Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Unde enim, dic mihi, confundebat Iudaeos, qui erant in Damasco, cum adhuc signa facere non coepisset? Unde gentiles superabat? Cur autem etiam in Tharsum dirigebatur? Nonne quia erat in verbo fortissimus, propter quod adeo irritabantur, ut victoriam eius non ferentes, de effusione sanguinis illius cogitarent? Et certe, ne tunc quidem inchoaverat monstrare miracula, ne quis dicat mirabilem Paulum tantummodo gloria signorum fuisse, atque convenienter miris signis eius cessisse, non verbis. Ideo ostendi illis eum adhuc temporibus sola disputatione superasse: cum eis vero qui in Antiochia Iudaizare cupiebant, unde colluctabatur, et conferebat. Ariopagites vero Dionysius in ea civitate, quae erat idolis mancipata, nonne solam est cum uxore sua eius disputationem secutus? Etnicus etiam qua occasione corruit de fenestra? Nonne quia in profundam noctem doctrinae eius sermo processerat? Quid vero in Thessalonica et Corinthio? Quid in Epheso, et in ipsa Roma? Nonve omnes dies et noctes in Scripturarum expositionibus consumebat: iam vero quis commemoret illas disputationes eius, quas cum Epicureis et Stoicis habuit? Cuius quidem omnia, si persequi velimus, in longum sermo tendetur. Ergo constat, eum et ante signa, et in ipso signorum tempore, multa semper disputatione usum fuisse, atque ideo verbo et disputatione admirabilem cunctis probatur. Qua enim gratia Lycaones putaverunt illum esse Mercurium? Nam quod ambos Apostolos Deos esse arbitrati sunt, signo praecedente constat effectum. Quod vero hunc Mercurium esse dicebant, sermonis claret fuisse insignem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.