Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Decimo, fit evidentia, cum similitudines elegantes, ac in oculos incurrentes adhibentur: ut colligere aliquos sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et cum pius confertur cum arbore irrigua et virente ac fructificante, Psal. 1, et Ierem. 17. Contra impius cum stramine a vento propulso, et cum myrica in locis arentibus. Tale est illud Isaiae: Omnes iustitiae nostrae sunt sicut pannus menstruatae: quod rem foedam et abominandam profertante oculos. Sic impiorum cogitationes et opera sunt aut telae aranearum, aut ova basilisci, cum tota explicatione, Is. 59. Sic cum Christus pingitur per germen de veteri trunco Iesse erumpens, et intermortuam illam radicem populum ac totum genus humanum instaurans, et ad pristinum vigorem revocans. Sic cum eius regnum pingitur per felicem rerum externarum politiaeque statum, per pacem, per opulentiam, per abundantiam omnium rerum utilium ac suavium: omnia quoque dicuntur virere ac florere, omnia esse irrigua, omnia plana: colles deprimi, valles elevari, omniaque noxia animalia esse placida.

|