Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

ΔΕΙΝΩΣΙΣ AUT VIS SEU EFFICACIA SERMONIS SACRARUM LITERARUM.

Efficacia δεινότης aut δείνωρις sermonis alicuius, est vis quaedem (ut Scaliger definit) repraesentans rem subiectam excellenti modo: seu, est sermo qui auditorem vehementer movet afficitque, quae vis est crebro etiam grandi sermoni coniuncta. De hac virtute Horatius inquit:

-- 1034 --

271
Poemata quocunque volent animum auditoris agunto. Hanc collocant scriptores in rebus et elocutione, res iam hîc non voco, primariam materiam, sed quae exponendae ei adiungantur. Eas vero subdividunt in rem et factum. Rem moventem afficientemque auditorem possis dicere, esse, cum grandia quaedam aut terribilia, potentia, praestantia, pretiosa, valde grata et quoquo modo efficacia adhibentur: ut sunt Deus, eiusque virtutes, caelum, sol, terra, mare, elementa, mors, vita, bellum, fulmina, tonitura, terribiles ferae, angeli, eorumque sapientia ac bonitas et vis, Ierosolyma, templum, terra, promissiones, diaboli cum sua malitia, infernus cum suis poenis, et similia innumera. Haec etiam grandem orationem efficiunt: et non raro sunt istae duae virtutes dicendi coniunctae.

Horum, quomodo efficacem faciant sermonem, aliqua exempla proponam. Cum Hebraei aut etiam aliae gentes ac linguae volunt rem exaggerare, dicunt esse divinam, Dei, aut a Deo, ut civitas Dei, hortus Dei, quercus Dei, mons Dei, regio Sodomaeorum ante devastationem erat sicut hortus Dei, Hîc aliud est ipsa res primaria, quae primum exponenda venit, nempe regio Sodomaeorum: aliudque adhibetur expositioni, nempe hortus Dei: poterat alioqui dixisse, Regio illa erat pulchra, fertilis, culta, aut quid simile: sed non fuisset sermo tam efficax. Sic vastatio Sodomae terribilius pingitur, cum adhibetur ipse Dominus coram inspiciens, indicans, damnans et puniens ac pluens, idque a Domino: quam si simpliciter dictum esset, igne eam conflagrasse, ac simul submersam esse. Sic cum alias malorum interitus narratur, multo significantius est, quod dicitur Deus ipse nos perdidisse, aut contra bonos conservasse. Sic saepissime in sacris Literis inindicatione calamitatum adhibetur species caeli et terrae omniumque elementorum tristis, imo et horribilis ac minax: adhibentur tonitura: fit mentio mortis, inferni, ferarum crudelium, ut leonum, draconum, et similium: contra vero in describendis rebus laetis, cum etiam prata, montes et flumina sunt laeta.

Sic in Actis sexto poterat dici, fuisse Stephani faciem gloriosam ac magnificam, aut plenam dignitate ac gravitate: sed Scriptura breviter et valde significanter inquit, Tunc intentis in eum oculis viderunt faciem eius, quasi faciem angeli. Sic Paulus Gal. 4, dicit se exceptum esse tanto studio et alacritate a Galatis, ut angelum Dei: et adserens certitudinem doctrinae suae, adhibet excommunicationem angelorum, dicens: Etiamsi angelus de caelo aliud Evangelium praedicet, anathema sit. et alibi: Si loquar linguis angelorum.

Tales sunt plurimae sermonis exaggerationes, addita mentione angelorum, praesertim in novo Testamento. Sic satan dicitur nos ignitis telis impetere: in quo vocabulo conduplicata vis est, quod et tela sunt, non simplices tentationes, et ignita sunt.

Hoc eodem modo, etiam adhibita grandium et potentium factorum mentione, fit oratio vehementior: ut Psal. 11 de poena malorum, multo efficacius et vividius dicitur, Pluet Deus super impios laqueos, ignem, sulphur, et spiritum procellarum: quam si simpliciter dixisset, Puniet eos, aut peribunt.

