Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].

Next paragraph

Ut seductores ( ὡς πλανει , id est, ut impostores, vel potius quasi, sicut mox vertit. quanquam oportuit ita perpetuo vertere, cum sit ubique ὡς : sed Interpres mire sibi placuit sua copia, nunc vertens ut, nunc quasi, nunc sicut, nunc tanquam, perinde quasi nihil intersit apud Latinos inter has omnes voces. Iam ut demus nihil interesse, certe vocis eiusdem iteratio non solum ad decus orationis facit, verum etiam ad vehementiam. Sic enim totus hic sermo per contraria, per membra, per comparia, per similiter desinentia, per ἀναδιπλώσεις , aliaque id genus schemata variatur, voluitur ac rotatur, ut nihil esse possit nec venustius nec ardentius: unde divus Augustinus hunc locum producit in libris de doctrina Christiana, tanquam exemplum grandiloquae dictionis. Nam velut in ecstasin raptus tandem addit, Os nostrum patet ad vos, ô Corinthii.

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.