmitatibus nostris. Certe si non esset locus poenitentiae, non etiam esset locus remissioni peccatorum post conversionem, nec doceret Christum imbecillitati nostrae compati.

Illud autem quod praecipue urgent quidam ex 2 cap. quod ipsemet scriptor se quasi eximat ex numero Apostolorum, et accenseat eorum auditoribus, non ita evidenter demonstrat, non esse ab Apostolo scriptam, ut isti opinantur. Verba eius sunt haec: Propterea oportet nos vehementius attendere iis quae dicta sunt nobis, ne quando perfluamus. Etenim si is qui per angelos dictus fuerat, sermo fuit firmus et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantum neglexerimus salutem? Quae, quum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo et signis et prodigiis simul variisque virtutibus, et Spiritus S. distributionibus, iuxta ipsius voluntatem.

Usitata enim est, praesertim in Ecclesia ac in sacris Literis, talis figura sermonis, quae forte Communicatio dici potest: ut is qui loquitur, monet, accusat et obiurgat, sese quoque veluti adsocietac admisceat auditoribus, et illis veluti reis ac castigatis, quo tanto patientius sermo eius audiatur: ut qui non odio quodam ac superbia illos obiurgare, sed etiam semet accusare videatur. Quin et in communi sermone, cum praeceptor discipulos, aut dominus familiam accusat, idem schema perusitatum est. Exemplum sumatur ex isto ipso loco: Quis dubitat istum doctorem nequaquam fuisse unum ex illis, qui Evangelii doctrinam parvi fecerint: et tamen talibus se iste quasi adiungit et adnumerat, dum se quoque cum illis obiurgat. Sic cap. 3, 6, et 12, et passim se admiscet auditoribus, ac seipsum quoque monet et hortatur. Sicut 10 inquit: Teneamus confessionem, etc. Non deserentes congregationem nostram mutuam, etc. Nam si ultro peccaverimus.

Talibus loquutionibus cum alia novi Testamenti scripta, tum praesertim Paulus est prorsus refertissimus, ubi scilicet doctor quasi excedens ex docentium coetu sese discipulis admiscet.

Accedunt vero etiam causae singulares, cur hic Paulus semet eximat ex numero eorum qui hunc sermonem a Domino audierunt: quia ipse non fuit unus ex illis 12, qui cum Domino coram versati sunt, eumque praedicantem audiverunt: nec etiam unus ex illis fuit, qui Hebraeos primus converterit, utpote qui postea venerit, et praeterea illorum concionator non fuerit.

Potest quoque illud εἰς , in, significare tempus, non proprie auditores, usque ad nos, i, usque ad nostrum tempus: eam doctrinam esse confirmatam et propagatam, usquequo et ipse, tanquam ultimus Apostolorum, sit vocatus. Quid etiam absurdi esset, si ipse quoque Paulus aliquando audisset aliquem Apostolum, aut etiam Barnabam concionantem, aut miracula eorum spectasset?

-- 1058 --

295 Sed obiicit alius: Atqui Paulus nec vocatus nec cofirmatus est per Apostolos. Respondeo: Neque id dicit ista Epistola, sed ipsam tantum doctrinam esse confirmatam et comprobatam.

Sed nimirum illa per communicationem respectu auditorum, non doctoris dicuntur. Notum etiam est, quod cum aliqua in talibus materiis de pluribus dicuntur, non mox sit necesse omnia omnibus ad amussim convenire. Conveniant ergo illa modo auditoribus, non protinus est necesse ea etiam de docente intelligi. Hisce omnibus probe expensis, meo iudicio facile animadvertetur, nequaquam probare hoc dictum. Epistolam hanc non a Paulo, sed ab aliquo Apostolorum discipulo conscriptam esse.

Restat tertium illud argumentum, sumptum a styli diversitate. Quod sane etiam non ita potens est, cum videamus saepe eiusdem authoris scripta plurimum inter sese differre, ut Ciceronis Philosophica ab Oratoriis, et Aristotelis Physica ab Ethicis, Politicis, et de animalibus. An non etiam inter Epistolas Pauli, quae extant, plurimum differunt sermone illae quae ad Corinthios sunt scriptae, ab ea quae est ad Ephesios? tametsi etiam inter alias sit non vulgare discrimen. Quare styli, si quae est, dissimilitudo non mox evincit, eam Pauli non esse: tametsi non multo luculentior sit, quam Corinthiacae.

