Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

An D. Paulus adhibuerit artem dicendi?

D. Augustinus in quarto de Doctrina Christiana hanc quaestionem pertractat, estque in hac sententia, quod Apostolus praecepta quidem eloquentiae secutus non sit, eloquentia autem secuta sit illius sapientiam: sed eloquentia quae ipsum decuerit. (nam aliis alia ratio dicendi competit) ista vero hic sanctus vir de sola elocutione intelligit, in qua ut maxime sit vis eloquentiae, quae etiam ab hac nomen ducit: facultas tamen dicendi, non hac sola, sed praecipue inventione constat, et dispositione, utcunque M. Tullius has prudentis eloquentiam Oratoris faciat. Sapienter enim Fabius dixit, Curam verborum, rerum volo esse solicitudinem. nam plerunque optima rebus cohaerent, et cernuntur suo lumine. Et Aristoteles studium ornatus circa elocutionem corruptis auditoribus, verba potius quam sensa morantibus fert acceptum. D. Paulus itaque, cui hoc in scribendo consilium fuit, ut fidem Domini nostri Iesu Christi, et vitam hac dignam persuaderet, hoc est, summam traderet sapientiam, rerum quam verborum studiosior fuit. Unde illud de se ipse testatus est: Etsi vero idiota sum sermone, non tamen scientia: 2. Cor. 11. Quanquam nec verborum negligens fuit, ut qui fieri omnibus omnia operam dederit, quo vel aliquos lucraretur: maiorem quoque dictionis curam adhibiturus, si e re id fuisset eorum quos instituere debuit. Spiritus siquidem Christi omnium artium largitor, ut variis linguis per hoc suum organum loque batur: ita facile etiam summum adhibuisset in dicendo ornatum, si id hominum salutem promovere fuisset idoneum: sed negotium agebatur Evangelii, quod annunciandum erat omni creaturae, quodque sic est, ut reveletur parvulis, abscondatur sapientibus, magisque spiritu quam verbis persuadeatur, fide potius quam ratione percipiatur.

Ita igitur attemperari orationem conveniebat, ut ex ea ipsa quoque ostenderetur, Evangelium Christi rem esse omnibus qui religionis capaces sunt, communem, servis aeque ac liberis, mulieribus ac viris, rudibus et indoctis, atque elegantibus et eruditis, Barbaris non minus quam Graecis aut Romanis. Tum nullis viribus humani ingenii, sed solo Dei afflatu, et tradi et percipi posse. Denique cum ita vitiosa nostra natura comparata sit, ut quicquid parergon est, et ad inanem potius rerum speciem, quam certam et solidam utilitatem facit, in id fere plus curae ac operae impendamus: docuit dictionem Evangelii, quod istud malum abolet, sic constitui, ut in rem ipsam animi defigerentur, avocati ab admiratione in anis ornatus verborum. Iacent siquidem sensus in oratione, in qua verba laudantur, inquit Quintilianus: nec valet animus, dum rerum admiratione et studio tenetur, de verborum cultu esse solicitus. Si ergo consideremus primum quis scripserit hasce Epistolas, nempe Apostolus crucifixi: deinde, quid, nimirum Evangelium crucifixi: postremo, ad quos, eos scilicet, qui huc essent adducendi, ut in cruce Domini nostri Iesu Christi omnem et salutem et gloriam potieret: satis liquet, quam decuerit Paulum sermonis humilitas, et ea ratio, qua sicut afflatum Spiritus, ita neglectum inanis cultus (quem caro admiratur) prae se ferret, dum ostenderet rem quam commendat, maxime popularem, et omnibus qui modo eam cupiant, perceptu facilem: denique artem hîc tradi, qua toti immutamur, et divinam quandam vivendi rationem consequimur. Atqui ista tamen dictionis in Paulo humilitas sic habet, ut quicunque potis est divinam hanc doctrinam intelligere, in singulis quoque eius verbis, si modo animum advertat, caelestem effulgere sapientiam cernat. Ex Spiritu sancto Apostolus scripsit, immo hic ipse omnia scripsit, Paulo usus tanquam organo: nihil ergo hîc frustra dicitur, nihil non suo loco, nihil non rei congruens eoque apposite. Tunt alicubi, ut videtur carni, et Anapodota, sunt Hyperbata, sunt Mioses, Tautologiae, Homoeologiae, Macrologiae, pleonasmi, Anoecomata, et alia quae inter vitia orationis numerantur. At si tu probe consideres (ut soleant loqui ii qui sunt vehementer affecti, maxime qui tractant divina) quid deceat Evangelium Christi, et illo quidem tempore, in quo omnia testari debuerunt, virtute Christi, nullis humanis praesidiis omnia geri: tum expendas diligenter, quo in loco, qua ratione admissa illa sunt, quae habentur orationis vitia: proculdubio dices, meras virtutes esse, non vitia, quae videbantur: arcanamque in his Dei sapientiam mirari satis haudquaquam poteris. Statim in salutatione

