Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Multas virtutes sermonis Paulini sigillatim exposui in praecedentibus capitibus, quas hic denuo repetere nihil attinet. Habuit igitur Paulus quandam spiritualem, sinceram, sanam, simplicem, rebusque et auditoribus veri cupidis convenientem facundiam, qua res veras ac bonas perspicue et neruose explicuit: qualis est nativa forma, ornatusque honestarum et modestarum virginum ac matronarum, non qualis meretricum pigmentis ac fucis faciem picturantium, et calamistris cincinnos suos inurentium ac colorantium: quali tunc superbissimi Sophistae Graeculorum sese iactabant, qui ex musca aut culice elephantum, et contra faciebant: gloriabanturque se de quavis re, a quocunque demum sibi subito proposita plene disserere posse, atque adeo etiam deteriorem causam meliorem, et contra efficere: et denique quidvis auditori persuadere, quae necessario multiplici impostura rariorum sophismatum et malarum fraudum fuit refertissima: qua si Apostoli usi fuissent, merito suspecti fuissent, quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti incantent. Sicque etiam ipsi conversi, de sua fide dubitare coacti fuissent, ut Paulus dicit, et efficacia crucis ac meriti Christi tam fuissent viliter habita, quasi non ille exaltatus auditores ad se ac patrem potenter trahat intus eos docens, sed tantum eius ministri rude vulgus simplicesque homines sua quadam praestigiosa garrulitate excantent. Nunc quaedam magis specialia Pauli percurramus. Illud quidem non vulgare est, et ad efficaciam sermonis referri posset, quod mirificis quibusdam ac plusquam maternis blandimentis auditores ad se alliciat, tametsi id non solus faciat. nam et Ioannes sic suavissime filiolos suos tractat. Praeclarum autem huius generis suavissimorum blandimentorum illud exemplum est, Gal. 4. Filioli mei, quos iterum parturio, usque quo formetur Christus in vobis.

-- 1056 --

293 Vellem autem adesse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam inops sum consilii de vobis. Sic 2 Cor. 2, Ex multa anxietate et oppressione cordis scripsi vobis per multas lachrymas, non ut tristicia afficeremini, sed ut cognosceretis charitatem, quam habeo abundantissimam erga vos. Talia sunt passim innumera loca in eius Epistolis. Verum de Paulina eloquentia postea plurium censuras adscribam.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.