Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE NOMINE IEHOVA.

De nomine Iehova plurima et a Iudaeis et a Christianis disputantur: sed multa parum certa, pleraque inutilia, quaedam etiam superstitiosa et impia. Nos autem, ducente nos ipso filio per hasce invias et desertas solitudines, et per spiritum suum illuminante, pauca iam eaque utiliora et certiora dicemus.

Non est autem dubium, tantorum mysteriorum veritatem et illustrationem potissimum ex sacris Literis petendam esse: nam alia plena erroris ac tenebrarum sunt. Prima ergo et difficillima quaestio est: cum Deus nomen Iehova assumpserit, tanquam proprium, idque tantopere ubique urgeat in sacris Literis, quare aut quo sensu tandem id sibi vendicarit, seu quorsum eius etymon respicere voluerit.

Aliquid enim omnino significare, et ad aliquam quasi proprietatem, naturam, aut singulare mysterium Dei applicatum et quasi conformatum esse, nemini dubium est. Et possunt huius rei rationes non paucae afferri. Nam cum omnia nomina propria Hebraeis aliquid significent: tum praesertim ea quae Deus vel sibi vel etiam aliis imponit, ut Abraami, Sarae, Israelis, Isaac, filorum Isaiae, Ioannis, Iesu, et similium. Ad haec,

-- 1118 --

355 cum velit ex hoc nomine cognosci et considerari, dicatque fore suum memoriale in omnes gene rationes: certe vult aliquid, idque eximium in se suisve actionibus ea voce significare, quod omnes pios nosse, valde operaeprecium sit.

Verum non est opus in re non controversa, divinando tempus perdere: potius de ipsa causa assumpti huius nominis, deque eius significatione dicamus.

Exodi 3 et 6 testatur Deus, se tunc primum in ea liberatione et eductione populi hoc nomen assumere. Quae loca, si accurate expendantur, facile utranque harum quaestionum explicabunt.

Verba prioris loci sunt haec: Et ait Moses ad Deum: Ecce ego veniens ad filios Israel, dicam, Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Et si dixerint ad me, Quod est nomen eius? quid dicam eis? Et respondit Deus: אהיה אשר אהיה Ero, quod Ero, Et ait: Sic dices ad filios Israel, אהיה Ero misit me ad vos Et rursus dixit Deus ad Mosen: Sic dices ad filios Israel, יהרה Erit, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham Deus Isaac, et Deus Iacob, misit me ad vos. Hoc est nomen meum in perpetuum, et hoc est memoriale meum in generationem et generationem. Vade et congrega seniores Israel, dicesque ad eos, יהוה Dominus, vel Erit, Deus patrum vestrorum misi me ad vos, dicens: Visitando visitavi vos. Notum vero est, idem thema aut verbum esse הוה et היה haia et hava, quod esse significat.

Primum hîc videmus magnam prorsus rem et ingens opus inchoare Deum, nempe liberationem Israelitarum ex horrenda Aegyptiorum servitute, et constitutionem aut formationem totius religionis ac populi sui: quae liberatio et formatio proprie illam veram ac futuram liberationem pingebat et significabat, ut quaecunque in hac tantarum rerum inchoatione aguntur aut dicuntur, tanquam eximia, spiritualem liberationem adumbrantia, scituque necessaria, summa diligentia observanda sint.

Deinde, quod quaerit Moses de nomine Dei, non humana quadam curiositate aut temeritate fit, alioqui Deus ei non tam diligenter respondisset, nec rem tantam ob eius stultam quaestionem suscepisset exponendam, sed divina plane voluntate ac afflatu, qui per eius interrogationem voluit habere occasionem nobis innotescendi, et nostram diligentiam attentionemque excitandi.

Tertio observandum est, quod cum Moses multa Dei nomina nosset, quae iam olim etiam apud Israelitas usitata fuerant: nihilominus quaerit de nomine Dei. Unde apparet, eum non de solo sono aut qualicunque nomine, quod Israelitis indicaret, laborasse: sed de tali quodam nomine, quo ipsi et toti populo quasi fundamentum aut scopus totius illius novi et praegrandis conatus aperiretur ac indicaretur. Nam alioqui quam facile erat dicere: Deus creator caeli et terrae, qui et maiorum vestrorum, praesertim patriarcharum, Abrahami, Isaaci et Iacobi, Deus fuit, misit me ad vos.

In hoc igitur tam grandi maximarum rerum principio ac conatu, et tam gravi quaestione, Deus multis verbis respondet, dicens: Ero quod Ero. Sic dices filiis Israel, Ero misit me ad vos. Ubi tribus vicibus repetit verbum Ero, et id sibi tanquam proprium nomen imponit. Estque dignissimum observatu, quod primum pollicetur, Fore id quod fieri debuit: et inde, seu ab eo quod omnino aliquod eximium ac singulare Erit, ac fieri volebat suo tempore, sibi nomen novum proprium eximiumque assumit. Hinc igitur a futuro aliquo exitu imponit sibi nomen Ero, et idipsum tanquam verum ac proprium suum nomen iubet populo Israelitico indicare, tanquam novum perpetuumque memoriale in omnes generationes.

