Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed multi adhuc sunt, qui a lectione Paulinarum epistolarum eo nomine abhorreant, quod videatur tam horride et barbare loqui, ut legentes taedio afficiat, neque facile sensus eius comprehendantur. His occurremus, Pauli dictionem, si credamus Augustino, libro quarto de Doctrina Christiana, non prorsus destitutam esse iusta ratione dicendi: non quod is eloquentiam captaverit, sed quod ea sapientiam eius comitata sit. Nam is indicatur apposite dicere, qui praeclarissimarum rerum tractationem suscepit, et omnia ea dicit quae necessaria sunt, neque illa tractat aliter quam oportuit. Augustino subscribit Chrysostomus, lib. 4 de Sacerdotio, ubi distinguit eloquentiam, quod alia sit praestigiatrix, ad quam homines obstupescunt, cum videant tolli quae sunt infima, et poni sublimia, fucis haec agit, et imposturis: hanc in Paulo non reperiemus. Est altera eloquentia, quae multum valet ad dogmata propugnanda, et veritatem constantissime tuendam: et hac praeditus fuit maxime Apostolus. Quamobrem in eo haud quaquam requiremus lepôrem Isocratis, amplam sublimitatem Demosthenis, Platonis eximiam dignitatem, aut reverendam maiestatem Thucydidis: sed nudam simplicemque orationem, quae scientiam habeat summarum rerum, et robustissime confirmet quod probandum suscepit. Qui socordes et ignavi sunt, praetexunt Pauli, ut volunt, imperitiam, ne scilicet ab eis requiratur doctrina: cum Paulus, ut putant, ea destitutus Ecclesiam gubernarit. Sed isti viderint, quomodo Paulum statuant non multum acumine et δυνώσει polluisse: cum in Actis Apostolicis capite nono scribatur, in Synagogis expugnasse, ac disputando vicisse prorsus Iudaeos. et in decimoseptimo capite habetur, ita eum docuisse, ut ultra mediam noctem quandoque sermonem extraxerit: ut cum Eutychus adolescens de fenestra cecidit in coenaculum somno victus, qui fieri poterat, ut per tantum spacium temporis retineret auditores, qui tam barbare vel inepte diceret, ut isti confingunt? Constat ex eodem capite, illum egisse Athenis cum Stoicis et Epicureis: eiusque concionem, quam illic habuisse describitur, nulli qui sani sint non mirantur. A Lycaoniis quoque pro Mercurio habitus est, ob dicendi facultatem. Quod si dixeris, Haec sane vera sunt, quoniam illi a Spiritu sancto dona huiusmodi erant: sit sane ut dicis, non igitur eius dictio reprehendenda est, ut omnibus modis inepta et barbara: et tamen inde non consequitur, eum nullum adhibuisse in dicendo studium. Fuit in legendo et scribendo admodum diligens: quod inde probatur, quod Romae agens, ac vinculis constrictus, Timotheum rogaverit, ut sibi deferri curaret peram cum libris et membranis. Non enim, licet captivus esset, beneficio studiorum carere voluit. Idemque scribit ad Timotheum, ut lectioni vacet: Quod si feceris, inquit, servabis teipsum, et pariter eos qui te audiunt. Certe discipulum non esset hortatus ad ea, quae ipse non faceret. Ex his omnibus liquet, Paulum non scripsisse absque diligentia, et vigilanti studio: imo tria summa capita eloquentium virorum sibi non infeliciter vendicavit, ut bonam sanctamque doctrinam tradiderit, et confirmarit honeste ac sancte, casta dictione et pura delectarit: demumque animos auditorum quo volebat, inflexerit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.