Sic Psal. 7, Deus dicitur acuere gladium, intendere arcum, superimponere ei sagittas, fabricare tela: ubi efficaciter poenae divinae ante oculos pinguntur. Sic etiam facta tetra, praeclara aut honesta movent.

Movent quoque vehementer exempla virtutum, vitiorum aut factorum praestantium, laudatorum aut turpium.

Movent Epitheta, praesertim significantia, operosa, viva, aut etiam genuinam rei naturam pingentia: ut cum additur Deo, creator, iustus, misericors, omnipotens, aeternus, vivus, etc. Durum est incidere in manus viventis Dei.

Movent vero potissimum Epitheta habentia Hyperbolen et Metaphoram: ut, Cor lapideum, adamantinum, cervix ferrea, frons aerea. Talis est illa brevis descriptio Nabalis post auditum iam praesens periculum, imminens a Davide: Et mortuum est cor eius in medio eius, et ipse factus est in lapidem. Multo hoc significantius est, quam si diceretur nostro more: Valde perterrefactus est, et attonitus redditus.

Movent Apostrophe et Interrogationes, quia vivum quid sunt, et simul commotum animum indicant, et denique in motu existunt, praesertim si simul sint Apostrophe et interrogatio: ut Rom. 14. Tu quis es, qui condemnas alienum famulum? Et mox: Tu vero cur iudicas fratrem tuum? Aut: Tu cur contemnis fratrem tuum? Sic et 1. Cor. 9. oratio crebris multisque interrogationibus grandescit simul, ac vehemens fit a versu 4 usque ad 14, quem locum expende.

Movent etiam magis Apostrophae ad animalia bruta ac inanima. Deut. 32, et Isa. 1: Audite caeli, et ausculta terra. Sic cum per prosopopoeiam inanimibus tribuitur sensus et actio. Gen. 31: Testis est aceruus iste, et statua ista inter me et te. Abacuc: clamabit lapis ex pariete, et laquear de tabulatu ei testimonium feret. Sic Rom. 8 dicit Paulus, Totam rerum naturam congemiscere piis, et liberationem a vanitate solicite expectare.

Movent quoque Exclamationes, tanquam in re grandi factae. Rom. 11: O' altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei.

Asyndeta movent multis de causis: quia plura esse videntur, quia singula novo quasi impetu in lectorem irruunt, quia commotum dicentis animum ostendunt, quia dant spacium auditori singula expendendi, 1. Cor. 6, Et haec eratis quidem: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini IESU. Sic Terent. Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia. et Exclusit, revocat, redeam? non, si me oret. Plurima vero Asyndeta sunt apud Paulum, sive cum urget, sive cum plura mandat.

Summa, omnia in currentia in oculos turbant. nam teste Horatio, omnia in oculos incurrentia, vehementius movent, quam quae tantum aures attingunt. De qua re in tractatu de Evidentia prolixius dicetur.

Quam potens vivaque est illa Petri locutio, quod diabolus circumeat, tanquam leo rugiens et quaerens quem devoret? Ubi terribilem speciem crudelissimae ferae videre, horrendumque rugitum audire tibi videris. Accedit porro etiam atrox vocabulum, Devorare homines.

Ad efficaciam sermonis illud quoque valde apte referri potest, quod cum Scriptura de doctrina Christiana, aut etiam virtutibus vel vitiis hominum, poenisque aut beneficiis Dei disserit, valde crebro illam revera generalem thesin ad dicentem aut auditores alligat. Omnia enim vividiora sunt, cum ad personas, et

-- 1035 --

272 quasi praesentem operosumque actum applicantur. Omnia etiam magis movent, cum nostra fiunt, nobisque applicata, et (ut ita dicam) nostram cutem attingere videntur: sicut solent praecipere Rhetores, ut dicens auditorem negocio admisceat, quasi ipsius, non suum negocium agere videatur. Atque haec individuorum ratio etiam est causa, quare poetae et historici efficacius videantur docere, quam philosophi: quorum disputationes quia sunt generales, putantur esse quietiores, et quasi dormitantes, aut mortuae.