Statim vero quarto loco repetens Deus, et clarius pleniusque responsum et mandatum Mosi tradens, inquit: Et dixit adhuc Deus ad Mosen: Sic dices ad filios Israel: Iehova (id est, Erit) Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, misit me ad vos. Hoc est nomen meum in seculum, et haec est memoria mei in generationem et generationem.

Hinc clare videmus, quod Deus mutat illud suum ter repetitum et inculcatum nomen Ero אהיה , primae personae, in Iehova יהרה Erit tertiae personae, cum istae duae voces sint eiusdem thematis ac significati. Nam cum יהרה et אהיה Eheieh et Iehova eaedem voces sint, et tantum sit prima futuri persona in tertiam commutata, omnino oportet et יהוה Iehova significare Erit. Nam ea vocula manifeste prae se fert tertiam personam futuri, a verbo היה vel הרה . Quare non dubito, istud divinum τετραγράμματον aut tetragrammaton nomen proprie significare Erit. Quo autem minus dubii in re tanta supersit, etiam plures rationes adscribam.

Primum, idem est thema Iehova cum praecedenti Ero, et existentiam significat: nec ullam personam; tempus aut modum magis, quam tertiam futuri singularis masculini generis refert.

Secundo, nihil obstat, quod vocales nonnihil a futuri tertia persona variant. nam et solent nonnihil accommodari nomina propria ad prolationis facilitatem, ut Samuel pro Saul me el, quae fuit propria etymologia. et variant aliquando huius vocis Iehova vocales: nam etiam in hirec solet desinere, nempe ידרה Iehovi. Dicunt quoque Grammatici, adeo vicina esse et facile mutari hirec in saegol, quod saegol in hac tertia persona futuri esse debebat, ut ideo etiam fratres vocentur. Sicut illa duo puncta hirec ac saegol fratres inter sese sunt, ita etiam cum pathah. Quod porro pathah haud difficulter in cametz transit, ut neminem parvum illud discrimen punctorum Iehova et tertiae futuri personae Iehovae turbare debeat.

Tertio, cum Deus adeo serio et ter repetens agat de futuro, et quod aliquid eximium suo tempore Erit, inculcans Ero quod Ero, Erit misit me ad vos: non potest fieri ut plane in aliud verbum, in aliud tempus, aut etiam sensum tam cito transeat.

Alioqui totus sermo fieret incertus, si modo hoc, modo aliud aliquid affirmaret. Quod nec nomini quidem honesto, nedum viventi Deo convenit. Quare sicut interrogatus de nomine proprio ter repetens sese vocat Ero, Ero, Ero: ita mox de se in tertia persona Erit, pronunciari iussit, id esse suum nomen.

Quarto, admodum est etiam omni sermoni et loquendi rationi usitatum, congruum, atque adeo et plane quasi necessarium, ut postquam aliquis coram cum aliquo mediatore aut internuncio agens, eique ad tertium aliquem mandata tradens aliquoties in prima persona repetiit, Faciam, dicam, praestabo hoc aut illud: tandem illum amandet ac iubeat illi in tertia persona renunciare: Is cuius nomine tecum ago, Faciet,

-- 1119 --

356 dicet, praestabit hoc, etc. Sic igitur et Deus cum Mose loquens, de suo nomine, et de eo quod futurus erat, agit, ut id prius in prima persona, mox denique et in tertia persona efferat, et primum dicat Ero, Ero: sed ubi tandem iubet Mosen de se ad populum, tanquam de tertia et veluti absente persona loqui, eiusque nomen indicare: tum demum id in tertiam personam commutet, ac dicat: Unde ad illos, et dic, Iehova Erit misit me ad vos. Quae forma huius nominis porro mansit. Nam Moses, Prophetae et Apostoli semper, aut certe plerunque cum populo de Deo in tertia persona locuti sunt Quare oportuit eos dicere, Iehova ille qul Erit, dicit, mandat, minatur aut promittit haec aut illa.

Ut vero magis huius sententiae concinnitas appareat, illud quoque observetur, quod postquam Deus certo affirmavit, se Fore aliquid eximium, primum etiam ipsum Mosen (licet de Deo iam tanquam tertia persona loquuturum) adhuc illam primae personae vocem retinens iubet dicere: Leieh Ero misit me ad vos. Mox tamen veluti id corrigens usitata Hebraeis epexegesi ac repetitione, iubet dicere in tertia persona: Erit misit me ad vos: ut ita etiam illa summa connexio nominis Iehova Erit, cum praecedenti praedictione Ero, Ero, quod omnino sit futurus id quod esse fierive debuit, ostendat necessario nomen Iehova significare Erit. Bis enim primum indicat ipse Mosi suum nomen in prima persona: mox in eadem prima persona iubet Mosen idem suum nomen Ero indicare populo. Denique quarta tandem vice populo iubet indicari suum nomen in tertia persona: Erit misit me ad vos. Quasi si audires Moysen quaerentem, Deus quod est tuum nomen, quod debeo indicare populo? et Deum respondentem. Meum nomen est Ero quod Ero: dic igitur illis, Ero misit me ad vos: vel potius dic, Erit misit me, etc. Ubi concinnissimam istarum vocum et nominis proprii Dei ex sua etymologia deductionem clare audis.

