Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
6 In illo admirabili, proprio et plane mystico Dei nomine יהוה Erit (ut mox in proprio scripto clarius dicetur) iacitur fundamentum veri sensus totius legislationis, et in illud Erit iubetur populus respicere, quasi dicat Moses: In omnibus hisce quae nunc aguntur, aut agentur, semper tantum respicite in eum, qui Erit omnium nostrorum Mediator et liberator. Nam ille idem etiam nunc me ad vos mittit, vobiscum per me agit, vosque ex hac miserabili servitute corporis (quae illam veram ac spiritualem significat) vult clementer liberare, ac in terram promissionis reducere, olim longe maiora et meliora vobis praestiturus. Quae petra Christus eos liberabat a temporariis malis, et veluti umbratili liberatione: idem erat etiam futurus verus, a veris malis liberator. Est igitur illud Erit, et illa nominis divini tam celebris indicatio, quasi quaedam clavis totius legis, ostendens omnia sacrificia, ceremonias ac ritus in ducentem eos filium (qui semet Iehova Erit, ingenti mysterio nominaverat) respicere: illum Dei agnum digito monstrare, ac in omnibus illis cultuum involucris solum illud benedictum semen quaerendum esse.

|