Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
In grandi idea sermonis ponit Hermogenes primum dignitatem: eam vero dicunt aestimari magnitudine rerum ac sententiarum, cum de rebus divinis, de regnis ac politiis, de bellis ac exercitibus, de magnis urbibus ac regionibus sermo est. Hîc vero non tantum grandes, sed et plane caelestes res tractantur, nempe de Deo, de eius omnipotentia, sapientia, iustitia ac misericordia, de creatione omnium rerum ex nihilo, deque totius mundi sapientissima gubernatione, de fabricatione hominis ad imaginem Dei, et in totius mundi possessionem collocatione, de nefaria apostasia, et simul horrenda ruina aut corruptione hominis, de ira Dei, poenisque hominis, aut aeterno exitio infernalis barathri: et vicissim de redemptione generis humani, per admirabilis mysterii incarnationem filii, tum de infinitis praegrandibusque calamitatibus famis, pestilentiae ac bellorum, quibus nos iratus Deus, in hac quoque vita atrociter verberat: et simul de innumeris ingentibusque beneficiis, quibus nos in hac vita fovet et conservat.

|