Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].

Augustinus adducens hunc locum, lib. de Doctrina Christiana quarto, capite vigesimo, quum fateatur reliquam orationem modulatam ac numerosam esse: tamen offenditur nescio quid extrema clausula, Et carnis curam ne feceritis in desideriis. mallet enim hanc compositionem: Et carnis providentiam in desideriis ne feceritis. Eant nunc, ac meam μικρολογίαν damnent in sacris Literis, cum tam minutula curae sint tanto episcopo. Et tamen quid hoc sit, quod offenderat Augustinum, nequeo divinare. Porro in concupiscentiis non ob id tantum in fine ponitur, ut consentiat cum ordine Graeci sermonis: verum etiam quod illic magis ferit aures. Nam carnis curam haberi non vetat, ideo velut ἐπιφωνεῖ in concupiscentiis. Apud Graecos prior pars, καὶ τῆς σαρκὸς πρόνοιαν , iuxta rationem accentuum, quam in compositione magis spectamus, est trochaicus dimeter catalecticus, posterior est trochaicus trimeter brachycatalecticus. Hunc sane locum adducit Augustinus, ut exemplum mediocris characteris, quem arbitratur exhortationi competere. Quanquam insunt et alia multa decora, velut ἐναντίωσις et ὁμοιοτέλευτον , in illis: Nox praecessit, dies appropinquavit. Item ἐναντίωσις in abiiciendo et induendo, in luce ac tenebris. Ad haec Metaphora in unica voce, Arma lucis. Rursus Collatio, Sicut in die: sed iucundior est Graecorum verborum sonus, ἀποθώμεθα, ἐνδυσώμεθα, σκότους, φωτὸς : in verbis plenum est ὁμοιοτέλευτον , in nominibus ex parte ὁμοιόπτωτον , cum apud nos omnino non sit. Subest et catachreseos gratia in εὐχημόνως et περιπατῶμεν . Neutrum enim proprie dictum est. Ne quid interim dicam de concinnitate membrorum, articulorum et comparium: quae tamen evidentior est in his quae sequuntur. Quanquam totus hic sermo videri potest Allegoria, Nox praecessit, dies appropinquavit, Abiiciamus opera tenebrarum, sicut in die honeste ambulemus. Nullum enim hîc verbum est proprium. Modulatior ac numerosior cursus est in illis: Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione. Unum quodque membrum constat iugo vitiorum inter se cognatorum, ut Interpretatio Schema videri possit: nec caret gratia vox eadem in initiis membrorum repetita. Adde his parem fere numerorum colonum et commatum, deinde ὁμοιόπτωτον : tamesi haec non semper respondent in Graecis. nam in κώμοις et μέθαις numerus par est, ὁμοιόπτωτον non perinde plenum est ut in Latinis. Rursus in contentione et aemulatione, apud nos ὁμοιόπτωτον est: apud Graecos nequaquam ἔριδι, καὶ ζήλῳ . In summa, schemata quae sita sunt in dictionbus, non perpetuo conveniunt nobis cum Graeca lectione: verum quae sita sunt in rebus, communia sunt omnium linguarum.


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.