Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod enim conqueritur Origenes de hyperbatis, hiatibus et imperfectis orationibus, eo nomine potest excusari, quod non frigide Apostolus egerit: sed ex animo tam ardenti scripserit, ut quandoque extra seipsum videri possit raptus, atque relicto omni alio studio et cura tantum id anniti, ut audientes ad Christum rapiat: de verborum compositione non admodum solicitus: dum pectoribus nostris incitandis et permovendis quam potentissimas adhibeat machinas. Utque torrentes quandoque intumescunt, quaecunque habent obviam ad se rapiunt, non observata rerum dispositione: ita in hoc Apostolo spiritus Domini quandoque scribendi et dicendi impetum excitavit, in quo haec quae videntur vitia esse in dicendo et scribendo, summae virtutes erant. De eo quod Hieronymus affert, iam exposui, quid sentiam.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.