Ultimo, ex re ipsa, mox et ex Scripturarum consequentia multo etiam magis liquebit, hunc omnino esse sensum aut significationem vocis Iehova. Quare cum nunc de ipsius voculae significatione et etymologia dixerimus: restat, ut primûm quasdam pravas sententias de vocis huius sensu diluamus, postea et de re ipsa disseramus plenius ac clarius.

Alii ergo totum hunc locum male intelligentes, vertunt: Ego sum qui sum. Quibus ipsa forma vocis איחה Ero manifestissime repugnat. An putant isti, ociose aut incogitanter Deum tertio repetiisse, Ero Ero, Ero: et denique quarto, Erit? cum eadem opera proprie loquens, si voluisset praesens tempus indicare, verbo praesenti uti potuisset, ac dicere, ut isti textum pervertunt, Sum qui sum. Si sic liceret temere mutare tempora, ut isti faciunt, posset ex sacris Literis quidvis fieri. Ad haec, qualis tandem est ista responsio: Sum qui sum? Hoc enim modo quivis etiam infimus genius aut homuncio respondere posset: essetque potius derisio quaedam, quam aliqua certa responsio. Nam unaquaeque creatura est quod est: et vulgo, cum nolumus nomen indicare quaerenti, dicimus: Sum qui sum, quid ad te? Tum praeterea nihil plane respondisset, nec quicquam Mosen quaerentem respondendo edocuisset, tantum inanem ταυτολογίαν ei inculcasset.

Inepta est etiam sententia istorum de sensu aut significatione vocis, quasi Deus voluerit indicare se vere esse, et omnia ab eo suam essentiam habere. Nam id etiam sine hoc nomine multo clarius ex ipsa narratione creationis haberi poterat, et iam antea habebatur, quod Deus sit autor essentiae omnium rerum existentium.

Nec praetereundum est, quod nomen essentiae etiam alia vetustiora nomina multo clarius significent: ut אל Aeloim, Schadai, etc. quae non tantum esse aliquem aliquid, aut existere, sed etiam robustum esse, et sibi et creaturis ad omnem beatitudinem sufficientem, significant. Nihil ergo novi Mosi Deus hac voce indicasset, quin potius longe ignobilius nomen pro nobiliori antea usitato assumpsisset: cum ille contra ostendit, se nunc quoddam eximium ac singulare nomen assumere velle.

Postquam ergo omnino constat, vocem Iehova proprie Erit significare: nunc invocato spiritu, Dei, nos in omnem veritatem ducente, videamus, cur id nomen Deus tunc in tam ardui negotii inchoatione assumpserit, aut quid omnino mysterii in hac voce lateat. Nam non vulgare aliquid in ea re positum esse, cum ex praecedentibus apparet, tum ex eo, quod nunc id nomen Deus ut novum ac eximium commendat, quodque id dicit debere esse suum nomen ac memoriale in omne aevum et omnes generationes: et quod id faciat initio liberationis et formationis totius novi populi et religionis.

Primûm igitur diligenter expendatur, quod non sine ingenti causa tantopere inculcat futurum tempus: et dicit se aliquid reconditum ac eximium fore, toties ingeminans, Ero, Ero, Ero.

Secundo illud etiam necessario ad veritatis in hac re inquisitionem considerandum est, quod Scriptura affirmat, illum ipsum summum angelum aut Deum cum Mose loquentem, hoc sibi nomen assumentem, et populum ex horrenda Aegyptiorum servitute liberantem, fuisse ipsummet Christum servatorem, verum Dei filium: 1. Cor. 10. Heb. 2 et 3.

Nunc igitur si consideremus et exquiramus, quid' nam tandem eximium filius Dei tum adhuc futurus fuerit: non difficile est reperire, nihil maius ei reliquum fuisse, quam ut homo fieret, ut, inquam, illud Divinum verbum caro fieret, et officio mediatoris ac veri liberatoris populi sui ex vera servitute peccati, irae Dei, satanae, mortis et inferorum, iuxta tot factas promissiones perfungeretur. Quod suum futurum redemptionis opus eis tunc etiam iam ipsa illa externa liberatione depingebat ac promittebat.

Quare ipse ordo rei evidentissimaque veritas nos eo deducit, ut volentes nolentes confiteamur, ideo filium Dei hoc nomen assumpsisse, ut praediceret et protestaretur se fore Meschiam, se fore hominem et liberatorem populi Dei, se fore eorum sacerdotem, et expiatoriam aut propitiatoriam victimam: seque fore verum pascha, non illas Leviticas hostias, quas eis nunc proponebat.

Verum ut aliquanto certius huius sententiae evidens ac invicta veritas pateat, rationes hic aliquot ordine, ut in conspectu sint, adscribemus. Utile enim est in tanti misterii explicatione, pectora nostra confirmata ac corroborata esse.

1 Prima igitur ratio sit, quam diximus, quod verus Deus, ac praesertim haec divinitatis persona, de

-- 1120 --

357 qua hic agitur, nihil maius ac praeclarius, nihil etiam humano generi magis scitu necessarium esse fierive debuit, quam ut caro seu homo et liberator ac expiator humani generis fieret, reque ipsa, quod toties antea promiserat, praestaret. Hac igitur appellatione voluit populum confirmare in fide de impletione promissionum benedicti seminis.

