Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Homeri quoque sermo in multis conferri posset cum sacris Literis, excepta illa eius nimia Asiaticaque aut Ciceroniana redundantia verborum. conveniunt enim in grandiloquentia, in efficacia sermonis, in evidentia: quod uterque mirifice ante oculos res proponit, ac simul eas vivis coloribus pingit, quod rebus mortuis crebro vitam, et insensatis sensum tribuunt, quod voces sunt valde significantes, quod ex rerum natura desumptae, sicut quidam ob talem sermonis virtutem Homerum naturae poetam vocarunt: similitudinibus ac metaphoris iisdem cum Homero multum utuntur, sumptis a leonibus, serpentibus, draconibus, ventis, pluvia, nive, pruina, rore, grandine, fulminibus, ac tonitruis, nebulis, nubibus, torrentibus, petris, montibus, vallibus, aliisque rebus. forte id fit ob aliquam regionum similitudinem. Phrases quoque aut locutiones, et vocum tropi non pauci conveniunt: ponere alicui malum, pro facere, statim initio Iliad. et postea saepe. Sic etiam in Sacris crebro ponere, pro facere accipitur. Et mox multum volo, pro magis volo, positivum pro comparativo, furari animum aut cor, induere impudentiam aut virtutem, venire, pro abire, aut ire: sicut contra exire saepe in novo Testamento, pro venire. Luctum alicui venire, Iliad. primo. et Isa. 47, Viduitas ac orbitas Babyloni venient una die: id est, accident. Affirmatione ex contrarii negatione idem inculcant. Eloquitor, ne celes. Cadere ad pedes alicuius, aut pedes apprehendere, pro orare: ut Sunamitis Elisaeum orat. labor pro re noxia ac molesta. Similiter multum repetitionibus et expositionibus aut exegesibus utuntur. Animam rationalem uterque liber in pectore ac corde collocat, eoque etiam plurimas inde significationes ac phrases similes habent: verum de convenientia Homericarum locutionum cum Sacris passim in hoc opere aliquid dictum est.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.