Non solum autem suas generales disputationes Scriptura efficaciae huius gratia ad personas applicat, idque vel ad loquentes, vel audientes, aut utrosque simul: sed etiam unum aliquem singularem, quasi iam coram adstantem: ut sic singuli ad se sensum applicent, seu singulae illam separatim compellatam personam subeant, aut cogitatione quasi induant, et in se recipiant. omnia enim vehementius movent, sive bona sive mala, quae quisque ad sese solum pertinere arbitratur, quam quae ad totam communitatem.

Consideretur in exemplis quod dico, Gal. 4 primum incipit loqui Paulus prorsus in genere, quod haeredes, donec parvi ac sub tutoribus sunt, similes sint servis: sed postea excusso iugo, non tantum libertatem, sed etiam dominium recipiant. Deinde transit aut applicat sermonem ad seipsum ac auditores in prima persona: Ita et nos, cum essemus infantes, etc. ut haereditatem recipiamus. Mox etiam propius rem eam ad ipsos auditores Galatas admovet: Quod autem sitis filii, etc. postremo veluti unum quendam singularem ex auditoribus apprehendit et alloquitur: Quare non amplius es servus, sed filius: quod si filius, etiam haeres Dei per Christum. Sic eo sermonem tandem deducit, quasi tota illa tractatio ad unum aliquem ex Galatis pertineat, sub cuius tamen nomine aut persona singuli sermonem Pauli ad sese applicent, seque iam solos appellari existiment.

Hinc vim sermonis Satyricus declarat, cum primum narratione in genere proposita subiungit: — Quid rides? mutato nomine, de te Fabula narratur. Talem energiam aut efficaciam sermonis saepe Paulus in suis generalibus disputationibus exprimit: ut Rom. 2, accusans omnes Iudaeos internae hypocriseos, et non vere praestitae legis, ita subitô loqui incipit, ac si de tota turba unum aliquem sanctulum Pharisaeum, vel maxime ac prae caeteris de sua operum iustitia tumentem, corripuisset, eumque in medio omnibus in exemplum sisteret, et aspero sermone flagellaret, ut singuli se agnoscant sic separatim a Paulo flagellari, singulique eos quasi cruciatus in seipsis sentiant: Ecce, inquit, tu cognominaris Iudaeus, et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo: et nosti eius voluntatem, etc. Qui igitur doces alium, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris, etc. Ubi illud Ecce, totam illam disceptationem mirabiliter sub oculos subiicit, quasi eam coram digito monstraret.

Sic cum Rom. 7, se pro exemplo proponit duorum Adamorum inter se contendentium, dupliciter auget sermonis efficaciam, tum quod eam controversiam in certa persona proponit, tum quod in tali ac tanta persona. Scivit enim se non tantum Apostolum Christi esse, ac tam late Evangelium propagasse, sed etiam cognitione et zelo pietatis innumeros alios excellere. Sic Rom. 12. 13 et 14, unum aliquem alloquens, singulos separatim alloquitur: Si esurierit inimicus tuus, etc. Vis non timere magistratum? fac bonum, etc. Cur tu iudicas fratrem tuum? Eodem modo et saepe alias a toto genere ad individuum aut unam singularem personam, disserendo Scriptura descendit. Hac causa saepissime sane etiam in veteri Testamento numerus pluralis in singularem vertitur.

