Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Epanalepses crebrae.
Quinto, habet crebras Epanalepses propter prolixitatem aut abscuritatem praecedentis membri: de qua figura alibi dixi. 1 Ioan. 1, Quod vidimus, et audivimus, id annunciamus vobis, etc. repetit initium Epistolae ob multa inserta, ut addat plura, sitque connexio manifestior. Quod genus Hermogenes ad plenitudinem styli refert. Ioan. 5, At ego habeo testimonium maius, quam est Ioannis. Opera enim, quae dedit mihi pater ut ea perficerem, ipsa opera quae ego facio, testantur de me, quod pater miserit me. Ubi ipsa opera resumitur ex praecedentibus continuandae dilucidius orationis gratia, et simul etiam emphaseos gratia repetitio, dum inculcantur ipsa opera, quae praecipue vult expendi.

|