Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

De illa forma pleni sermonis, cum aliquid primum breviter proponitur, deinde id idem copiosius explicatur, in capite de Ordine sententiarum dictum est. Ad hanc sermonis formam forte et illud referri potest, quod Ambrosius epistola sexagesimatertia, libro octavo dicit, in omni arte debere esse causam, materiam, et perfectionem, idque crebro in Scripturis reperiri. Verba eius haec sunt: Scriptores, inquit, divinorum librorum, quamvis non secundum artem scripserint, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est: ii tamen qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et contulerunt commenta artis ac magisteria. In arte quippe requiruntur praecipue, ut sit ἀίτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα . Cum igitur legimus sanctum Isaac patri dicere, Ecce ignis et ligna, ubi hostia? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronunciat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est ἀίτιον : et ligna, id est ὕλη , quae Latine materia dicitur. Tertium quid superest nisi ἀποτέλέσμα , id est diffinitio? quod filius quaesivit, pater retulit dicenti: Ubi est hostia? Deus, inquit, providebit sacrificium fili. Ipse enim didicerat propheta, quid esset consummandae rei ἀίτιον . Nam cum Moyses mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum. Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant, quis est Dominus qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum, dicens: Qui est misit me. Hoc est verum nomen Dei, esse semper. Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obedierint voci meae, dicentes, Quia non apparuit tibi Deus: quid dicam illis? Deditilli signa facere, ut crederetur, quia a Domino missus est. Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce, sum et tardiore lingua: quomodo me audiet Pharao? Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te, quid debeas loqui. Interrogationes ergo illae in medio, et responsiones habent sapientiae semina et theoriam. Gratum tamen est, quia ait: Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere, tamen dubitanti iterum (ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus) respondit ad infirmitatem vel meriti vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. Habes hoc et in Evangelio, Petite, et dabitur vobis. pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου , id est, ab autore quaere. Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras. Pulsa, et aperit tibi Deus verbum. Quae petit, mens est, quae operatur sicut ignis intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur sicut ignis in lignis: aperit verbum tibi Deus, quod est ἀποτέλεσμα . Huiusmodi autem per multa habes in utriusque Testamenti libris. Rupertus abbas lib. 7 de Operibus Spiritus sancti, omnes Rhetoricae orationis partes in Scriptura sacra, plenissime contineri exemplis, ex illa petitis ostendit. Quae quoniam ab eo fusissime explanantur, ad illum Lectorem mittimus, etc.

Previous paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.