2 Secundo, quia cum tunc populum suum ex carnali servitute liberaret, et totam religionem variis ceremoniis ac ritibus. renovaret, quae omnia prorsus (ut nulli Christiano dubium est) Christum ipsum, futuramque eius incarnationem ac liberationem significabant, et populo depingebant: voluit filius Dei hoc nomine, veluti accensa quadam amplissima lampade in domo Domini, in dicare, omnia illa quae ibi agerentur, esse tantum typos, picturas ac indices eius, quod ipse Erat olim in plenitudine temporis futurus, ac facturus in commodum salutemque ipsorum, et omnium aliorum mortalium: ut semper omnes generationes discerent in illud Erit, et Consummatum est, non in pecudes Leviticas fide respicere.

Quasi diceret ille dux populi, qui teste Paulo ipsemet Christus fuit: Haec Levitica sacra totamque legem vobis nunc do, eamque a vobis magnifieri et observari praecipio. Verum ita, ne in ea veram iustitiam ac salutem ullo modo quaeratis, sed sciatis omnia esse umbras, picturas, et veluti paedagogos ad verum unicumque servatorem. Non istae res, leges, sacra ac sacerdotes sunt vestri servatores: sed ego, ego Ero verus servator. Ego Ero omnium istorum nucleus, scopus, finis, lux, impletio, consummatio et perfectio. Hoc vobis et omnibus generationibus, omni tempore, meo proprio, admirabili et nunc primum assumpto nomine Ero Erit testor et protestor. Hoc est memoriale meum in omnes generationes. Sic Dominus ex tota lege unum Baptistam conflavit, se digito monstrantem ac dicentem: Ecce hic est verus Erit, totius mundi, etc. In huius Erit consummationis memoriam etiam sacram Coenam in omnes generationes fieri instituit.

3 Correspondet haec prophetia pulcherrime omnibus praecedentibus promissionibus de Christo. Nam antea quidem fuerat praedicta potissimum humanitas Christi, quod semen mulieris conteret caput serpentis: quod in semine Abrahami et Isaaci erant benedicendae ac felicitandae omnes gentes: quod item futurum esset, ut ex Iuda nasceretur Silo. Erat indicata et passio ac resurrectio eius in typo Isaaci: erat indicatus et modus apprehendendae eius benedictionis, nempe per fidem. Nunc ergo vice versa indicatur etiam divinitas eiusdem, quae proprie hoc sacrosancto nomine Iehova denotatur. Quasi dixisset Deus: Mi Moses, tu et popule Israelitice, multa audistis de quodam benedicto semine ex hominibus venturo, et idem cupide expectastis. Nunc igitur scito, eum non tantum hominem mortalem futurum, sed et Deum immortalem. Et quia tu nunc cupis scire quis ego sim, et quod sit meum verum nomen: scito, et ex hoc meo novo nomine certo cognoscito, tu et totus mundus, me ipsum verum ac viventem Deum Fore illud promissum semen, fore carnem, fore vestrum Messiam et liberatorem, sacerdotem et victimam;

Ac quo sis de hac tanta re et promissione tanto certior, en accipe hoc memoriale nominis mei Iehova Erit, et laetus ac exultabundus ito ad populum Israel, et dicito: ille ipse noster expectatus et desideratus Meschias, toties patribus inde ex paradiso promissus, qui non tantum erit semen aut filius hominum, sed et filius veri ac vivi Dei, mihi iam descendens de caelo apparuit, vobisque indicare iussit, quod et nunc velit vos liberare ex servitute, ac vobis tum verum Dei cultum dare, tum etiam ipsam terram promissionis: et multo magis olim in plenitudine temporum vos a veris spiritualibus malis et servitute liberabit, et in vera bona aeternamque felicitatem transferet.

Sic igitur priorum promissionum consonantia cum hac patefactione, pulcherrime et firmissime hanc expositionem huius mystici nominis et causae, cur id filius Dei assumserit, comprobat.

4 Non sine causa profecto filius Dei in hoc loco Exodi, hoc nomen tantopere commendat, ut dicat etiam debere esse suum memoriale, et suum nomen in omne aevum, et in omnes generationes. Non sunt autem nomina Dei inanes tituli sine rebus, sed cum suis gloriosissimis factis et operibus coniuncta. Cuius vero rei, seu facti aut operis maioris nomen vel memoriale vult esse filius Dei, quam suae incarnationis, passionis, ac redemptionis humani generis? cuius non tantum inane nomen aut memoria, sed et rei ipsius viva et efficax praesentia ac exhibitio sit in omne aevum duratura, et ab omnibus gentibus agnoscenda ac celebranda.

5 Tota Scriptura respicit et directa est in Christum, et summum eius mysterium incarnationis, et redemptionis humani generis, Quare et hoc tam celebre nomen, praesertim, cum tantopere sit et a Deo praedicatum, et ab omni hominum vetustate et usque in hodiernum diem celebratum, tanquam ingenti mysterio plenissimum, proculdubio etiam in incarnationem filii et consummationem oblationis ac propitiationis in cruce respicit.

