Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Alii ergo totum hunc locum male intelligentes, vertunt: Ego sum qui sum. Quibus ipsa forma vocis איחה Ero manifestissime repugnat. An putant isti, ociose aut incogitanter Deum tertio repetiisse, Ero Ero, Ero: et denique quarto, Erit? cum eadem opera proprie loquens, si voluisset praesens tempus indicare, verbo praesenti uti potuisset, ac dicere, ut isti textum pervertunt, Sum qui sum. Si sic liceret temere mutare tempora, ut isti faciunt, posset ex sacris Literis quidvis fieri. Ad haec, qualis tandem est ista responsio: Sum qui sum? Hoc enim modo quivis etiam infimus genius aut homuncio respondere posset: essetque potius derisio quaedam, quam aliqua certa responsio. Nam unaquaeque creatura est quod est: et vulgo, cum nolumus nomen indicare quaerenti, dicimus: Sum qui sum, quid ad te? Tum praeterea nihil plane respondisset, nec quicquam Mosen quaerentem respondendo edocuisset, tantum inanem ταυτολογίαν ei inculcasset.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.