-- 1062 --

299 Epistolae ad Rom. praelongum est Hyperbaton, in quo ex occasione, quod se Apostolum nominasset, quid Evangelium ipsum sit, totumque Christi mysterium, cum ratione suae vocationis, ordine perstringit. Istuc videri queat intempestivum et praeposterum, salutatione nondum absoluta. At si cogites quanti Romanorum interfuerit, ut ipsum Apostolum Christi verique Evangelii praeconem et Evangelium ipsum rite agnoscerent, quam idem merito ardere debuerit Apostolus studio salutis hominum, utque loqui soleant et scribere in rebus divinis in negotio crucifixi rite affecti, vero Christi amore flagrantes, decentissima haec Parenthesis, non vitiosum videbitur Hyperbaton. Item in aliis quoque quae vitia videri possunt, tibi usuveniet, si illa modo ea mente legeris, qua Paulus scripsit. Sermo per totum est Hebraeograecus: sed hoc quoque decebat, ut agnosceretur huius generis et linguae, undae Dei benedictio in omnes gentes debuerat derivari. Neque putes vero, quod pleraque in Paulo nobis phraseos eius imperitis obscuriora sunt, fuisse iis quoque obscura, quibus sunt initio scripta. Ubique erant eiusmodi Hebraeograeci in Ecclesiis, et fere semper qui Paulum ipsum audierant, sermonemque eius haberent familiarem: qualis ille et nobis indubie foret, si satis a nobis pietatis, satis adhiberetur studii. Certe et Paulo sermo fuit tam minime vulgaris, inamoenus, aut arte carens, ut Lystris non abs re Mercurius ipse eloquentiae Deus haberetur, ut quoslibet et doctissimos et eloquentissimos non Iudaeos tantum; sed et Graecos: nec hos quosvis, verum Athenienses, et ex his natos disputationibus Stoicos quoque convinceret, Evangelioque adduceret. Sed dum ipsas Epistolas tractabimus, singulis locis indicabimus, quam divina et inexplicabili arte sint omnia inventa, digesta, verbisque exposita: sed arte, quae hoc genus scripti, hunc scriptorem decuit, iisque quibus scripta haec sunt, summe profuit. Horum tamen hactenus hîc paucis admonere volui, ne dum ostendemus quae artis sunt recte dicendi, a Paulo mirifice usurpata, videamur illi tribuere, quod ipse depraecatus est, testatus, praedicationem suam non esse in verbis, ex humana sapientia ad persuadendum compositis, sed in virtute. Illud enim ostendimus, quod ipse de se statim eodem loci subiicit, Sapientiam vero loquimur inter perfectos, hoc est, Dei spiritu afflatos, qui huc pervenerunt, ut divina queant percipere. Sapientiam si lo quitur, utcunque non huius seculi: ea loquitur tamen, quibus ad erudiendum ad salutem hominum nihil potest fingi magis appositum, magisque decorum.

Martyris quoque prolixa admonitio super Romanos non inutiliter potest adscribi. habet enim quaedam utilia, tametsi optassem eum neruosius Origenis calumnias redarguisse, qui nihil ferme non vitiorum ortioni Paulinae adscribere audet. Ille enim cum nec res ipsas, nec sermonem Paulinum intellexerit, non immerito hoc visum est. Nempe enim manifestum est ex eius Commentariis, eum nec peccatum originale, nec vel naturam fidei vel iustificationis articulum, aliaque Christi beneficia intellexisse: quare mirum non est, si nec caput nec pedes aut pectus Paulinae scriptionis quiverit discernere.