6 Convenit haec interpretatio et totum mysterium huius nominis etiam cum 6. cap. ubi dicit Deus, se hoc nomen non revelasse patribus, sed tantum nomen Schadai. Nec obstat, quod et in Genesi hoc nomen reperitur. Moses enim res veteres suae aetatis vocabulis descripsit. Verum etiam est, quod Deus alloquens Abrahamum Gen. 17, indicat ei hoc nomen Schadai. et 15 dicit se esse Deum; qui sit eius merces copiosa: quod idem plane est, quod Schadai, id est sufficientia. Si nomen Iehova fuisset antea provulgatum, non nunc primum id sibi Deus assumpsisset, nec dixisset Pharao cap. 6, se ignorare, quis sit iste Iehova, cuius nomine sibi mandata proponant.

Caeterum non tantum sonus huius vocis non fuit patribus clare expressus, de quo tamen non valde litigo, sed nec res ipsa hoc mystico nomine significata, reperitur diserte indicata in promissionibus Geneseos, scilicet quod ipsemet verus ac vivens Deus, qui cum illis agebat et colloquebatur, fuerat futurus illud benedictum semen, fuerat carnem assumpturus, ac genus humanum sua redemptione liberaturus. Fieri quidem potest, quod illi intellexerint et sciverint ratiocinatione aliqua, illud benedictum semen non fore tantum purum hominem: sed certe in promissionibus clare expressum non est, illum ipsum cum eis loquentem Deum, fore Meschiam.

-- 1121 --

358 Verisimile vero est, omnes primarias promissiones patribus datas de benedicto semine aut Meslia, diligenter â Mose in sua historia annotatas esse. Nam ea fuit vel nobilissima, maximeque necessaria hominibus materia historiae ab eo conscribendae. Non ergo eis indicaverat Deus sensum nominis sacro sancti Iehova Ero et Erit: nec dixerat eis clare, Ego ipse Deus vester Ero illud benedictum semen in quo benedicentur omnes gentes.

Utuero maxime sciverint Messiam fore Deum: tamen quod haec ipsa secunda persona sit futura caro et benedictum semen, hoc videtur eis plane ignotum fuisse. Sensus ergo et hic esse verborum filii Dei potest: Ego quidem filius Dei, declaravi patribus divinitatem meam, sed quod etiam ipse, et non alia persona essem assumpturus carnem, Hoc Ero et Erit, eis nunquam satis clare patefeceram, ut ibi iam.

Confirmat ergo et locus Exo. 6 hanc interpretationem et mysterium huius nominis, quod scilicet eo filius Dei Exod. 3 indicaverit Mosi, semet Fore illud promissum benedictum semen, illum expiatorem peccati, irae Dei ac aeternarum poenarum humani generis, quod ab infernali Pharaone, spirituali longeque miserrima servitute, ad aeternum exitium captivum detinebatur.

7 Nulla certe alia interpretatio huic nomini, praesertim cum â Deo proponatur ut novum, conveniet. Nam patribus satis erat notum, quod Deus non tantûm vera ac permanens essentia, sed et omnium essentiarum aut existentium rerum causa seu creator esset. Quare non vere dici posset, quod huius nominis mysterium, si de solius existentiae divinae certitudine proprie intelligendum esset, eis non fuerit revelatum. Hoc enim primum initium et quasi prima litera omnis cognitionis Dei est.

8 Congruit cum hac interpretatione nominis ac explicatione Iehova, etiam ista perpetua omnium doctorum admiratio ac celebratio huius nominis, quod sit plenum mysterio, quod sit ineffabile: id est, non cuius sonus pronunciari requirat, sed cuius sacrosanctum mysterium satis explicari nequeat. Item quod per huius nominis veram intelligentiam aut interpretationem grandia miracula fieri queant. Unde nomen Hamephoras, id est interpretationis, vocatum est. Si quis. n. vera ac firma fide promissio nes nomenque Christi agnosceret et apprehenderet, is sane (teste ipsomet Dño) vel montes transferre posset.

Talem aliquem tumorem Iudaei a patribus hauserunt, et postea non intellectum, ac in superstitionem versum, suo Thalmud inserverunt, ut et alia multa. Certe non plane de nihilo est ista perpetua praedicatio et celebratio huius divini nominis prae omnibus aliis, quantumvis illustribus ac significantibus: quae praedicatio huius nominis non tantum ab hominibus, sed et â Deo ipse adhibetur.

9 Caeterum prolixa tractatio nominis Dei et uberioris cognitionis filii Dei, Exod. cap. 33 et 34 clarissimê hanc interpretationem et mysterii explicationem confirmat. Nem ibi Christus offensus Iudaeorum idololatria, videtur velle retractare hanc promissionem Ero, Ero et Erit, quod velit esse eorum liberator temporarius et aeternus, corporalis et spiritualis: seque prorsus ab illo populo separare conatur, substituto alio quodam ductore angelo.

Quod Moses et totus populus summo cum dolore accipiunt. Quare pergit orare Moses Christum, ut condonet illud peccatum, maneat apud eos, pergat esse eorum Ero et Erit, et sit eorum ductorac liberator, non tantûm tunc ex illis carnalibus difficultatibus, sed et postea multo magis ex spiritualibus: eosque, ut ipsorum verus Meschias, eductos ex spirituali Aegypto infernalis Pharaonis, in aeternam vitam inducat.

