Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sin vero pergas probare, non valuisse Apostolum peregrina lingua exprimere profundos sensus, quod eius scripta, ut Petrus dicebat, quandoque magna obscuritate laborent: ad hoc dicimus, non posse divina quae tractat, sensibus nostris non esse difficilia. Verum hoc non debet nos depellere ab eius lectione. nam lenitur haec difficultas (ut Chrysostomus in his quae praefatur suber Epistolam ad Roman. docuit,) assiduo studio, et continua lectione: et ita lenitur, ut ille dicere audeat, nos per nosipsos absque praeceptore intellecturos, quae ibi traduntur, modo has Epistolas nocturna diurnaque manu versemus. Non enim, inquit, nos quaecunque percipimus, acumine intellectus penetramus: nam etiam qui sunt hebetiores, assiduo studio consequuntur difficilia. Et simile affert valde appositum. Cogitationes et sensus hominis abstrusissimi sunt: tamen amici quem vehementer diligimus, et qui cum perpetuo versamur, cogitationes et sensus animi nutu persaepae patefiunt nobis, absque indicio verborum et sermonum, quos ille proferat: ita fiet in his Epistolis, ait, modo quis illas amet, et assidue in illis versetur. Qui petit, accipit: qui quaerit, invenit: et qui pulsat, ei aperitur, etc.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.