Sic Gal. 6, Fratres, si quis praeoccupatus fuerit, instaurate hominem, etc, considerans temetipsum, ne et tu tenteris. Popularis meus Hieronymus hoc loco arguit Paulum anacoluthi et imperitiae sermonis: sed non animadvertit virtutem orationis Paulinae, qui hîc studio a numero plurali transit ad singularem, ut unum aliquem separatim tanquam prae caeteris superbientem, fratremque imbecillum contemnentem suae fragilitatis admoneat, vel potius singulos Galatas separatim, quorum unumquemque iubet respicere in suam fragilitatem. Verum in hoc genere Paulus artificiosissime individuum cum genere toto miscet, inquiens: Per gratiam, quae mihi data est, dico cuique existenti inter vos. Quasi dicat: Dico omnibus, dico singulis separatim, alloquendo alium post alium. Sic etiam Gal. 6, Si quis sibi videtur aliquid esse, cum nihil sit: etiam quasi singulos et omnes tangit.

Affectus, qui non tantum verbis in auditore cientur, sed etiam in loquente aut aliis proponuntur, ac quasi ostentantur, necessario auditorem movent, et sermonem quasi vivum efficacemque reddunt.

Vehementiam seu δείνωσιν in sermone Paulino notavit olim August. lib. de Doctrina Christiana 4. quem locum supra citavi. De eodam sic Erasmus super Rom. 8 annotat: Totum autem hunc locum Augustinus lib. de Doctrina Christiana 4, cap. 20 profert veluti exemplar orationis, quae vehementiam, hoc est δείνωσιν cum ornatu coniunxerit. Iucunditas enim orationis partim est in gradationibus, Praescivit, praedestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit: partim in similiter desinentibus et cadentibus, προώρισεν, ἐκάλεσεν , etc. rursus ὑπὲρ ἡμῶν: καθ' ἡμῶν : partim in eiusdem vocis iteratione, quam Traductionem vocant, cum in proximo exemplo ἡμῶν ἡμῶν , tum in contrariis, iustificat et condemnat: mors, vita: instantia, futura: altitudo, profunditas. Nam comparia et Asyndeta faciunt etiam ad δείνωσιν , quemadmodum et Interrogatio. Totus autem hic sermo percontationibus et interrogationibus scatet. Quod si quis distinguat acrimoniam seu contentionem orationis a granditate, qui tertius est apud Rhetores dictionis character, ad acrimoniam facit interrogatio, vehementior etiam adseveratione. Nam vehementius est, Quomodo etiam non cum illo nobis omnia donabit? quam si dixisset, Hauddubie et omnia nobis cum illo donabit. Hac enim fiducia manifestae veritatis sic urgetur auditor, quasi non habeat quod respondeat. Item acrius est, An tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, quam si simpliciter negasset. Ad idem faciunt Incisa, ab eadem dictione incipientia, sicut modo retuli, velut et in illo: Neque mors, neque vita, neque angeli, etc. Grandem autem orationem illa proprie reddunt, quod velut afflatus numine nihil humile loquitur, proponit enim magnifice: Scimus quod diligentibus Deum omnia, etc. Deinde totus sermo constat magnificis tum rebus, tum personis: Mors, vita, fortitudo, altitudo: Deus, Christus, ad dextram Dei, angeli, principatus, virtutes. Quin et illud magnificum, In his

-- 1036 --

273 omnibus ὑπερνικῶμεν : et, Certus sum enim: Quid unquam Cicero dixit grandiloquentius? Haec ille.

Est autem non tantum vehementia, granditas ac suavitas in hoc loco Pauli inde a, Quid igitur dicemus ad haec? sed etiam plenitudo, quam vocant, postquam enim in genere dixit, Si Deus pro nobis, quis contra nos? mox veluti sub dividendo incipit plene indicare, quomodo sit Deus pro nobis: quia nobis tum filium suum largitus sit, tum etiam omnia bona cum eo largietur: quia ille nos iustificet, quia filius eius sit pro nobis passus ac resuscitatus, quin et pro nobis ad dexteram patris intercedat. Exponit etiam eius Antitheton, Quis contra nos? quasi dicat: Nemo nos accusare, nemo condemnare poterit: et tandem, Quis nos separabit aut avellet a Deo?

