Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sexta: Paulus dicit, quod ideo Deus Christo donaverit nomen quod est supra omne nomen, quia cum in forma Dei esset, se exinaniverit, factusque sit obediens, etc. ibi si est intelligendum nomen revera pro ipsa appellatione, ut Osiander vult, certe non fuit necesse Christo nomen יהוה nunc recens propter istud eius novum factum istamque obedientiam donari. Nam filius Dei semper habuit summo iure nomen יהוה . propterea quod essentia ipsa est Deus patri aequalis, non propter hoc novum factum. Quare oportet esse tale nomen, quod huic novae functioni conveniat. Id autem nullum esse potest convenientius, quam Iesus servator. Et revera hoc nomen est supra omne nomen. Nam servatorem esse totius mundi, idque a peccatis et morte aeterna, est plane Deo conveniens nomen et officium, atque ideo vere nomen super omne nomen, Patriarcharum, Moysis, Iudicum, Regum et Prophetarum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.