Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
3 Magnitudo peccati, et irae Dei, per legem et quotidianas poenas monstrata, praestantia item hominis vel in aeternum puniendi, vel sufficienti antilytro aut precio redimendi, et contra tenuitas aut vilitas harum brutarum victimarum et sacrificiorum eos potuit monere, quod res tam leves tantum opus efficere, id est peccatum et iram Dei, poenasque aeternas tollere, ac rem longe preciosissimam, nempe totum genus humanum redimere nequaquam possint: praesertim cum ex lege scirent debita, consecrata, votiva et rea Deo semper nobiliori precio aut ἀντιλύτρῳ , quam ipsa sint, redimenda esse. Nec tamen quicquam in illis sacrificiis fuisse eximium aut divinum, utpote ubi tantum pecudes mactarentur, et sanguine hircorum et taurorum expiatio peccatorum tentaretur: quae omnia essent longissime infra peccatum. Quale enim tandem opus fuit, intueri aeneum serpentem, aut illinire posti sanguinem agni paschalis? Necessario ergo statuere debebant, ad rem tantam longe preciosiore victima aut λύτρῳ esse opus, quam illa, quae excepto Dei mandato, per sese considerata, semiludicra erant.

|