Quod cum ei illic Christus promisisset, pergit porro orare, ut sibi communicet maiorem quandam sui cognitionem ostendatque gloriam et viam suam. Quae autem alia abstrusior et maior noticia Dei esse poterat, quando quidem iam legem acceperat, et populo tradiderat, quâm Evangelii? Quod nihil aliud est, quam illud ipsum Ero Aeeieh Meschias. Promittit autem ei et hoc Deus, et quidem clarê dicit, quod velit ei clare praedicare et explicare ipsum nomen Iehova, tanquam in quo omnes thesauri sapientiae Dei consistant.

Hoc pollicetur Deus Mosi cap. 33 . Sequenti porro capite praestat, explicans illud suum admirabile nomen Iehova, quod hasce proprietates Deo tribuat, quod sit Deus misericors et clemens, longanimis atque abundans benignitateac veritate, custodiens misericordiam in multa milia, tollens aut condonans iniquitatem, impietatem aut peccatum, et neminem habens pro innocente.

Quibus verbis prorsus futura patefactio caelestis doctrinae et Meschiae, cum is erat futurus caro, apposite exponitur. Nam ibi potissimum Deus sua caelesti doctrina conclusit omnes sub peccatum, neminem habens pro innocente, ut omnium misereretur: et ibi demum uberiûs multiplex Dei misericordia ac peccatorum condonatio non tantum verbis, sed et reipsa proposita est. Ibi demum illud Ero, nempe Iehova unigenitus Dei filius, ex sinu patris prodiit, et haec ingentia bona nobis a caelesti patre passione sua impetravit, et cumulatissima plenitudine donavit ac distribuit.

Clarissime ergo ibi ipsemet filius Dei nomen suum Iehova exponit de ingentibus beneficiis, quae erat suo populo allaturus, non tam liberando eum ab illa Aegyptiorum servitute, quam a spirituali diaboli, peccati, irae Dei et mortis servitute, ac traducturus in veram promissionis terram.

Hac patefactione nominis Iehova Erit, tam Evangelica audita, quod hic ipse dux sit ille, qui debebat fieri propitiator aut expiator peccatorum totius mundi, et afferre benedictionem, misericordiam et liberationem a peccatis: protinus eum vehementer orat et obsecrat, ut omnino sit ipsorum Ero, cum eis maneat ac proficiscatur: et non tantum ab Aegyptiis temporaria, sed et a peccatis vera spiritualique liberatione eos liberet, ac prorsus eos sibi in haereditatem accipiat. Esse enim illos homines durae ceruicis: id est, prorsus ac naturaliter corruptissimos, ut tanto medico et perpetuo peccatorum condonatore maximo pere indigeant.

Sic igitur videmus ipsummet Christum explicare suum Ero et Erit Iehova, non de praesenti illa carnali liberatione aut redemptione, sed de alia vera ac spirituali a summis spiritualibusque hostibus. Quam quidem ille potissimum praestitit cum suum Ero implevit: cum nempe Verbum caro factum est, cumque pro nobis iam olim praedictum ac promissum expiatorium sacrificium in ara crucis obtulit.

10 Consonant quoque cum hac promissione plurima alia Scripturae testimonia ut quod Hieremias cap. 23

-- 1122 --

359 et 33 praedicit, fore ipsum Iehova iustitiam nostram: hocque nomen Messiae fore, quo vocabitur Iehova iustitia nostra, id est liberator ac Messias. Quibus dictis repetit hanc promissionem ad Mosen factam, quasi dicat: [?: Ia-- ] olim filius Dei, indicato suo nomine Iehova, dixit se fore illud benedictum semen, quod veram benedictionem. i. iustitiam ac vitam afferre secundum veteres promissiones debuit. In plenitudine ergo temporis vere agnoscetis, quod Iehova. i. ille Erit, sit vere futurus unica vestra iustitia, liberatio et vita.

Ad hanc porro Hieremiae repetitionem de Iehova, Erit iustitia nostra, respicit Paulus 1 Cor. 1, ostendens eam iam impletam esse, inquit enim: Christus est factus nobis sapientia a Deo, iustitia, sanctificatio et redemptio, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Opponit ergo huic Erit Paulus Ἐγενήθη , Factus est, quasi diceret: Olim filius Dei dixerat, Ero, aut Erit iustitia nostra. Ego autem iam dico, iam Factum est. Nam iam illud Erit impletum factumque est. Quod erat futurus ille dux iustitia nostra, hoc iam factus est nobis a Deo. Quare soli Domino omnis gloria integre debetur.

Sic et Isaiae prophetia de Emanuele praedicto prorsus non sensu tantum, sed et pene ipso nomine congruit cum hac Mosis de Iehova. Nam sicut hic verus Dei filius dicit, Ego Ero illud benedictum semen: ita ibi in Isaia clarius exponens dicit, Puerum illum nasciturum, id est, benedictum semen vocatum iri Emanuel, nobiscum Deus: id est, Christus filius Dei promiserat olim se fore nobiscum, nos liberando non tantum ab Aegyptiis, sed multo magis in extremis diebus condonationem peccatorum et poenarum aeternarum nobis per incarnationem et passionem suam impetrando: ac in eius promissionis confirmationem semet Iehova. i. verus Deus Erit, cognominaverat: Nunc ergo scitote, et accipite adhuc clarius, quod istius liberatoris pueri nomen erit Emanuel. Ibi. n. vere Deus nobis Erit vobiscum, vos â spiritualibus Pharaonibus potenter suo sacrificio passionis liberans, et in terram promissionis traducens.