Ad plenitudinem et illud Antitheton pertinet, Non pepercit filio, sed tradidit eum in mortem, addens finem, Pro nobis. Sic quoque recenset omnia ordine, filium esse datum, esse mortuum, esse resuscitatum, sedere ad dextram patris, et denique intercedere pro nobis: ubi quasi totam vitam et functionem Christi complectitur. Sic statim denuo proposita interrogatione, Quis nos separabit? mox plene omnis generis adversarios integre enumerat, idque repetita vice, nec tamen sine sinǵulari artificio. Nam voces quibus utitur, non casu aut fortuito, sed summa arte Spiritus sancti sunt collocatae. prima vox est θλίψις, ἀπὸ τοῦ θλίβειν , quod est frangere aut premere vehementius. primum enim res bene constitutae premi solent aut frangi: deinde augetur malum, et accedit στενοχωρία , hoc est angustia, ubi iam res in arctum contrahuntur, ut nescias, quod nam porro consilium capere, aut quo te convertere debeas. Accedit extrinsecus persecutio, quae homines amicis spoliat. Sequitur fames aut nuditas. homines enim, cum coguntur fugere, laborant inopia rerum necessariarum. Additur periculum, ut in vitae etiam discrimen veniatur. Et ne quid desit, adiectus est ad extremum gladius. Haec omnia, inquit Apostolus, non habent eam vim, ut persuadere possint electis, se a Deo non amari.

Est etiam ille locus Pauli 1 Corinthior. 4, tum grandis, tum vehemens, tum plenus: cuius haec verba sunt: Quid enim te diiudicat? Quid autem habes quod non accepisti? Quod si etiam accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Iam saturi estis, iam ditati estis, absque nobis regnum adepti estis. Et utinam sane regnaveritis, ut et nos simul vobiscum conregnemus. Arbitror enim, quod Deus nos qui sumus Apostoli, postremos ostenderit, tanquam morti addictos. Quoniam spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes per Christum: nos imbecilles, vos autem validi: vos clari, nos contempti. Ad hoc usque tempus et esurimus et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur: et incertis vagamur sedibus, et laboramus operantes propriis manibus. Male audientes, benedicimus: persecutionem patientes, sustinemus. Conviciis affecti, obsecramus. Velute excrementa mundi facti sumus omnium reiectamentum ad hunc usque diem, etc. Ubi sermo est grandis: primum, quia res sunt grandes, extrema nuditas generis humani, fastus Corinthiorum, et Apostolorum miseria. Verba quoque sunt grandia ratione significationis, Gloriaris, saturati, ditati, regnastis, Apostoli omnium miserrimi, morti addicti, spectaculum mundo, angelis et hominibus, stulti, prudentes, gloriosi, ignominiosi: et aliae, etc. Vehemens etiam oratio et ardens est, quia urget primum acribus interrogationibus totum hominem omni spirituali bono penitus spoliantibus et simul obiurgantibus, sunt vero tales interrogationes multo acriores simplicibus affirmationibus aut negationibus: deinde quasi sarcasmis quibusdam, Iam saturati estis, iam ditati estis, etc. postremo comparatione suae durae sortis ac militiae odiose premit Corinthios, quasi ipse tantus Apostolus multo duriorem sortem sustineat, ipsis multoque sit abiectior.

Plenitudo porro in eo est, quôd et verba et res multas congerit, ut Saturitatem, divitias, regnum: et contra opponit plenissimo sermone, varias tristissimas conditiones, quibus se esse oneratum queritur, posito primum genere mali, deinde variis eius speciebus, ac postremo denuo repetito genere. Genus aut summa est, initio Deus nos Apostolos extremos ostendit: postea recenset varias suas difficultates, ac postremo concludit: Reiectamentum omnium sumus usque in hanc horam.