Fieri etiam potest, ut studio clariore, et quasi splendidiore sermone sit in ea usus, cum eam non ad unicam aliquam Ecclesiam aut hominem scripserit, ut caeteras: sed ad totam gentem Hebraeorum, tunc per orbem terrarum dispersam, vel saltem ad Ecclesias ex eis collectas, quae itidem passim reperiebantur: sicut Petrus vocat eas dispersionem: ut, quo tam varios auditores doceret et moveret, clariori et illustriori sermone eum uti oportuerit. Solent enim scriptores ea luculentius componere, quae frequentiori auditorio proponuntur. Quod etiam Rhetores praecipiunt. Eadem etiam forte causa est, cur apertiore ac dilucidiore sermone sit conscripta, ut videlicet ab omnibus intelligi posset, nec indigeret aliquo expositore, quem melius singulae aliquae Ecclesiae inter suos doctores habere possent, quam tota gens late dispersa. Verum quid hoc argumeuto ineptius? quasi spiritus Sanctus linguarum donator non possit pro necessitate rerum, temporum et auditorum stylum variare.

Contra vero multae sunt causae, quae probant ac evincunt, esse alicuius Apostoli, idque eximii, ac potis simum Pauli. Primum enim testatur Eusebius lib. 3. cap. 38, Clementem Romanum ac comitem Pauli aliquot sententias inde in suam ad Corinthios ad verbum transcripsisse, affirmasseque esse Pauli. Quod indicat, eam tempore Apostolorum conscriptam esse, et quidem iam tunc non vulgaris autoritatis fuis se. Cui vero in hoc genere magis credi potuit, quam huic ipsi intimo D. Apostoli discipulo?

Secundum testimonium est, quod nullum plane dictum Scripturae novi Testamenti citat, ac nec sententiam quidem aut testimonium ullius Apostoli sui praeceptoris: quod profecto aliquis Apostolorum discipulus in tam sublimibus plenisque ingentium mysteriorum materiis omnino fecisset, si non sui gratia, at certe in confirmationem auditorum, siquidem Petrus ipse non dedignatur Pauli Epistolas citare.

Tertio, omnes fatentur eam esse in hac Epistola rerum sublimitatem, tam etiam praeclaram illarum explicationem, aut tractationem, ut non nisi summum aliquem Apostolum deceant. Huc accedat, quod omnia ea scripta, quae mox post Apostolos scripta dicuntur, sive sint Ignatii Epistolae, sive fragmenta Epistolae Clementis, aut Egesippi, nihil plane eximium contineant, ut non sit verisimile aliquem ex discipulis Apostolorum tam divinum scriptum componere potuisse.

Ego sane ferme non dubitanter dixerim, Scripturam sine hac Epistola mutilam fore, ita praeclare illud summum caput aeterni sacerdotii Christi et duorum Testamentorum collationem illustravit. Tantum igitur decus, tamque necessarium opus Spiritus sancti per Apostolos non peregisset. et hunc veluti colophonem non addidisset, aut alicui incertae fidei Apostolorum discipulo concredidisset? Quem vero etiam tam sublimis materia ac scriptio potius decuisset, quam selectum Christi argano Paulum, qui totus in gratiae ac beneficii Christi praedicationibus quasi submersus est?

Quarto, ita libere ac cum quadam autoritate loquitur, affirmat, decernit ac pronunciat de summis rebus et difficilibus dubiis, idque sua quadam autoritate, non citato alterius recentioris iudicio, aut testimonio, ut nemo pius Apostolorum discipulus id facere ausus fuerit. Illa profecto plerophoria in dicendo, et certitudo animi in tam grandibus sententiis non quenquam alium quam Apostolum aliquem decet: idque praesertim Paulum, qui etiam angelos de caelo diversa sentientes anathematizare audet.

Quinto, confitetur quidem Eusebius, quosdam de Epistola ad Hebraeos dubitasse: verum apud Latinos, non apud Graecos, qui sunt vetustiores scriptores, quique melius scire potuerunt, quaenam scripta Apostoli conscripserint, aut non conscripserint. Origenes quidem super Matthaeum (quod testimonium etiam Eusebius citat) affirmat omnes veteres affirmasse, esse Pauli epistolam. Affirmat Eusebius, citari eam ab Ireneo, qui mox post Apostolos vixit, in Dialogis ut Paulinam.