Sed multi adhuc sunt, qui a lectione Paulinarum epistolarum eo nomine abhorreant, quod videatur tam horride et barbare loqui, ut legentes taedio afficiat, neque facile sensus eius comprehendantur. His occurremus, Pauli dictionem, si credamus Augustino, libro quarto de Doctrina Christiana, non prorsus destitutam esse iusta ratione dicendi: non quod is eloquentiam captaverit, sed quod ea sapientiam eius comitata sit. Nam is indicatur apposite dicere, qui praeclarissimarum rerum tractationem suscepit, et omnia ea dicit quae necessaria sunt, neque illa tractat aliter quam oportuit. Augustino subscribit Chrysostomus, lib. 4 de Sacerdotio, ubi distinguit eloquentiam, quod alia sit praestigiatrix, ad quam homines obstupescunt, cum videant tolli quae sunt infima, et poni sublimia, fucis haec agit, et imposturis: hanc in Paulo non reperiemus. Est altera eloquentia, quae multum valet ad dogmata propugnanda, et veritatem constantissime tuendam: et hac praeditus fuit maxime Apostolus. Quamobrem in eo haud quaquam requiremus lepôrem Isocratis, amplam sublimitatem Demosthenis, Platonis eximiam dignitatem, aut reverendam maiestatem Thucydidis: sed nudam simplicemque orationem, quae scientiam habeat summarum rerum, et robustissime confirmet quod probandum suscepit. Qui socordes et ignavi sunt, praetexunt Pauli, ut volunt, imperitiam, ne scilicet ab eis requiratur doctrina: cum Paulus, ut putant, ea destitutus Ecclesiam gubernarit. Sed isti viderint, quomodo Paulum statuant non multum acumine et δυνώσει polluisse: cum in Actis Apostolicis capite nono scribatur, in Synagogis expugnasse, ac disputando vicisse prorsus Iudaeos. et in decimoseptimo capite habetur, ita eum docuisse, ut ultra mediam noctem quandoque sermonem extraxerit: ut cum Eutychus adolescens de fenestra cecidit in coenaculum somno victus, qui fieri poterat, ut per tantum spacium temporis retineret auditores, qui tam barbare vel inepte diceret, ut isti confingunt? Constat ex eodem capite, illum egisse Athenis cum Stoicis et Epicureis: eiusque concionem, quam illic habuisse describitur, nulli qui sani sint non mirantur. A Lycaoniis quoque pro Mercurio habitus est, ob dicendi facultatem. Quod si dixeris, Haec sane vera sunt, quoniam illi a Spiritu sancto dona huiusmodi erant: sit sane ut dicis, non igitur eius dictio reprehendenda est, ut omnibus modis inepta et barbara: et tamen inde non consequitur, eum nullum adhibuisse in dicendo studium. Fuit in legendo et scribendo admodum diligens: quod inde probatur, quod Romae agens, ac vinculis constrictus, Timotheum rogaverit, ut sibi deferri curaret peram cum libris et membranis. Non enim, licet captivus esset, beneficio studiorum carere voluit. Idemque scribit ad Timotheum, ut lectioni vacet: Quod si feceris, inquit, servabis teipsum, et pariter eos qui te audiunt. Certe discipulum non esset hortatus ad ea, quae ipse non faceret. Ex his omnibus liquet, Paulum non scripsisse absque diligentia, et vigilanti studio: imo tria summa capita eloquentium virorum sibi non infeliciter vendicavit, ut bonam sanctamque doctrinam tradiderit, et confirmarit honeste ac sancte, casta dictione et pura delectarit: demumque animos auditorum quo volebat, inflexerit.

Adversus haec Origenes conqueritur subinde, Paulum habere ἀνανταπόδοτα ; hyperbata frequentia, orationem hiulcam et mutilam, et alios huius generis defectus. Hieronymus est varius, ut qui illi interdum adimat, interdum vero attribuatuim et facultatem dicendi: et praesertim super capite sexto ad Galatas scribit, Paulum vernaculo quidem sermone eruditum fuisse, verum aliena lingua sensus profundos

-- 1063 --

300 non valuisse proferre. Quam Hieronymi sententiam mitigari vellem. Puto enim Spiritum sanctum ita moderatum fuisse cum linguas tum calamos Apostolorum, ut quae ad salutem fuerunt necessaria, quam commode atque explicate tradiderint. Quod si quando videantur haerere in dicendo, id proveniebat ex magnitudine ac sublimitate rerum, quae tractabantur, quibus inter homines pares voces et pares locutiones difficilime inveniuntur. Deinde cum homines adhuc satis carnales et infirmos et plebeios alloquerentur, eorum captui sese attemperabant.

De utraque parte difficultatis Origenes videtur appositum simile retulisse, quod Paulus egerit instar eius qui hospitem deducit ad invisendas aedes nobilissimi principis, varia ei occurrunt conclavia, multae viarum ambages, multiplices aulae, atque infinita pene cubicula: multa quae praeciosa sunt, ostenduntur eminus, alia cominus: nonnulla occultantur, aut per transennam duntaxat monstrantur: dumque hospes frequenter per unum ostium inducitur, et per illud deducitur, admirabundus tantum spectat praesentia, ignoratque unde illuc venerit, aut qua parte sit egressurus.