In novo porro Testamento sunt innumera plane loca, perspicue ad hoc nomen Iehova et eius declarationem cap. 34 Exodi propositam respicientia. Nam sicut hic filius verus Deus, in maiestate aut forma Dei (ut Paulus loquitur) habitans, se manifestans pollicetur, inquiens, Ego ero illud benedictum semen: et porro cap. 34 declarans quale Ero, nempe qui ad populum Dei veniam, eumque liberem, non tam carnali liberatione, quam spirituali, plurimam eis misericordiam, beneficentiam ac veritatem exhibendo, eosque a suis peccatis liberando: ita correspondens ei Ioannes Evangelista, aut, potius spiritus Domini per os calamumque eius, initio sui Evangelii educit eum ex sinu patris, tanquam sponsum de thalamo suo: quasi diceret humano generi, Ecce vobis illum toties promissum ducem ac servatorem Ero et Erit.

Vocat igitur primum eum Verbum λόγον , sicut et Ionathas Chaldaeus aliquoties vertit nomen Iehova per Meimar, quod est Verbum, et in Psal. 110, ipsi Christo nomen Verbi tribuit, inquiens: Dixit Dominus Verbo, Sede a dextris meis.

Hunc igitur λόγον aut Verbum Ioannes depingit: primum, quoniam semper fuerit apud Deum, et verus Deus, per quem omnia facta sint, veluti perstringens Genesin. Deinde, quod in eo fuerit lux et vita hominum, id est, quod ipse in se susceperit debitum ac peccata humani generis, et reparationem amissae iustitiae ac vitae, Eritque omnium horum restitutor, quod in praedictis locis Exodi, secunda persona de se pollicetur. Tertio, quod sit caro factus, et ad homines venerit, nempe secundum promissionem in suo nomine Ero factam. Ubi exultat Ioannes Evangelista, describendo eum: non minus quam Ioannes Baptista in utero matris, excipiens eum, exultaverat. Dicit enim, veluti nimis luxurians verbis, quod ille apud Deum habitans Erit, caro sit factus, quod venerit et habitaverit in eis, quod viderint gloriam eius tantam, quanta unigeniti Dei filii esse debuerit aut potuerit: quodque eum viderint plenum gratia et veritate, ex cuius plenitudine omnes haurire cogantur, qui quidem habere tam praestantia bona volunt.

Inculcat etiam Scriptura non sine causa vocem ἐρχόμενος veniens: quo nomine saepe vocat Messiam; Ioan. 1. Matth. 6. Marci 13. Matth. 11. 12. Heb. 10. Apoc. 4 et 11. ac saepe alias in Scriptura, ut quasi studio alludat ad verbum Aeeieh Ero et Erit: quasi dicat, is qui olim inculacavit nobis Ero et Erit servator vester, ille Veniens, aut qui venire debuit, quique venturus expectatur, iam adest, etc. Sic quaerunt ex Christo Ioannis discipuli, Tune es ille Veniens seu promissum Ero, aut alium expectemus? Item alibi: Benedictus ille Veniens, ille panis veniens de caelo: item ille veniens qui fuit, qui et Est. Unde clare apparet illud Ero et Erit, expressum esse nomine aut participio, vel potius participiali nomine omni tempore carente Veniens.

Summa, sicut totum vetus Testamentum clamat promittendo, Iehova Iehova, Erit, Veniet, mittetur qui mittendus est, Veniet S. Sanctorum, Aderit Meschias: ita contra totum Novum clamat, Venit, iam adest, Consum matum est, Fuit et apparuit ille venturus, aut Erit.

Operaeprecium quoque est observare, quod hoc nomen sit plane proprium vero ac Israelitico Deo ut nunc breviter exponam.

Ut enim una tantum res est essentia illa spiritualis, aeterna, omnipotens, bona, etc. ita vocabulum Deus uni illiipsi essentiae tantum vere ac propriê attributum est, ac illi soli convenit, ut scriptum est Deuteron. 4: Ostensum tibi est, quod Dominus sit Deus, et nemo praeter eum. Ita Deut. 6, Deus tuus unus est. Verum quanquam omnes gentes verum se Deum colere semper affirmarunt: tamen cum illum eiusmodi habere nollent, cuiusmodi se revelarat, sed sibi eum suis imaginationibus, ac falsis doctrinis aliusmodi fingerent, quam qualem ipse se revelaret: accidit, ut et opinione et sermone hominum fierent dii multi, ut Paulus 1 Corinth. 8 inquit: et hoc nomen Deus veluti appellativum communeque veris ac falsis diis haberetur, ut hoc quoque tempore videmus fieri.

Deus se in sacris Literis revelavit, quod sit unus Deus in tribus personis, quod crearit caelum et terram, miserit filium, ut morte sua genus humanum servaret. Hunc talem Deum credunt, et adorant veri Christiani, sed Mahometistae et Iudaei eiusmodi Deum habere nolunt, in quo sint tres ὑποστάσεις , et qui habeat filium, etc. Itaque ii, quanquam pertinaciter contendunt se verum Deum, conditorem caeli et terrae colere: tamen a vero Deo aberrabant, sua idola, quae ipsimet sibi finxere, adorant. Qui enim non honorat filium, ille, teste Christo, nec patrem honorat.