Est vero hoc testimonium Irenaei etiam ideo observandum, quo redarguantur ii etiam veteres, qui dixerunt eam a latinis Theologis fuisse reprobatam. Nam Irenaeus certe in latina occidentalique Ecclesia docuit, versatusque est Romae et in Galliis. Est vero eius autoritas testimoniumque meritô plurimi faciendum.

Sexto, illa omnino videntur manifeste evincere esse Pauli, quod scribit se fuisse in vinculis, eosque de sua captivitate doluisse, quodque ex Italia scribit. Nemo enim Apostolus perinde in Italia versatus est, nemo ibi, praesertim diu captivus fuit. Diu autem hunc necesse est captivu fuisse, de cuius captivitate Hebraei, qui tunc potissimum in Orientalibus partibus fuerunt, audiverint, doluerint: idque ita, ut etiam ipsi captivo eorum dolor innotuerit. Talem sane longam captivitatem nemo Apost. in Italia sustinuit, nisi Paulus.

Septimo, illud item evidenter ostendit, non esse aliquem ignobilem authorem huius Epistolae, quandoquidem scribit doluisse Hebraeos de eius captivitate. Eodem facit quod iubet eos orare pro se, ut illis celerius restituatur, quodque pollicetur se invisurum eos brevi. Ex quibus omnibus patet, hunc fuisse quendam primarium doctorem, qui etiam ab Ecclesiis Orientalibus maximi factus fit. Adde etiam, quod non fuerit uni tantum loco alligatus, ut discipuli Apostolorum et pastores aut episcopi: sed pro Apostolica vocatione per diversa loca docendi gratia peregrinatus sit. Accedat caeteris illud quoque,

-- 1059 --

296 quod nemo Apostolorum tam longe et crebro Ierosolymam recurrere solitus sit, ut Paulus.

Octavo, multa profecto habet Paulina ut quod tantopere urget doctrinam fidei, quod per fidem omnia consequamur, quod utitur voce Hypostasis pro fiducia, cap. 3 et 11. sicut et Paulus in posteriore ad Cor. bis, quod urget illud familiare dictum Pauli, Iustus fide sua vivet. Quod etiam perinde urget abrogationem sacerdotii et rituum Mosaicorum, et mediatorem ac sacerdotem perpetuum ad dexteram Dei pro nobis intercedentem ostentat, eumque fide adiri iubet, quodque filium Dei vocat prothotocon eius, sicut et Paulus ad Collossenses bis.

Nono, illud profecto non parvum argumentum est authorem Apostolorum tempore vixisse, et esse unum ex Apostolis, quod dicit Deum illo suo tempore per Christum locutum esse; quodque, cum dicit, Deum esse loquutum, primum per Prophetas, deinde per ipsum filium: non addit etiam, per ipsos Apostolos, ne nimium se iactare videatur.

Alioqui si discipulus Apostolorum fuisset, addidisset proculdubio, eum etiam per Apostolos locutum, sicut ipsemet Dominus inquit, qui vos audit, me audit. Eodem facit, quod ita de sacrificiis ritibusque Mosis loquitur, tanquam adhuc in usu praxique existentibus. Verisimile sane est, quod si post ruinam templi et Hierosolymae, postque illam tam horrendam eversionem eius gentis, ad quam hanc epistolam mittebat, scripsisset, aliquam omnino eorum mentionem fecisset, vel confirmandae ab eventu suae sententiae de abolitione sacrificiorum causa, vel etiam consolandi eos in tam tristi captivitate et calamitate.

Denique cum in fine ostendat, se habere quendam celebrem ministrum, illis etiam Ecclesiis notissimum, nomine Timotheum: facile est cuivis animadvertere, hunc scriptorem nullum esse alium quam Paulum. nullus enim alius illis temporibus habuit tam celebrem ac praestantem ministrum nomine Timotheum, quam Paulus. Nec etiam usquam de ullo alio tam celebri ac Ecclesiis accepto Timotheo legitur, quam de isto ipso Paulino ministro. Ex hisce omnibus credo liquidissime patere, hanc Epistolam nullius alius quam Pauli apostoli propriam esse.