Imputat quandoque Hieronymus eidem Paulo sermonem Graecum minime purum, sed cilicum, et eum qui proprietates Hebraeae linguae sibi admixtas habeat. Quin et ipse Apostolus videtur deprecari sermonis imperitiam, licet rerum scientiam sibi vendicet. Et Petrus apostolus in postieriori sua Epistola fatetur Paulum habere in suis Epistolis multa difficilia intellectu, quae parum eruditi et firmi homines ad suum exitium pervertant. Ista videntur his opponi, quae Augustinus et Chrysostomus tradiderunt: sdd facile salvuntur.

Quod enim conqueritur Origenes de hyperbatis, hiatibus et imperfectis orationibus, eo nomine potest excusari, quod non frigide Apostolus egerit: sed ex animo tam ardenti scripserit, ut quandoque extra seipsum videri possit raptus, atque relicto omni alio studio et cura tantum id anniti, ut audientes ad Christum rapiat: de verborum compositione non admodum solicitus: dum pectoribus nostris incitandis et permovendis quam potentissimas adhibeat machinas. Utque torrentes quandoque intumescunt, quaecunque habent obviam ad se rapiunt, non observata rerum dispositione: ita in hoc Apostolo spiritus Domini quandoque scribendi et dicendi impetum excitavit, in quo haec quae videntur vitia esse in dicendo et scribendo, summae virtutes erant. De eo quod Hieronymus affert, iam exposui, quid sentiam.

Sin vero pergas probare, non valuisse Apostolum peregrina lingua exprimere profundos sensus, quod eius scripta, ut Petrus dicebat, quandoque magna obscuritate laborent: ad hoc dicimus, non posse divina quae tractat, sensibus nostris non esse difficilia. Verum hoc non debet nos depellere ab eius lectione. nam lenitur haec difficultas (ut Chrysostomus in his quae praefatur suber Epistolam ad Roman. docuit,) assiduo studio, et continua lectione: et ita lenitur, ut ille dicere audeat, nos per nosipsos absque praeceptore intellecturos, quae ibi traduntur, modo has Epistolas nocturna diurnaque manu versemus. Non enim, inquit, nos quaecunque percipimus, acumine intellectus penetramus: nam etiam qui sunt hebetiores, assiduo studio consequuntur difficilia. Et simile affert valde appositum. Cogitationes et sensus hominis abstrusissimi sunt: tamen amici quem vehementer diligimus, et qui cum perpetuo versamur, cogitationes et sensus animi nutu persaepae patefiunt nobis, absque indicio verborum et sermonum, quos ille proferat: ita fiet in his Epistolis, ait, modo quis illas amet, et assidue in illis versetur. Qui petit, accipit: qui quaerit, invenit: et qui pulsat, ei aperitur, etc.

Adiiciamus sanê postremo loco Chrysostomi, hominis longe facundissimi, de Pauli eloquentia sententiam, ut eius quoque autoritate adversariorum calumnias retundamus.

Veruntamen quod non fuerit ita imperitus, ut isti arbitrantur, conabor ostendere. Isti enim non solum eum qui secularis eloquentiae nitorem non habet, sed etiam eum qui nesciat pro veritatis certare dogmatibus, imperitum equidem consequenter intelligunt. Paulus vero, non se in hoc quoque imperitum esse processus est, sed in horum altero. Denique ut hoc diligenter ostenderet, distinxit, imperitum se esse sermone, sed non scientia. Ego autem, si a sacerdote, aut levitatem Isocraticam, aut Demosthenis tumorem, aut Thucydidis dignitatem, et altitudinem Platonis exigerem, oporteret hanc contra me Apostoli sententiam proferri. Nunc vero illa omnia derelinquens, eloquentiam secularem superfluam iudicans, nec de elocutionibus, nec de urbanitatibus curam mihi esse profiteor: sed me licebit et pauperem esse verbis, et rerum appellationibus simplicibus uti, cum in intellectu et veritate dogmatum, non sit is de quo loquimur, imperitus, neque desidiam suam obtentu illius viri, qui in vertice laudum stetit, conetur obnubere.