Ad efficaciam sermonis repetitiones quoque referunt scriptores, inter quas illam Homericam habentem etiam Anaphoram, et sat Asyndetum celebrant, Nireus ex Symo adduxit tres naves: Nireus filius Aglaiae et Charropi regis: Nireus, quo non formosior alius, sub Ilium venit. Tales vero multae in sacris Literis reperiuntur: inter quas non est postrema illa Ioan. 1: Et verbum illud caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius: gloriam eius ut unigeniti a patre, plenum gratia et veritate. Ubi et ipsum verbum λόγος , aliquoties vel cogitatione saltem repetendum est, dum ei varia epitheta adduntur, et Gloriam eius bis iteratur, dum patefactio eius splendorque describitur.

Tale est quod supra recitavi ex initio 1 Epistolae Ioan. Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod manus nostrae palpaverunt. Verum de vi energiaque repetitionum in capite de Repetitionibus dictum est.

Variae omnino sunt formae efficacissimarum locutionum ac figurarum in sacris Literis, idque etiam in historiis, quae non possunt nunc a nobis recenseri. Exemplo sit vel illud unum Ioabi dictum ad regem Davidem, intempestive scelerati parricidae Absolonis mortem muliebriter lamentantem, cuius haec sunt verba: Ingressus ergo Ioab ad regem in domum dixit Davidi: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum. Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie, quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absolon viveret, et omnes nos occisi essemus, tunc placeret tibi. Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satis fac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum, quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et peius erit hoc tibi, quam omnia mala, quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens. Significantissime hoc dicitur, quod ille luctus cedat in acerbum dolorem, et summam ignominiam totius exercitus, quam ante oculos proponit, dum eam quasi in facie exercitus confusi et pudefacti depingit. Duplicantur item, aut etiam triplicantur

-- 1037 --

274 antitheses: Pudefacis optime de te meritos, qui vitam ac dignitatem tuam tuorumque servarunt: diligis odientes, et odisti diligentes: reipsa ostendisti, te non curare tuos principes et milites. Summa, si Absolon superstes esset, omnium nostrûm exitium vitamque ei largireris: tanta est tua dementia, iniustitia, aut perversitas. Sequentia quoque valde imperiosa et minacia sunt, ut non immerito alibi David dicat: Graves estis mihi filii Zeruia.

Ad vehementiam vel efficaciam sermonis sacrarum Literarum, illud quoque referre omnino possis, quod non tantum verbis mire emphaticis, sed et rebus ipsis loquuntur. Quod aliae linguae non perinde faciunt crebro ac potenter. semper enim res ipsae vividius quiddam potentiusque sunt quam verba: quandoquidem haec quidem signa tantum ac umbrae sunt, illa vero res vere, suaque natura existentes. Huc referre possis omnes typos veteris Testamenti, in quo non tantûm illa sacra, ritus, victimae ac tabernaculum, sed et personae ipsae, earumque varia facta, casus et conditiones, quin et regiones ipsae ac civitates rerum, novi Testamenti picturae ac umbrae sunt, sicut Paulus testatur: Omnia quae illis acciderunt nostros typos fuisse, ac propter nos erudiendos monendosque facta esse, 1 Cor. 10. Sic Christus discipulis Ioannis quaerentibus, an sit Meschias, magis rebus factis, ibi statim multis miraculis, quam verbis respondet. Talis quaedam species realis locutionis videri potest illa legati Rom. initio secundi belli Punici Carthaginensi senatui bellum ac pacem in sinu togae ostentantis. Sic Tuscus tristia responsa legatis daturus, atrox aliquod cruentumque exemplum caedis alicuius eis proponit ante oculos, aliquando etiam capita cruenta in mensam edentibus mittit.

