Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus, incidentes pertractantur atque salvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur, disputator redire non possit: valde autem bonum est, ut quicquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat, ubi non erit qui respondeat: aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. In illis autem Apostolicis verbis dictio temperata est, Seniorem ne increpaveris: sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores. Et in illis, Obsecro autem vos fratres per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem: et totus sere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt. Sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam, quae data est vobis. sive prophetiam secundum regulam fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortatione: Qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adhaerentes bono, charitate
-- 1031 --
268
fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, idipsum invicem sentientes. Et quam pulchre ista omnia sic effusa, bimembri circuitu terminantur: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseverantes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur, etiam ipso circuitu, quem duo membra connectunt.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
|