-- 1123 --

360 Idem quoque saepissime olim a condito orbe, usque ad Messiae adventum accidit. Propterea Deus subinde se aliis atque aliis patefactionibus revelavit, ac aliquas notas ad sui definitionem adiunxit, quibus sese ab imaginariis Ethnicorum diis separaret: ut ante diluvium Seth coluit conditorem caeli et terrae, qui promisit semen mulieris conculcaturum caput serpentis. Cainica autem Ecclesia Deum creatorem tantum, promissionem vero neglexit: addidit praeterea ritus aliquos, quos ipsi visum est.

Post diluvium pii coluerunt Deum Schem, Deum Abraham, Deum Isaac: id est, eum Deum, qui se ei revelaret, promissiones dederat de semine, in quo benedicentur omnes gentes. Impii autem et idololatrae alii aliter.

Denique cum iam tempore Mosis Ismahelitae, Ammonitae, Moabitae non recte Deum colentes, tamen dicerent se colere Deum Abraham: item Idumaei dicerent se colere Deum Abraham, Isaac, etc. Praeterea quoque Aegyptii vellent dici cultores veri Dei Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, et tamen doctrinam a Iosepho acceptam paulatim pervertant: voluit Deus propter immensam suam bonitatem manifesta revelatione se patefacere, ac novo nomine verum cultum a falso separare, et simul totius religionis ac promissionum instaurationem quandam ac declarationem novo populo, necdum satis in rebus divinis instituto, proponere.

Revelat igitur se hoc nomine per Mosen, quod sit Iehova Deus Abraham, Isaac et Iacob, qui eduxit populum Israeliticum ex Aegypto. Atque id nomen tanquam proprium veri Israelitarum Dei in Ecclesia usque ad Christi adventum permansit, ut est scriptum Esa. 24, Ego Iehova, illud est nomen meum. Et Ierem. 32, Iehova exercituum est nomen eius. Et Amos 9, Iehova est nomen eius. Item 1. Reg. [18.] dixit Elias ad populum: Quousque vos claudicatis in utrumque latus: si Iehova est Deus, sequimini eum: quod si Baal Deus, eum sequimini. Et eodem cap. paulo post exclamat populus, Iehova est Deus, Iehova est Deus.

Ex quibus locis facile est perspicere, nomen Iehova in Ecclesia et Prophetis et populo esse intellectum pro proprio nomine illius Dei, qui se patribus revelarat, et qui Israeliticum populum ex Aegypto eduxerat. Atque ideo plerunque in sacris Literis sic legitur, Iehova, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, qui eduxit populum Israel ex Aegypto. Primum ponitur nomen proprium Dei, de quo disserit Scriptura, postea affirmatur, quod Iehova sit ille ipse Deus, qui dedit promissionem Abrahamo, Isaaco et Iacobo et qui populum Israeliticum ex Aegypto eduxit. Saepe tamen etiam solum Iehova scriptum invenitur.

Observandum ergo est, illud Iehova non esse nomen appellativum, nec temere quemvis Deum significare, sed esse proprium nomen Israelitici Dei, ut intelligamus in sacris Literis non temere quemvis Deum invocari, sed tantum illum unicum, qui se hoc nomine Iehova suo populo revelaverit. Idemque nobis quoque faciendum esse, ut nos et in docendo, et in orando ab Ethnicis, Turcis et Iudaeis separemus, ac non temere, vel ad dextram, vel ad sinistram declinemus, sed revelata nobis divinitus via incedamus.

Quod autem Graeci, Latini et multae vernaculae linguae per nomen Dominus, hanc vocem transtulerunt: id non eo accidit, quod vox haec idem proprie valeret: sed quod, cûm vellent aliquo modo interpretes et hanc vocem in suum sermonem convertere, putaverunt commodissime nomine Domini eam veluti κατ' ἐξοχὴν significari posse, tanquam volentes dicere, Ille summus Dominus ac noster proprius Dominus. Perinde ac usitate domestici nomine heri et herae utuntur. quod nomen quanquam appellativum est: tamen familiae certam personam, ac si proprium esset, significat.

Hactenus de nomine Iehova, quod, ut superiûs dixi, valde mihi verisimile fit, Christum tunc in illa novae Ecclesiae collectione, totiusque religionis gloriosa instauratione, sibi a praecipuo suo opere adsumere voluisse, ut sic et ipso nomine Iehovah Erit inculcaret piis, se fore illum eorum servatorem toties divinitus humano generi promissum.

Hinc forte est Latinum nomen Iovis, sicut et multa alia Hebraica vocabula in hac et aliis linguis sparsa reperiuntur.

Haec potissimum digna putavi, quae de mystico Dei nomine Iehova annotarem, tanquam et certiora, et utiliora aliis. Nam plerique aut curiosa ac superstitiosa, aut certe valde humilia et inutilia de eo disserunt: quae accuratiore confutatione, ne mihi aliisque tempus perderem, digna esse non censui. Orandus autem est pater Domini nostri Iesu Christi, ut et patefaciat nobis perspicue salutaria filii sui mysteria: et cor nostrum spiritu suo regat, ut ea magnifaciamus, ac recte ad eius gloriam, nostramque et aliorum salutem referamus. Amen.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.