Decimo, si ex Hebraeo epistola haec versa fuisset, multo certe magis sermo eius hebraizaret, quam facit. Plaerunque enim etiam diserti interpretes multas proprietates eius linguae unde vertunt, retinent. Multo vero id magis fit in sacris literis, quam profanis, ubi omnia religiosius vertuntur, et id omni studio agitur, ut quam minimum ab originario textu sensuque discedatur. Hinc sunt tot hebraismi in versionibus bibliorum in omnibus linguis.

Postremo citando veteris testamenti testimonia sequitur maxima ex parte versionem LXX. Atqui si Hebraice scripta fuisset, Hebraeum potius textum author in citando secutus fuisset. Versor quoque, si fuit bonae fidei, ita ea testimonia vertisset, ut ea Apostolus citasset, nec ausus fuisset tam libere ab eius verbis discedere. De quo veri indicio copiosius in praefatione Matthaei dictum est.

Arguitur porro Paulus ab aliquibus inscitiae Graeci sermonis. Ireneus lib. 3. cap. 7, ei obiicit Hyperbata: sed certem parum bene intellexit Paulum. Vult enim in dicto Pauli 2 Cor. 4, In quibus Deus seculi huius excaecavit corda incredulorum, separare per Hyperbaton Deum a Seculi huius: quasi ibi vox Deus non diabolum, sed verum Deum significet. Quod et Hilarius postea conatus est, ne scilicet Manichaei inde duos Deos probare possent, non cernens dici de metaphorico quodam Deo, sicut ab eodem etiam venter dicitur esse impiorum Deus. Mirandum igitur ac deplorandum est, tantos patres tam infeliciter versatos esse in expositione sacri textus.

Sic Erasmus sequutus praeceptorem suum Origenem', dicit Paulum balbutivisse: Rom. 1, Reperio igitur eam legem volenti mihi facere bonum (esse) quod mihi malum adiaceat. Ubi sermo est perspicuus et congruus, nisi quod verbum substantivum usitato Hebraeis et aliquando etiam Graecis more deest. Sic idem carpit Paulum Rom. 12, Unicuique ut Deus partitus est: cum et ibi sermo constet, sive quia usitato more postponitur Ut, sicut et Terentius inquit: Populo ut placerent: sive potius, quia repetendum est illud praecedens, Dico aut praecipio.

Cam. quoque aliquoties reprehendit Paulum, quod ei μὲν et δὲ coniunctiones non ubique correspoondeant. At Phalereus dicit, id proprium esse grandis styli, ut eas interdum negligat, citatque veterum Rhetorum exempla: quod et supra monui.

Sic multi partim rerum, partim sermonis ignari, aut alioqui etiam negligentius eius textum expendentes, Paulo infantiam tribuunt, quae in ipsorum potius iudicio haeret.

Verum quo magis Paulina eloquentia a rudioribus etiam agnoscatur, inspiciantur illa quae supra ex Augustino de eo annotavi, cum in genere de Sacro sermone disservi. Quibus etiam accedat unum et alterum dictum Erasmi ex Annot. quae etiam non parum ad praesens institutum facient, et postea aliorum aliquot eruditorum censurae.

Hic schema est, quod appellatur Graece κλίμαξ , Latine gradatio, multum faciens ad iucunditatem orationis: ea fit, quoties membrum sequens vocem postremam excipit praecedentis, ut ita per gradus quosdam deveniatur ad ultimum: veluti hic, Ex tribulatione patientia, ex patientia probatio, ex probatione spes connectitur: indicat et compositionis decus, quod orationem colis et commatis modulatam absolvit periodus. Primum membrum est, Quoniam tribulatio patientiam operatur: secundum, Patientia autem probationem: tertium, Probatio vero spem. Deinde additur periodus, et ipsa constans tribus membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Huiusmodi ferme Augustinus. Quanquam mea sententia nihil vetat, quo minus priorem compositionem quatuor membris absolvamus, ut quartum sit: Spes autem non confundit, hic enim est finis gradationis. Deinde accinitur periodus, vel unico vel duobus membris constans: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quin et superiora cola possunt in bina commata dividi, ut comma sit: Quoniam tribulatio: et post minimum respirationis succedat, Patientiam operatur. atque idem de

-- 1060 --

297 caeteris. Haec divus Augustinus fatetur nequaquam fuisse ab Apostolo affectata, sed eloquentiam ultro comitem fuisse sapientiae, nec sapientiam talem aspernari comitem.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.