Talia sunt etiam tum visiones ac imagines rerum futurarum, promissionumque ac minarum Dei propositae, aut solis prophetis, aut etiam omnibus hominibus: item illa prodigiosa opera prophetarum, quibus futura depinxerunt. Huc referre possis etiam Sacramenta, quae sunt quaedam visibilia ac realia verba, ut ea Augustinus vocat. Hoc modo tota rerum natura inducitur, nos docens de Deo et vera pietate, Rom. 1, Act. 14 et 15, Sic bos et asinus nos docent agnoscere Dominum, et hirundo ac grus, quin et ficulnea teneritate corticis, ac productione foliorum nos monet observare tempus visitationis.

Huc referre possis omnes allegorias et parabolas: ubi itidem res aliquem in theatrum scholamve inducunt, ut sint nostrae magistrae. Sicut Christus iubet nos discere parabolam a ficu, et Salomon nos iubet adire scholam formicarum.

Huius quoque generis est, quod saepe rebus mortuis, affectus, mens ac sermo tribuitur. de quo genere dixi in Prosopopoeia et Ethopoeia. Sic quoque dicitur sanguis Abel clamare in caelum, Gen. 4. et mortuus Abelloqui dicitur. Sic peccata Sodomae clamant in caelum. Sic et merces messorum intercepta clamat, Iacob 5. Facit hoc etiam ad evidentiam.

Varia omnino sunt huius generis exempla, cum Scriptura nobis non tam verbis quam rebus ipsis loquitur. Quale est etiam quod Christus maledicit sterili ficui, indicans Israelitas esse et fore sterilem ficum. Idem eiectione ementium ac vendentium, pollicetur spiritualem Ecclesiae repurgationem. Sic sanatione corporalium morborum pollicetur spirituales sanationes. Ieremias videt duos corbes ficuum bonarum et malarum, significantes duas partes Iudaeorum.

Quae omnes dicendi rationes tum grandes sunt, tum efficaces, tum denique etiam in oculos incurrunt, seu evidentiam faciunt. Atque hisce dicendi rationibus Scriptura alias omnes linguas longissime superat: veteribus tamen valde usitatum fuit, tum in brevi dicto, tum et in longa oratione realibus istis locutionibus uti. Hinc sunt parabolae, allegoriae, similitudines, apologi et aenigmata.

Dicetur mox in capite de Evidentia, res etiam eo modo magis ante oculos exhiberi, cum fiunt operosae, seu quasi in motu ac vita proponuntur. Idem etiam hîc dici posset, quod sermo est vehementior, cum res vivas ac efficaces, seu agentes producit: sicut Homerus sagittas volantes, et vulnerare cupientes, et Sisiphi lapidem impudenter tuentem deorsum, quae exempla Aristoteles celebrat. Sic Psal. 91, terribilior fit descriptio pestis, dum infesta circumvagari, volitare ac grassari diu ac noctu pingitur. A peste perambulante in caligine, a flagello grassante in meridie.

Sic Psal. 2 significantius pingitur furor persecutorum, dum veluti coram sistuntur concursantes, frementes, et horrenda blaterantes contra Dominum et Christum eius: et vicissim Dei severitas potentius monstratur, dum dicitur ridere, et quasi suo ore coram eis respondens inducitur. Sic in superiore Psalmo, Qui sedet in latibulo altissimi, et alis suis proteget te, et sub pennis eius fiduciam habebis, omnia operosa monstrantur.

Sic multo fiunt significantiores ac potentiores voces aut res, cum per suos effectus denotantur: ut quanta sit atrocitas talis pestis, et contra quanta vis praesidii divini, praedicto Psal. 91, per effectus indicatur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia e dextera tua, ad te autem non appropinquabit. Ubi maxima vis efficaciae istius mali indicatur, cum tam multi intereant: conduplicatur autem energia aut vis sermonis, quod non solum tantus effectus ei malo tribuitur: sed etiam quod proxime ad nos illi tanti tamque atroces effectus ac clades ponuntur, nempe tam tetra strages, tam infinitorum hominum, ad latus ac dexteram nostram, circaque patratur. Ex eodem etiam vis protectionis divinae apparet, quod in tanto tamque vicino et iam nos contingente periculo, soli tamen, pereuntibus tot impiis, veluti ex medio incendio servamur.

