Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE IEIUNIO, MATERIA HACTENUS PARUM liquido explicata, vera disertatio.

Magna fuit omnibus temporibus superstitio et abusus ieiunii, aliarumque coniunctarum afflictionum. Hoc vero tempore praeter abusus, maximae sunt quoque de hac materia controversiae. Quare iuvante Christo statui, quam clarissime potero, et originem seu causam efficientem ieiuniorum, et tam veram quam falsam causam finalem, ad haec et ipsam ieiuniorum formam, declarare. Quo facto phrases quoque in sacris Literis de Ieiunio loquentes, intelligibiliores nobis fient.

Vox ipsa etsi Latina est, nam et Romani olim Cereri ieiunabant, ut Livius lib. 6 Decad. 4 testatur, ac significat abstinere a cibo, aut certe longe parcius eo uti, quam corporis necessitas postulat: tamen ab Hebraeo fonte non incommode (sicut et aliae multae) deduci potest. Nam apud Hebraeos Iana affligere significat. Vocant vero Hebraei ieiunium afflictionem animae.

Appellant autem Hebraei Ieiunare affligere animam, ut est videre Levit. 23. Nec est veri dissimile, cum sacrificia, ac multae aliae ceremoniae a Iudaeis ad gentiles pervenerint, etiam voces aliquas Religionis simul ad eos pervenisse: tametsi, cum certum sit ex Hebraeo sermone omnes alias in linguarum divisione

-- 1070 --

307 profluxisse, quid absurdi fuerit Latinae alicuius, seu Graecae vocis etymologiam ex Hebraeo fonte petiisse. Sed de voce non magnopere contendo, sentiat quisque ut vult.

Est autem ieiunium in sacris Literis, non solûm a cibo abstinere, vel eo nimis parce, ac non suavi uti: sed etiam multis aliis commodis corporis abstinere, ut lotione, unctione, vestium mutatione, Musica, et similibus, et contra aliqua incommoda sibi accersere. Seu, ut paulo clarius dicamus et brevius, ieiunare est et praecipuis commodis corporis abstinere, et incommodis insuper afflictare: ut abstinere a cibo, potu, somno, lotione, unctione, mutatione vestium, Musica, et in universum omni hilaritate, ac omnibus recreationibus: praeterea induere se sordidis et malis vestibus, quas illi saccos appellabant, iacere humi, in cinere, pulvere, aut alio qui sordido loco, ut ex Ionae 3 videre licet, in ieiunio Ninivitarum, et 2. Sam. 12, in ieiunio Davidis propter filium aegrotantem.

Non tamen fuit una certa forma illius ieiunii. Erat enim quiddam spontaneum et liberum, ideoque haud dubie alius alio modo inter ieiunandum seipsum cruciavit. Nondum enim fuit ieiunium ad certos dies alligatum, sicut in Papatu, praeter dies expiationum, de quibus Leu. 23. nec ad certos cibos. Usi tamen sunt (ut dictum est) non lautis: nec erat praescriptum tempus comedendi, plerunque tamen ad vesperam usque ieiunabant, ut ex Iud. 20, et 2. Sam. 1 liquet. Nec ieiunandi quidem tempus erat praefinitum. Ieiunabant enim alias una die, ut Israelitae Iudic. 20. alias 7 diebus, ut 1. Sam. ultimo cives Iabes, alias incerto tempore, ut 2. Sam. 12, tam diu ieiunat David, donec infans morbo cruciatur.

Non solum autem Iudaeis is ieiunandi modus fuit, sed et aliis Asiaticis populis, ut apud Homerum in tribus ultimis libris Iliad. Priamus mortem Hectoris tali ieiunio, talibusque cruciatibus luget, abstinet a cibo, sordide se induit, iacet in pulvere. Solatur autem eum Achilles ac hortatur, ut tandem comedat omissis illis cruciatibus, idque exemplo Niobes, quae, amissis omnibus liberis, post longam inediam seu ieiunium coacta sit cibum sumere. Sic et Latini luctum, aut ieiunium Virgilius describit:
It scissa veste Latinus
Coniugis attonitus fatis, urbisque ruina,
Caniciem immundo perfusam pulvere turpans
Multaque se incusat. Nec recte sentiunt, mea sententia, ii, qui dicunt antiquis nihil aliud fuisse ieiunium, quam temperantem ac sobriam vitam. Ieiunaverunt enim quibusdam diebus Moses, Elias, Daniel, Christus, Apostoli, qui hauddubie semper sobrie ac temperanter vixerunt. Quanquam facile est videre ex 2. Sam. 1, Daniel. 10, Ionae 3, ieiunium longe durius quiddam, et tristius fuisse, quam sit vita temperans ac sobria. Sed haec de forma ieiunii sufficiant, quae tamen aliis causis explicatis erit notior.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.