Unde enim, dic mihi, confundebat Iudaeos, qui erant in Damasco, cum adhuc signa facere non coepisset? Unde gentiles superabat? Cur autem etiam in Tharsum dirigebatur? Nonne quia erat in verbo fortissimus, propter quod adeo irritabantur, ut victoriam eius non ferentes, de effusione sanguinis illius cogitarent? Et certe, ne tunc quidem inchoaverat monstrare miracula, ne quis dicat mirabilem Paulum tantummodo gloria signorum fuisse, atque convenienter miris signis eius cessisse, non verbis. Ideo ostendi illis eum adhuc temporibus sola disputatione superasse: cum eis vero qui in Antiochia Iudaizare cupiebant, unde colluctabatur, et conferebat. Ariopagites vero Dionysius in ea civitate, quae erat idolis mancipata, nonne solam est cum uxore sua eius disputationem secutus? Etnicus etiam qua occasione corruit de fenestra? Nonne quia in profundam noctem doctrinae eius sermo processerat? Quid vero in Thessalonica et Corinthio? Quid in Epheso, et in ipsa Roma? Nonve omnes dies et noctes in Scripturarum expositionibus consumebat: iam vero quis commemoret illas disputationes eius, quas cum Epicureis et Stoicis habuit? Cuius quidem omnia, si persequi velimus, in longum sermo tendetur. Ergo constat, eum et ante signa, et in ipso signorum tempore, multa semper disputatione usum fuisse, atque ideo verbo et disputatione admirabilem cunctis probatur. Qua enim gratia Lycaones putaverunt illum esse Mercurium? Nam quod ambos Apostolos Deos esse arbitrati sunt, signo praecedente constat effectum. Quod vero hunc Mercurium esse dicebant, sermonis claret fuisse insignem.

Unde autem et plures quam caeteri Apostoli Christo populos acquisivit? Unde et toto orbe terrarum multus in omni ore versatur? Unde nobis non solum, sed etiam Iudaeis et gentibus maxime celebris est, et

-- 1064 --

301 qui plus caeteris honoretur, nisi ex virtute et splendore Epistolarum suarum? per quas non solum eos qui tunc crediderunt, sed etiam ab illo tempore usque nunc, et usque ad adventum Christi credituros informat et erudit: nec unquam hoc facere cessabit, donec humanum genus fuerit super terram. Nam sicut murus quidam adamante construitur, ita et in universo orbe Christi Ecclesias eius scripta communiunt. Ac sicut aliquis vir fortis consistit in medio, omnia argumenta captivans, et adducens in obedientiam Christi, et cogitationes universas, et omnem exaltationem extollentem se adversum scientiam Dei, quae cuncta efficit per eas epistolas, quas scriptas nobis reliquit, admirabiles plane, et sapientia reverenda plenas. Quae quidem nobis non solum contra adulterina dogmata, et ad eorum custodiam, quae sunt vera, conducunt: sed etiam ad bene vivendum plurimum tribuunt adiumenti. His quippe utentes praepositi Ecclesiarum, castam virginem quam despondit Christo, moderantur, et ad spiritualem perducunt decorem. His etiam supervenientes ei infirmitates repellunt, et reductam custodiunt sanitatem. Talia nobis imperitus ille medicamina comparavit, et tanta virtute nobilia: quorum quidem experimenta bene norunt, qui his utuntur assidue: et quantum eius circa haec studium fuerit, ex his quidem quae diximus, potest esse manifestum, etc.

Verum quando quidem hactenus satis multa de sermone ac tota ratione disserendi Paulina, partim ex aliorum scriptis, partim etiam ex nostra observatione iudicioque adscripsimus: tempus est, nos hanc tractationem etiam finire, ac de Paulina eloquentia alterius cuiusdam verbis concludere: qui utinam ea quae tanta re nimium breviter dixit, prolixius sigillatim explicuisset, multisque aptis exemplis omnia illustrasset, nobis quidem ad finiendam hanc dissertionem, epilogi vicem abunde praestare poterunt. Quid igitur, inquit ille, an imperitus loquendi Paulus et elinguis, ut Hieronymus existimat? Imo vero Chrysostomum potius, et doctissimos quosque ex Graecis, ipsam denique rationem secutus. quamvis nativa illa et germana masculae facundiae ornamenta ei non defuerint: fateortamen illum fucatae illius Rhetorices pigmentis uti noluisse: nempe ut vi spiritus, hominum animos ad Christum raperet, non autem sermonis blanditiis, adulatorum more, alliceret. Sed cum orationis ipsius totam et indolem, χαρακτῆρα propius considero, nullam ego in ipso Platone similem grandiloquentiam, quoties illi libuit Dei mysteria detonare: nullam in Demosthene parem δεινότητα comperisse me fateor, quoties animos vel metu divini iudicii perterrefacere vel commonefacere, vel ad contemplandam Dei bonitatem attrahere, vel ad pietatis ac misericordiae officia constituit adhortari: nullam denique vel in ipso Aristotele et Galeno, praestantissimis alioquin harum rerum artificibus, magis exactam methodum invenio.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.