Sic Psalm. 2 et 110, potentissima vis imperii Meschiae indicatur per illos effectus, quod adversarios suos tanquam vas figuli comminuet: quodque vulnerabit regum capita, et late omnia complebit cadaveribus.

Sic etiam vis victoriae Christi potenter per id exprimitur, quod mox plurimos subditos, habebit, qui enim promptissime colent: ut solent circumquaque civitates ac gentes magna festinatione post magnam victoriam ad victorem confluere, eique sese dedere, et promptissime imperata facere Alexandro post duas strages Darii.

-- 1038 --

275 Sic Christus per effectus magnitudinem calamitatum indicat, dum multipliciter summam necessitatem celeris fugae denotat, dicens: neminem tunc debere ullam moram trahere, ut vel ex agro domum recurrat, vel etiam solum ex tecto in eam descendat aliquid necessarii inde secum accepturus: eoque fore etiam tunc tristem conditionem praegnantium et lactantium, quae minus sunt expeditae ad fugam, sicut et eorum quos necesse erit vel hieme vel in sabbato inde fugere.

Sic Paulus 2 Cor. 1, per suam desperationem tanquam effectum, magnitudinem crucis depingit. Sic saepe prophetae amplificant cladium magnitudinem, quod eis qui eas modo audierint, ambae aures tinnient, quodque videntes sibilabunt, et caput movebunt, et quod tantum auditus talium tremorem incutiet: item quod fient attoniti, quod prae metu ac moerore contabescent: item quod erunt veluti ebrii et veluti parturientes, ac denique quod petent a montibus et rupibus ut se obruant: cum Psalm. 42 et 80 lachrymae dicuntur afflicto panis fuisse, aut lectum suum illis rigasse. Psal. 6, tum vehemens sermo est, ostendens ingens malum ex effectu, tum etiam ante oculos rem proponit. Usitatissima igitur est ista orationis acrimonia in sacro volumine, ut res bonas vel malas in actu motuve proponat, vel etiam eas per suos potentissimos effectus depingat.

Ad acrimoniam aut efficacitatem orationis, illud quoque vel in primis eruditi referunt, ut sit potentibus argumentis referta. argumenta enim arma neruosque orationis esse, recte Rhetores dicunt: praesertim vero Epicheremata huc referunt, quae dicunt esse syllogismos habentes maiorem ac minorem confirmatas. Hoc vero genere laudis excellit Scriptura, praesertim novi Testamenti, ac in primis Pauli, qui non solum refertus est manifestis rationibus aut probationibus, sed saepe etiam singula eius verba, sua eaque praevalida Enthymemata habent, si modo recte expendantur. Quare si quis sacrum sermonem diligenter expenderit, nihil profecto reperiet eo nervosius.

Illud quoque admodum illustre exemplum efficaciae sermonis sacri est, quod aliquando speciem aut partem vehementer in oculos incurrentem et moventem pro toto genere ponunt: ut cum Christus Matth. 5, vult ostendere Deum extreme flagitare, ut omnis generis offensiones ac inimicitiae quam primum deponantur, et laesus frater protinus placetur, duos speciales casus proponit: alterum, quod cum iamiam vis offerre sacrificium tuum ad altare, tamen Deus iubet te illud sacrosanctum opus differre, et prius adire ac placare laesum fratrem: alterum, quod sicut experientia doceat, nihil esse utilius, quam quamprimum convenire cum adversario: sic nihil sit utilius, quam protinus reconciliari cum fratre, et deponere omnes inimicitias. Hi duo quasi speciales causas multo rem efficacius proponunt, quam si in genere Dominus disservisset de deponendis inimicitiis. Tale quid est, quod non raro animam, caput ac cor pro homine ponunt.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.